صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

10

Volgari buxo sordida cera fuit. Qualescumque mihi semper mansere fideles, Semper et effectus promeruere bonos. Forsitan haec illis fuerint mandata tabellis: 'Irascor, quoniam's lente, moratus heri. An tibi nescioquae visast formosior? an tu Non bene de nobis crimina ficta iacis?' 15 Aut dixti: 'venies hodie, cessabimus una: Hospitium tota nocte parabit Amor,'

20

Et quaecumque volens reperit non stulta puella, Garrula cum blandis dicitur hora dolis.

Me miserum, his aliquis rationem scribit avarus
Et ponit duras inter ephemeridas.

Quas siquis mihi rettulerit, donabitur auro.
Quis pro divitiis ligna retenta velit?

I puer, et citus haec aliqua propone columna,
Et dominum Esquiliis scribe habitare tuum.

XXIIII.

Falsast ista tuae, mulier, fiducia formae, Olim oculis nimium facta superba meis. Noster amor tales tribuit tibi, Cynthia, laudes: Versibus insignem te pudet esse meis. 5 Mixtam te varia laudavi saepe figura,

10

Vt, quod non esses, esse putaret amor, Et color est totiens roseo collatus Eoo, Cum tibi quaesitus candor in ore foret: Quod mihi non patrii poterant avertere amici, Eluere aut vasto Thessala saga mari.

Haec ego, non ferro, non igne coactus, et ipsa Naufragus Aegaea vera fatebar aqua. Correptus saevo Veneris torrebar aheno: Vinctus eram versas in mea terga manus. 15 Ecce coronatae portum tetigere carinae, Traiectae Syrtes, ancora iacta mihist. Nunc demum vasto fessi resipiscimus aestu, Volneraque ad sanum nunc coiere mea.

Mens bona, siqua dea's, tua me in sacraria dono. Exciderunt surdo tot mea vota Iovi.

XXV.

Risus eram positis inter convivia mensis,
Et de me poterat quilibet esse loquax.
Quinque tibi potui servire fideliter annos:
Vngue meam morso saepe querere fidem.
Nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte;
Semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
Flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincet:
Tu bene conveniens non sinis ire iugum.
Limina iam nostris valeant lacrimantia verbis,
Nec tamen irata ianua fracta manu.
At te celatis aetas gravis urgeat annis,
Et veniat formae ruga sinistra tuae.
Vellere tum cupias albos a stirpe capillos,
A, speculo rugas increpitante tibi,
Exclusa inque vicem fastus patiare superbos,
Et quae fecisti facta queraris anus.
Has tibi fatalis cecinit mea pagina diras.
Eventum formae disce timere tuae.

20

5

10

15

10

[blocks in formation]

Ante Phrygem Aenean collis et herba fuit: Atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo, Euandri profugae concubuere boves.

5 Fictilibus crevere deis haec aurea templa,
Nec fuit opprobrio facta sine arte casa,
Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,
Et Tiberis nostris advena bubus erat.

IV

Qua gradibus domus ista Remi se sustulit, olim Unus erat fratrum maxima regna focus. Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu, Pellitos habuit, rustica corda, patres. Bucina cogebat priscos ad verba Quirites: Centum illi in prato saepe senatus erat. 15 Nec sinuosa cavo pendebant vela theatro, Pulpita sollemnes non oluere crocos. Nulli cura fuit externos quaerere divos,

20

Cum tremeret patrio pendula turba sacro,
Annuaque accenso celebrare Parilia faeno,
Qualia nunc curto lustra novantur equo.
Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,
Ducebant macrae vilia sacra boves.
Parva saginati lustrabant compita porci,
Pastor et ad calamos exta litabat ovis.
25 Verbera pellitus setosa movebat arator,

Unde licens Fabius sacra Lupercus habet.

Nec rudis infestis miles radiabat in armis:
Miscebant usta proelia nuda sude.
Prima galeritus posuit praetoria Lygmon,
Magnaque pars Tatio rerum erat inter oves.
Hinc Titiens Ramnesque viri Luceresque coloni,
Quatuor hinc albos Romulus egit equos.

*

*

*

Quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae
Atque ibi Fidenas longa erat isse via.
Et stetit Alba potens, albae suis omine nata,
Et, qui nunc nulli, maxima turba Gabi.
Nil patrium nisi nomen habet Romanus alumnus:
Sanguinis altricem non pudet esse lupam.
Huc melius profugos misisti, Troia, penates.
En quali vectast Dardana puppis ave!

30

36

35

34

40

Iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
Laeserat abiegni venter apertus equi,

Cum pater in nati trepidus cervice pependit,
Et veritast umeros urere flamma pios.
Tunc animi venere Deci Brutique secures,
Vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus,
Arma resurgentis portans victricia Troiae:
Felix terra tuos cepit, Iule, deos;

Si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae
Dixit Aventino rura pianda Remo,
Aut si Pergameae sero rata carmina vatis
Longaevum ad Priami vera fuere caput:
'Dicam: Troia cades, et Troica Roma resurges,
Et maris et terrae longa sepulchra canam.
Vertite equum, Danai! male vincitis: Ilia tellus
Vivet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.'
Optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
Qualia creverunt moenia lacte tuo!
Munere namque pio conor disponere versus:
Ei mihi, quod nostrost parvus in ore sonus!
Sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi
Fluxerit, hoc patriae serviet omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua † dicta corona:

45

39

50

87

888

55

60

Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua, Vt nostris tumefacta superbiat Vmbria libris, Vmbria Romani patria Callimachi.

65 Scandentes quisquis cernet de vallibus arces, Ingenio muros aestimet ille meo.

70

Roma, fave, tibi surgit opus, date candida cives
Omina, et inceptis dextera cantet avis.

Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
Has meus ad metas sudet oportet equus.

*

*

*

"Quo ruis inprudens, vage, dicere fata, Properti?
Non sunt a, dextro condita fila colo.
Aversis lacrimis cantas, aversus Apollo:
Poscis ab invita verba pigenda lyra.

75 Certa feram certis auctoribus: haut ego vates
Nescius aerata signa movere pila.

80

Me creat Archytae soboles Babylonius Horops Horon, et a proavo ducta Conone domus. Di mihi sunt testes non degenerasse propinquos, Inque meis libris nil prius esse fide. Nunc pretium fecere deos et fallitur auro Iuppiter, obliquae signa iterata rotae. Felicesque Iovis stellas Martisque rapacis Et grave Saturni sidus in omne caput, 85 Quid moveant Pisces animosaque signa Leonis, Lotus et Hesperia quid Capricornus aqua, 89 Dixi ego, cum geminos produceret Arria natos (Illa dabat natis arma vetante deo):

86

90

Non posse ad patrios sua pila referre Penates:
Nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
Quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,
Heu sibi prolapso non bene cavit equo:

95 Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,
Concidit ante aquilae rostra cruenta suae.
Fatales pueri, duo funera matris avarae,
Vera, sed invito, contigit ista fides.

100

Idem ego, cum Cinarae traheret Lucina dolores
Et facerent uteri pondera lenta moram,

« السابقةمتابعة »