صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

SEX. PROPERTII

ELEGIARVM

LIBER PRIMV S.

[ocr errors][merged small]

Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,

Contactum nullis ante cupidinibus.
Tum mihi constantis deiecit lumina fastus

Et caput inpositis pressit Amor pedibus,
Donec me docuit castas odisse puellas

Inprobus et nullo vivere consilio;
Et mihi iam toto furor hic non deficit anno,

Cum tamen adversos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores

Saevitiam durae contudit Iasidos.
Nam modo Partheniis amens errabat in antris,

Ibat et hirsutas ille videre feras;
Ille etiam Hylaei percussus vulnere rami

Saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
Ergo velocem potuit domuisse puellam:

Tantum in amore preces et benefacta valent. In me tardus Amor non ullas cogitat artes

Nec meminit notas, ut prius, ire vias.
At vos, deductae quibus est fiducia lunae

Et labor in magicis astra piare focis,
En agedum dominae mentem convertite nostrae

Et facite illa meo palleat ore magis.
Tunc ego crediderim vobis et sidera et amnes

PROPERTIVS.

15

20

Posse Cytaines ducere carminibus.
25 Aut vos, qui sero lapsum revocatis, amici,

Quaerite non sani pectoris auxilia.
Fortiter et ferrum saevos patiemur et ignes,

Sit modo libertas quae velit ira loqui.
Ferte per extremas gentes et ferte per undas,
30 Qua non ulla meum femina norit iter.
Vos remanete, quibus facili deus adnuit aure,

Sitis et in tuto semper amore pares.
In me nostra Venus noctes exercet amaras,

Et nullo vacuus tempore defit amor. 35 Hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur

Cura, neque adsueto mutet amore locum. Quod siquis monitis tardas adverterit aures,

Heu referet quanto verba dolore mea!

I.
Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo

Et tenues Coa veste movere sinus ?
Aut quid Orontea crines perfundere murra,

Teque peregrinis vendere muneribus,
5 Naturaeque decus mercato perdere cultu

Nec sinere in propriis membra nitere bonis? Crede mihi, non ulla tuaest medicina figurae:

Nudus Amor formae non amat artificem. Aspice quo submittat humus formosa colores. 10 Et veniant hederae sponte sua melius, Surgat et in solis felicius arbutus antris,

Et sciat indociles currere lympha vias. Littora nativis praelucent picta lapillis

Et volucres nulla dulcius arte canunt. 15 Non sic Leucippis succendit Castora Phoebe,

Pollucem cultu non Hilaira soror, Non, Idae et cupido quondam discordia Phoebo,

Eueni patriis filia litoribus, Nec Phrygium falso traxit candore maritum 20 Avecta externis Hippodamia rotis;

Sed facies aderat nullis obnoxia gemmis,

Qualis Apelleis est color in tabulis.
Non illis studium volgo conquirere amantes :

Illis ampla satis forma pudicitia.
Non ego nunc vereor, ne sim tibi vilior istis: 25

Vni siqua placet, culta puella sat est,
Cum tibi praesertim Phoebus sua carmina donet

Aoniamque libens Calliopea lyram,
Vnica nec desit iocundis gratia verbis,

Omnia quaeque Venus quaeque Minerva probat. 30 His tu semper eris nostrae gratissima vitae,

Taedia dum miserae sint tibi luxuriae.

III.

10

Qualis Thesea iacuit cedente carina

Languida desertis Gnosia litoribus, Qualis et accubuit primo Cepheia somno

Libera iam duris cotibus Andromede, Nec minus adsiduis Edonis fessa choreis

Qualis in herboso concidit Apidano: Talis visa mihi mollem spirare quietem

Cynthia non certis nixa caput manibus, Ebria cum multo traherem vestigia Baccho

Et quaterent sera nocte facem pueri.
Hanc ego, nondum etiam sensus deperditus omnes,

Molliter inpresso conor adire toro;
Et quamvis duplici correptum ardore iuberent

Hac Amor hac Liber, durus uterque deus,
Subiecto leviter positam temptare lacerto

Osculaque admota sumere cara manu, Non tamen ausus eram dominae turbare quietem,

Expertae metuens iurgia saevitiae,
Sed sic intentis haerebam fixus ocellis,

Argus ut ignotis cornibus Inachidos.
Et modo solvebam nostra de fronte corollas

Ponebamque tuis, Cynthia, temporibus,
Et modo gaudebam lapsos formare capillos,

15

20

Nunc furtiva cavis poma dabam manibus, 25 Omniaque ingrato largibar munera somno,

Munera de prono saepe voluta sinu;
Et quotiens raro duxti suspiria motu,

Obstupui vano credulus auspicio,
Nequa tibi insolitos portarent visa timores,
30 Neve quis invitam cogeret esse suam:
Donec diversas percurrens luna fenestras,

Luna moraturis sedula luminibus,
Conpositos levibus radiis patefecit ocellos.

Sic ait in molli fixa toro cubitum:
35 Tandem te nostro referens iniuria lecto

Alterius clausis expulit e foribus?
Namque ubilonga meae consumpsti tempora noctis,

Languidus exactis, ei mihi, sideribus?
O utinam tales producas, inprobe, noctes,
40 Me miseram quales semper habere iubes!
Nam modo purpureo fallebam stamine somnum,

Rursus et Orpheae carmine fessa lyrae:
Interdum leviter mecum deserta querebar

Externo longas saepe in amore moras,
45 Dum me iocundis lapsam sopor inpulit alis.

Illa fuit lacrimis ultima cura meis.'

IIII.
Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas

Mutatum domina cogis abire mea? --- Quid me non pateris vitae quodcumque sequetur

Hoc magis adsueto ducere servitio ?
6 Tu licet Antiopae formam Nycteidos et tu

Spartanae referas laudibus Hermionae,
Et quascumque tulit formosi temporis aetas:

Cynthia non illas nomen habere sinet,
Nedum, si levibus fuerit collata figuris,
10 Inferior duro iudice turpis eat.
Haec sed forma mei pars est extrema furoris:

Sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat,

« السابقةمتابعة »