صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

10

Nulla tamen lecto recipit se sola libenter:
Est quiddam, quod vos quaerere cogat Amor.
Semper in absentes felicior aestus amantes:
Elevat adsiduos copia longa viros.

ХХХІІ [ХХХІIII].

Cur quisquam faciem dominae iam credit amico? Sic erepta mihi paene puella meast. Expertus dico, nemost in amore fidelis: Formosam raro non sibi quisque petit. 5 Polluit ille deus cognatos, solvit amicos,

Et bene concordes tristia ad arma vocat. Tros et in hospitium Menelao venit adulter: Colchis et ignotum nonne secuta virumst? Lynceu, tune meam potuisti, perfide, curam Tangere? nonne tuae tum cecidere manus? Quid si non constans illa et tam certa fuisset? Posses in tanto vivere flagitio?

Tu mihi vel ferro pectus vel perde veneno: A domina tantum te modo tolle mea. 15 Te socium vitae, te corporis esse licebit, Te dominum admitto rebus, amice, meis: Lecto te solum, lecto te deprecor uno: Rivalem possum non ego ferre Iovem. Ipse meas solus, quod nil est, aemulor umbras, Stultus, quod nullo saepe timore tremo. Vna tamen causast, cur crimina tanta remitto, Errabant multo quod tua verba mero.

20

Sed numquam vitae fallet me ruga severae: Omnes iam norunt, quam sit amare bonum. 25 Lynceus ipse meus seros insanit amores. Solum te nostros laetor adire deos.

30

Quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris
Proderit aut rerum dicere posse vias?
Aut quid epe Chii tibi prosunt carmina lecta?
Nil iuvat in magno vester amore senex.
Tu satius memorem lusus imitere Philetan

Et non inflati somnia Callimachi.

Nam cursus licet Aetoli referas Acheloi,
Fluxerit ut magno tactus amore liquor,

Atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo 35
Errat et ipsa suas decipit unda vias,
Qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion,

Tristis ad Archemori funera victor equos:
Non prosint tibi quadrigae fata Amphiareae
Aut Capanei magno grata ruina fovi.
Desine et Aeschyleo conponere verba cothurno,
Desine, et ad molles membra resolve choros.
Incipe iam angusto versus incudere torno,
Inque tuos ignes, dure poeta, veni.
Tu non Antimacho, non tutior ibis Homero:
Despicit et magnos recta puella deos.
Harum nulla solet rationem quaerere mundi,
Nec cur fraternis Luna laboret equis,
Nec si post Stygias aliquid restabimus undas,
Nec si consulto fulmina missa tonent.
Sed non ante gravi taurus succumbit aratro,
Cornua quam validis haeserit in laqueis,
Nec tu tam duros per te patieris amores:

Trux tamen a nobis ante domandus eris.
Aspice me, cui parva domi fortuna relictast,
Nullus et antiquo Marte triumphus avi,
Vt regnem mixtas inter conviva puellas

Hoc ego, quo tibi nunc elevor, ingenio.
Me iuvet hesternis positum languere corollis,
Quem tetigit iactu certus ad ossa deus,
Actia Vergilium custodis littora Phoebi,
Caesaris et fortes dicere posse rates,
Qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma
Iactaque Lavinis moenia littoribus.
Cedite Romani scriptores, cedite Grai:
Nescioquid maius nascitur Iliade.
Tu canis umbrosi subter pineta Galaesi
Thyrsin et attritis Daphnin harundinibus,
Vtque decem possint corrumpere mala puellas,

40

45

51

54

47

[ocr errors]

50

55

60

65

70

Missus et inpressis haedus ab uberibus. Felix, qui viles pomis mercaris amores!

Huic licet ingratae Tityrus ipse canat:
Felix intactum Corydon qui temptat Alexin
Agricolae domini carpere delicias!

