صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Deus est quodcumqve vides, quocumqve moveris.

Qva voce laudes expediam tuas,
Rerum Creator maxume, cui procul
Tellure mortaliqve visu

Templa super spatiosa caeli

Regnat potestas? Te celebrat Deum
Divina mundi fabrica, Te canunt
Terraeqve caelestesqve tractus

Et pelagi resonantis undae.

Te sol perennem lucis originem
Proclamat oris omnibus, aureum
Qvandoqve Neptunum refectus

Deseruit, roseoqve nubes

Splendore tingit, seu face langvida
Finire lassam deproperet diem,
Noctiqve concedat patentis

Regna poli tacitaeqve lunae.

Qvis par deorum, qvis tibi proxumus,
Iehova? Venti Te celebrant gravi
Clamore, montanisqve pronae

Verticibus venerantur orni:

Te laeta tellus, Te pecudum vaga
Armenta laudant, qvi varias solum
Herbis, et ad plenum ministras

Ruris opes facilemqve victum.

Sin tu benignum sustuleris, Deus,
Vultum, fatiscunt omnia lumine
Privata, devotasqve terras

Vis populat furiosa leti :

Hinc et malorum difficilis cohors
Incumbit aegris gentibus, hinc fames,
Hinc pestis improvisa mittit

Perniciem miseras per urbes.

Ter ille felix, numine qui tuo
Fretus carentes flagitio manus
Custodit, et decreta Patris

Obseqvio facili tuetur:

Namqve ille tutus praesidio Dei
Non insolentes terrigenum minas
Formidat, aut fastus tyranni

Grande nefas animo moventis :

Sed qvom trisulci fulminis impetu
Disiecta terrae moenia procident,
Securus, inlabente mundo,

Mente feret solida ruinas.

T.

Ad Meteorum.

Qvid mihi tot soles, stellas, nebulasqve recenses?

An, nisi qvod numeras, est tibi grande nihil ? Qvae Spatium, Meteore, capit vel maxuma curas, Sed Spatium magni nil, Meteore, capit.

K. (ex SCHILLERO.)

Desiderium Samuelis Episcopi Lichfieldiensis.

Ergone nil pietas letalibus eximit umbris ?

Nulla fugit mortem gratia, nullus honor ? Est ita; teqve, decus patriae, doctissume Praesul,

Abripuit saeva Parca maligna manu. Flebilis Aoniae luctus male convenit arti,

Maesta negat luctum Musa referre suum.
At velut obscurat cauto velamine pictor

Fingere qvae nullo dextra colore valet,
Sic ego, qvas neqveo complecti carmine laudes,

Plus tamen ingenuo tristis amore colam. Publica vita fuit; mortis qvoqve publicus angor;

Omnibus est idem clamve palamve dolor.
Audiit insuetae strepitum Sabrina qverelae,

Audiit, et fletu labitur aucta suo.
Fallor an et valles rigidoqve cacumine montes

Conscius abrepti maeror honoris habet ?
Graminei fontes, si promere verba daretur,

Ipsaqve si possent florida prata loqvi, Inciperent passim maestos effundere cantus,

Et sua lamentis addere dicta meis. Illaqve, ceu plorat genitorem filia raptum,

Ceu cari coniux coniugis orba dolet,
Illa Camenarum sedes clarissuma pullis

Ingemit abreptum vestibus usa patrem.
Tu qvoqve funereo resona, mea barbite, cantu,

Et novus adcendat torpida fila calor.
Haec tibi, dulce caput, tantarum praemia laudum

Tantula fert pietas et lacrumosus amor. O ubi mens gravium moderatrix aemula rerum ?

O ubi maiestas indolis illa tuae ?

Qvo tua nunc virtus, qvo simplex gratia morum,

Qvo constans abiit religionis amor?
Qvid decus eloqvii dicam, facilemqve leporem,

Cordaqve non tacta candidiora nive?
Horum fama diu meritorum inlaesa manebit,

Hoc decus haud ulla fiet inane die. Qvam variae pectus ditarunt fertile dotes,

Commoda qvae seclo praestitit ille suo! Otia discinctae neglexit inertia vitae,

Tempus et ingenuis artibus omne dedit. Adspice praeclaram Musis qvam rite dicavit,

Qvamqve diu cauto fovit amore domum :
Cui signata manent fidis inlustria fastis

Nomina, delapso nobilitata die ;
Illa diu stabunt docti monumenta laboris :

Mors tulit auctorem ; non morietur opus.
Ah nimium felix hoc praeceptore iuventus,

Qvae didicit tanti docta labore viri. Inlecebras luxus omnes vitare monebat,

Nil nisi virtutis praemia magna seqvi, Spernere praesentis mendacia gaudia vitae,

Qvaerere qvas praebet vita perennis opes. Doctrinae jussit sanctos exqvirere fontes,

Aonidum miti duxit ad antra manu : Aut teneram dio perfudit nectare mentem,

Ingenui praesens duxqve comesqve chori.
Vos igitur, iuvenes, amissum flete magistrum,

Cui parient paucos secula longa pares:
Qvi dedit exemplum vitae, dum vita manebat,

Iamqve sua, qvid sit mors pia, morte docet.
Gloria non illum fallaci splendida fuco,

Non auri nimius solicitavit amor: Ambitione vacans, brevium contemptor honorum,

Suspexit vitae nobilioris opes.

At semper miseris adtentam praebuit aurem,

Semper erat luctum prompta levare manus. Illius admonitus aegrae solatia menti,

Auxilium cunctis spemqve tulere malis. Felix ille dies qvi te, pater optume, morum

Custodem patriae praesidiumqve dedit:
Neqvidqvam : tibi enim, celeri delapsa volatu,

Iniecit gelidas aegra senecta manus :
Et tua letiferis languebant pectora morbis,

Membraqve furtiva debilitata lue.
At tibi mens, veluti cuspis spectata per ignem,

Corporis infirmi firmior hospes erat;
Et modo soliciti vinclis exuta doloris

Principium vitae pura perennis agit.
At procul hinc qvamvis caelesti luce fruaris,

Non tua Lethaeis acta prementur aqvis.
Te laudemqve tuam praesens intelligit aetas,

Te recolent grata postera secla fide. Effigies surget caelato structa labore,

Et referent vultus marmora muta tuos :
Effigies, nostri mansurum pignus amoris,

Ardua turrita surget in aede Dei :
Ars utinam mores animumqve effingeret illum,

Non foret in toto pulcrior orbe lapis.
Vana loqvor : tantae virtutis splendida vivet

Gloria, Phidiacum qvom morietur opus. Qvare tu nimios, Salopia, proiice luctus,

Proiice: tristitiae qvod medeatur habes : Ille tuus periit; sed non ignotus honori :

Sat sibi, sat famae vixerat ille suae. Sit mihi, sancte, tuam meditari comminus urnam,

Virtutesqve animo commemorare tuas. Frigida funerea decorabo saxa cupressu,

Serta feram lacrumis humida facta meis.

« السابقةمتابعة »