صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

LIPSIAE TYPIS B. G. TEVBNERI.

1

E. RUTHARDTO

AMICO

D.

V

DE LIBRIS CATULLIANIS

brevis disputatio.

Praeter librum THUANEUM (nunc in bibliotheca regia Parisiensi n. 8071), qui inter alia latina carmina etiam Catullianum LXII continet quique saeculo X scriptus perhibetur, nullus extat liber Catullianus, qui medium saeculum XIV supèret. Hi libri, qui quidem integri collati sunt et in meam venerunt notitiam, in duo genera dividendi sunt, aetate disparia, auctoritate nisi quod interpolatis nulla fere fides habenda est paene paria. neque enim ullus codex tantopere praestantia sua reliquos vincit, ut hi plane postponendi sint, quin etiam ne interpolatis quidem prorsus carere possis, quoniam ad stirpem suam relati, ducibus libris non interpolatis, de lectione aliqua vel scribendi errore dubitantem confirmant et in rectam viam deducunt. De Silligianis libris v. Jahnii ann. XIII, p. 261 et Natal. Univ. Vratisl. 1859.

I. Ad prius genus referendi sunt hi libri.

GERMANENSIS (G) olim in bibliotheca S. Germanensi n. 1165, nunc in regia Parisiensi, membranaceus forma IV maiori. Is inter omnes libros qui adhuc collati sunt longe est antiquissimus, scriptus enim est anno 1375. Ad marginem et inter lineas manus non minus antiqua lectionum varietates adscripsit, quae maximam partem cum iis, quas e Laurentiano enotavit Lachmannus, consentiunt. In extremo libro post „versus domini Benevenuti de Campexanis de Vicencia de resurrectione Catulli poetae Veronensis" quos infra ponam, haec leguntur: Tu lector quicunque, ad cuius manus hic libellus obvenerit, scriptori da veniam,

« السابقةمتابعة »