صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ut adsidebat luctubus ultumis,
Lucina qvom non partubus adfuit;
Ut fraude prudenti peritus

Dissimulare suos dolores

Mussabat: Esto: lux mea dum valet,
Deflenda qvamvis mors pueri est, tamen
Cedo voluntati Lehovae et

Coniugis in gremio qviescam.

Sic pro pudico solicitus toro
Duxit suorum oblivia vulnerum :
Ast illa suspirans amorem

Dum reticet, melius locuta est.

Solem atra nubes condidit: Angliae
Incerta fulgent sidera. Pauperum
Qvae cura, qvae regalis uxor

Nuper erat, populiqve mater,

Evanuit flos. Qvis pudor aut modus
Nunc sit dolendi? Conqveritur deos
Gens nostra mutatos, novisqve

Damna timet nocitura seclis.

Sed deprecandi si venia est, adhuc
Adscripta caelo mens tua patriam
Tutetur, avertatqve pestes

A populo. Tibi Have Valeqve

Flentes supremum dicimus. At memor
Urnam reviset posteritas tuam,
Fletusqve votivosqve cantus
Fundet adhuc pietas superstes.

Α. Ι..

Ex Proverbiis xix. 1-12. "Έχουσι πλείον, όστις ών πένης ανήρ χωρεί δι' απλότητος, ή διάστρoφoν γλώσσαν νέμων τις μώρος εκ μώρου φρενός. ουδ' αξυνήμων ούσα φρών καλώς έχει αμαρτάνει δ' ο τιθέμενος σπουδών ποδός. και μην το μωρόν η άνδρα της οδού πλανά, προς κέντρα λακτίζοντα δια φρενών Θεώ. πολλούς γ' ο πλούτος τους φίλους εφέλκεται, οικεί δε χωρίς των πέλας πένης ανήρ. ή ψευδόμαρτυς ουκ απαλλαχθήσεται αθώος, ουδε μη 'κφύγη ψευδόστομος. πολλοί γέ τοι σαίνουσι τον κρατούντ' αεί, και το διδόντι δώρα πάς τις ευ φρονεί. γεγηθέναι τον μώρον ουκ εν ευπρεπεί: ήπου το δούλον φώτα κοιράνων κρατείν. το σώφρον οργής άμβολάς θέσθαι φιλεϊ, όστις πεπονθώς τάδικο είταγάλλεται παρείς. χόλος του βασιλέως φλέγων πρέπει βρυχωμένη λέοντι, φρικώδης κλύειν χάρις δ' έoικεν ευδρόσω χλόης γάνει.

T. S. E.

Caelum Stellis ardentibus aptum. Adspice sidereos orbes et lumina caeli,

Qvo tacitam servent ordine fixa viam, Dum mortale genus mortaliaqve omnia, vitae

Spes, timor, ira, dolor, gaudia, nocte latent.
O nitidi domus alta poli sedesqve beatae,

Et vos aeterni regia tecta Dei :
Ille igitur, vestrae peperit qvem spiritus aurae,

Compositus somno sicine torpet homo?

Sicine dat circum lentos oblivia sensus,

Inmemor, ut cursu praepete tempus eat? Ut cito vita fugit, properat cito funeris hora,

Qvo propior venit haec, ocior illa fugit. Surgite, mortales, et vastos cernite tractus,

Qvot decorent varia sidera luce polum: Divinas spectate domos, tecta ardua caeli,

Et, qvid sit mundus, discite, qvid sit homo.
Ille qvidem parvum est inter tot sidera lumen,

Hic viget in punctum temporis, inde perit.
Si qvis ubiqve faces, et tantas undiqve flammas

Cernat, et aetherias igne micare vias :
Omnia si solitum videat servantia cursum,

Cuiqve Deo proprias suppeditante vices: Nonne velit mundi letales linqvere curas,

Et tandem vita liberiore frui? Nonne velit, mentem cohibent qvae vincula, solvi,

Ut petat aeternas, unde sit orta, domos, Qva nitidas inter stellas sedesqve beatas

Pax et grata Qvies regnat et almus Amor; Qva sine tristitia viget incorrupta Voluptas,

Et stabilis semper Gloria fine caret? O campi virides, O pleni floribus agri,

O semper vitrea qvi fluis, amnis, aqva! Tantane mortales viderunt gaudia caeli, Nec miseras mundi deseruere domos?

J. L.

Christus adest.

Qvom me vel miseri solicitant metus
Vel spes lusa premit, laetitiam tuus
Reddat, Christe, susurrus :

Praesto, ne timeas, Ego.

Et qvando subitis adtonitum malis
Aegro cura ferit vulnere, vulneri
Sit vox illa medelae :

Praesto, ne timeas, Ego.

Sistar calle tuo nil ego proxumas
Horrens insidias, dum pia tesseram
Vox adclamat amicam :

Fautor, ne timeas, adest.

Et
qvae

clarisoni me tuba iudicis
Extollet tumulo, murmuret : En tibi
Dux auctorqve salutis
Christus, ne timeas, adest.

K. (ex Lyra Apostolica.)

Vital Spark of heavenly Flame. I fuge, divinae scintillula vivida flammae,

I fuge; mortali membra resolve iugo.
Qvid discedenti similis similisqve moranti

Ludis in aetherias semper itura plagas,
Et modo velle mori, modo vivere velle videris,

Dividuamqve tenent alter et alter amor?
Mile qvidem cingunt venientem gaudia mortem,

Mile tamen quoddam gaudia vulnus habent. Desine soliciti tandem, natura, laboris :

Me vocat interitu vita paranda meo. Audin' ab ignota geminantur voce susurri,

Murmuraqve aerii visa sonare chori : Surge age, cara soror; iam sacra recluditur aula, Iam tibi devotas pandit amica domos.

TT

Qvo sensu rapior ? qvae me vaga ludit imago ?

Nescio qvo trepidae turbine mentis agor. Num memor ipse mei? num spiritus hos regit artus ?

Sicine iucundum est, dic, mea vita, mori? Vanescit sensim mundus : nova panditur ora :

Iam videor sacros aure bibisse modos :
Auferor: O pennas subponite : me levis aura

Subripit in celerem lege soluta fugam.
Nunc tua dic ubi sit victoria, triste Sepulcrum,
Dic ubi nunc stimuli, Mors, dolor iste tui?

H. S. H. (er ΡοΡΙο.)

Ex Isaia xiii. 6-10.

Όλολύζετ' ήμαρ γάρ πέλας το μόρσιμον
σκήψει δε θνητοίς θεόθεν, ώς διαφθορά.
τoίγαρ πρoλείψει πάς ανειμένη χερί,
κουδείς ος ουχί καρδίαν τεγχθήσεται.
και δειμανoύσι και φρενών άνθάψεται
σφάκελος μετ' άλγους και δι' ωδίνων πικρών
χωρήσεται τις, ώσπερ εν τόκοις λεχώ.
και μην προς άλλος άλλος εκπαγλούμενοι
βλέψoυσι, λάμψει δ' όμμαθ' ως πυρούμενα.
ιδού, το μοιρόκραντον ήμαρ έρχεται
χόλω βαρυνθεν, οξυμηνίτους πνέον
φόνους: Θεός γάρ εξερημώσει τε γην,
και τους πανούργους γηθεν εξαποφθερεί.
απ' ουρανού γάρ αστέρων ομήγυρις
ου μη μεθη φώς, ξύν δ' αμαυρωθήσεται
στείχων εν αντολαίσιν ηλίου κύκλος
σκότω, σελήνη δ' ουκέτ' εκλάμψει σέλας.

T. S. E.

« السابقةمتابعة »