صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Ut adsidebat luctubus ultumis,
Lucina qvom non partubus adfuit;
Ut fraude prudenti peritus
Dissimulare suos dolores

Mussabat: Esto: lux mea dum valet,
Deflenda qvamvis mors pueri est, tamen
Cedo voluntati Iehovae et

Coniugis in gremio qviescam.

Sic pro pudico solicitus toro

Duxit suorum oblivia vulnerum:
Ast illa suspirans amorem

Dum reticet, melius locuta est.

Solem atra nubes condidit: Angliae
Incerta fulgent sidera. Pauperum
Qvae cura, qvae regalis uxor
Nuper erat, populiqve mater,

Evanuit flos. Qvis pudor aut modus
Nunc sit dolendi? Conqveritur deos
Gens nostra mutatos, novisqve
Damna timet nocitura seclis.

Sed deprecandi si venia est, adhuc
Adscripta caelo mens tua patriam
Tutetur, avertatqve pestes

A populo. Tibi Have Valeqve

Flentes supremum dicimus. At memor
Urnam reviset posteritas tuam,

Fletusqve votivosqve cantus

Fundet adhuc pietas superstes.

A. L.

Ex Proverbiis xix. 1-12.

Ἔχουσι πλεῖον, ὅστις ὢν πένης ἀνὴρ χωρεῖ δι ̓ ἁπλότητος, ἢ διάστροφον γλῶσσαν νέμων τις μῶρος ἐκ μώρου φρενός. οὐδ ̓ ἀξυνήμων οὖσα φρὴν καλῶς ἔχει· ἁμαρτάνει δ' ὁ τιθέμενος σπουδὴν ποδός. καὶ μὴν τὸ μωρόν γ ̓ ἄνδρα τῆς ὁδοῦ πλανᾷ, πρὸς κέντρα λακτίζοντα διὰ φρενῶν Θεῷ. πολλούς γ ̓ ὁ πλοῦτος τοὺς φίλους ἐφέλκεται, οἰκεῖ δὲ χωρὶς τῶν πέλας πένης ἀνήρ. ἢ ψευδόμαρτυς οὐκ ἀπαλλαχθήσεται ἀθῷος, οὐδὲ μὴ ἐκφύγῃ ψευδόστομος. πολλοί γέ τοι σαίνουσι τὸν κρατοῦντ ̓ ἀεί, καὶ τῷ διδόντι δῶρα πᾶς τις εὖ φρονεῖ. γεγηθέναι τὸν μῶρον οὐκ ἐν εὐπρεπεῖ· ἦπου τὸ δοῦλον φῶτα κοιράνων κρατεῖν. τὸ σῶφρον ὀργῆς ἀμβολὰς θέσθαι φιλεῖ, ὅστις πεπονθὼς τἄδικ ̓ εἶτ ̓ ἀγάλλεται παρείς. χόλος του βασιλέως φλέγων πρέπει βρυχωμένῳ λέοντι, φρικώδης κλύειν χάρις δ ̓ ἔοικεν εὐδρόσῳ χλόης γάνει.

Caelum Stellis ardentibus aptum.

T. S. E.

Adspice sidereos orbes et lumina caeli,
Qvo tacitam servent ordine fixa viam,
Dum mortale genus mortaliaqve omnia, vitae
Spes, timor, ira, dolor, gaudia, nocte latent.
O nitidi domus alta poli sedesqve beatae,
Et vos aeterni regia tecta Dei :

Ille igitur, vestrae peperit qvem spiritus aurae,
Compositus somno sicine torpet homo ?

Sicine dat circum lentos oblivia sensus,
Inmemor, ut cursu praepete tempus eat?
Ut cito vita fugit, properat cito funeris hora,
Qvo propior venit haec, ocior illa fugit.
Surgite, mortales, et vastos cernite tractus,
Qvot decorent varia sidera luce polum:
Divinas spectate domos, tecta ardua caeli,

Et, qvid sit mundus, discite, qvid sit homo.
Ille qvidem parvum est inter tot sidera lumen,
Hic viget in punctum temporis, inde perit.
Si qvis ubiqve faces, et tantas undiqve flammas
Cernat, et aetherias igne micare vias :
Omnia si solitum videat servantia cursum,

Cuiqve Deo proprias suppeditante vices:
Nonne velit mundi letales linqvere curas,
Et tandem vita liberiore frui?