75 Quamvis ille sua lassus requiescat avena,
Laudatur faciles inter Hamadryadas.
Tu canis Ascraei veteris praecepta poetae,
Quo seges in campo, quo viret uva iugo.
Tale facis carmen, docta testudine quale
Cynthius inpositis temperat articulis.
Non tamen haec ulli venient ingrata legenti,

80

Sive in amore rudis sive peritus erit.
Nec minor his animis aut, †si minor, ore canorus
Anseris indocto carmine cessit olor.

85 Haec quoque perfecto ludebat Iasone Varro,
Varro Leucadiae maxima flamma suae.
Haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli,
Lesbia quis ipsa notior est Helena.

90

Haec etiam docti confessast pagina Calvi,
Cum caneret miserae funera Quintiliae.
Et modo formosa quam multa Lycoride Gallus
Mortuus inferna vulnera lavit aqua!
Cynthia quin etiam versu laudata Properti,
Hos inter si me ponere Fama volet.

SEX. PROPERTII

ELEGIARVM

LIBER QVARTVS.

I.

Callimachi Manes et Coi sacra Philetae,
In vestrum, quaeso, me sinite ire nemus.
Primus ego ingredior puro de fonte sacerdos
Itala per Graios orgia ferre choros.
Dicite, quo pariter carmen tenuastis in antro?
Quove pede ingressi? quamve bibistis aquam?
A valeat, Phoebum quicumque moratur in armis!
Exactus tenui pumice versus eat,
Quo me Fama levat terra sublimis, et a me
Nata coronatis Musa triumphat equis,
Et mecum in curru parvi vectantur Amores,
Scriptorumque meas turba secuta rotas.
Quid frustra missis in me certatis habenis?
Non datur ad Musas currere lata via.
Multi, Roma, tuas laudes annalibus addent,
Qui finem imperii Bactra futura canent.-

Sed, quod pace legas, opus hoc de monte sororum
Detulit intacta pagina nostra via.

Mollia, Pegasides, date vestro serta poetae:
Non faciet capiti dura corona meo.
At mihi quod vivo detraxerit invida turba,
Post obitum duplici fenore reddet Honos.
Omnia post obitum fingit maiora vetustas,
Maius ab exequiis nomen in ora venit.
Nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces,
Fluminaque Haemonio cominus isse viro,

III.

[blocks in formation]

30

Idaeum Simoenta Iovis cum prole Scamandro, Hectora per campos ter maculasse rotas? Deiphobumque Helenumque et Polydamanta et in armis

Qualemcumque Parin vix sua nosset humus. Exiguo sermone fores nunc, Ilion, et tu Troia bis Oetaei numine capta dei. Nec non ille tui casus memorator Homerus Posteritate suum crescere sensit opus. 35 Meque inter seros laudabit Roma nepotes: Illum post cineres auguror ipse diem. Ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro, Provisumst Lycio vota probante deo. Carminis interea nostri redeamus in orbem, Gaudeat in solito tacta puella sono.

40

Orphea delenisse feras et concita dicunt
Flumina Threicia sustinuisse lyra:

Saxa Cithaeronis Thebas agitata per artem
Sponte sua in muri membra coisse ferunt:

2

45 Quin etiam, Polypheme, fera Galatea sub Aetna 5 Ad tua rorantes carmina flexit equos: Miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro, Turba puellarum si mea verba colit? Quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis,

50

Nec camera auratas inter eburna trabes, Nec mea Phaeacas aequant pomaria silvas, Non operosa rigat Marcius antra liquor; At Musae comites et carmina cara legenti, Et defessa choris Calliopea meis.

55 Fortunata, meo siqua es celebrata libello!

60

Carmina erunt formae tot monimenta tuae. Nam neque pyramidum sumptus ad sidera ducti, Nec Iovis Elei caelum imitata domus, Nec Mausolei dives fortuna sepulchri Mortis ab extrema condicione vacant. Aut illis flamma aut imber subducet honores, Annorum aut ictu pondera victa ruent.

10

15

20

« السابقةمتابعة »