Nonne velit, mentem cohibent qvae vincula, solvi,
Ut petat aeternas, unde sit orta, domos,
Qva nitidas inter stellas sedesqve beatas
Pax et grata Qvies regnat et almus Amor;
Qva sine tristitia viget incorrupta Voluptas,
Et stabilis semper Gloria fine caret?
O campi virides, O pleni floribus agri,
O semper vitrea qvi fluis, amnis, aqva!
Tantane mortales viderunt gaudia caeli,
Nec miseras mundi deseruere domos?

J. L.

Christus adest.

Qvom me vel miseri solicitant metus
Vel spes lusa premit, laetitiam tuus
Reddat, Christe, susurrus:

Praesto, ne timeas, Ego.

Et qvando subitis adtonitum malis
Aegro cura ferit vulnere, vulneri
Sit vox illa medelae:

Praesto, ne timeas, Ego.

Sistar calle tuo nil ego proxumas
Horrens insidias, dum pia tesseram
Vox adclamat amicam:

Fautor, ne timeas, adest.

Et qvae clarisoni me tuba iudicis
Extollet tumulo, murmuret: En tibi

Dux auctorqve salutis

Christus, ne timeas, adest.

K. (ex Lyra Apostolica.)

Vital Spark of heavenly Flame.

I fuge, divinae scintillula vivida flammae,
I fuge; mortali membra resolve iugo.
Qvid discedenti similis similisqve moranti

Ludis in aetherias semper itura plagas,
Et modo velle mori, modo vivere velle videris,
Dividuamqve tenent alter et alter amor?
Mile qvidem cingunt venientem gaudia mortem,
Mile tamen qvoddam gaudia vulnus habent.
Desine soliciti tandem, natura, laboris :

Me vocat interitu vita paranda meo. Audin' ab ignota geminantur voce susurri, Murmuraqve aerii visa sonare chori :

Surge age, cara soror; iam sacra recluditur aula, Iam tibi devotas pandit amica domos.

TT

Qvo sensu rapior? qvae me vaga ludit imago?
Nescio qvo trepidae turbine mentis agor.
Num memor ipse mei? num spiritus hos regit artus?
Sicine iucundum est, dic, mea vita, mori?
Vanescit sensim mundus: nova panditur ora:
Iam videor sacros aure bibisse modos:
Auferor: O pennas subponite: me levis aura
Subripit in celerem lege soluta fugam.
Nunc tua dic ubi sit victoria, triste Sepulcrum,
Dic ubi nunc stimuli, Mors, dolor iste tui ?
H. S. H. (ex Porio.)

Ex Isaia xiii. 6-10.

Ολολύζετ ̓ ἦμαρ γὰρ πέλας τὸ μόρσιμον·
σκήψει δὲ θνητοῖς θεόθεν, ὡς διαφθορά.
τοίγαρ προλείψει πᾶς ἀνειμένῃ χερί,
κοὐδεὶς ὃς οὐχὶ καρδίαν τεγχθήσεται.
καὶ δειμανοῦσι· καὶ φρενῶν ἀνθάψεται
σφάκελος μετ ̓ ἄλγους· καὶ δι ̓ ὠδίνων πικρῶν
χωρήσεταί τις, ὥσπερ ἐν τόκοις λεχώ.

καὶ μὴν πρὸς ἄλλον ἄλλος ἐκπαγλούμενοι
βλέψουσι, λάμψει δ ̓ ὄμμαθ ̓ ὡς πυρούμενα.
ἰδού, τὸ μοιρόκραντον ἦμαρ ἔρχεται
χόλῳ βαρυνθέν, ὀξυμηνίτους πνέον
φόνους· Θεὸς γὰρ ἐξερημώσει τε γῆν,
καὶ τοὺς πανούργους γῆθεν ἐξαποφθερεί.
ἀπ ̓ οὐρανοῦ γὰρ ἀστέρων ὁμήγυρις
οὐ μὴ μεθῇ φῶς, ξὺν δ' ἀμαυρωθήσεται
στείχων ἐν ἀντολαῖσιν ἡλίου κύκλος
σκότῳ, σελήνη δ ̓ οὐκέτ ̓ ἐκλάμψει σέλας.

T. S. Ε.

« السابقةمتابعة »