صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Or. in München. An Pergamentstreifen hängen a) das S. des Abts, spitzoval, der Abt auf einem mit Thierköpfen verzierten Stuhle sitzend, mit Mitra, Buch und Stab. Umschr.: S. Heinrici abbatis sci. Johannis Baptiste; b) das S. des Convents, Abdruck des alten Stempels; vergl. die Abbildung I, Tafel 1, No. 2.

1232. - Heinrich von Glimmendal wird Burgmann des Erzbischofs Gerhard II. von Mainz zu Scharfenstein. — Scharfenstein 1297 November 27.

Gerhardus dei gratia sancte Maguntine sedis archiepiscopus etc. - Ad universitatis vestre noticiam deducimus per presentes, quod strenuum virum Henricum de Glimendail militem in nostrum et ecclesie nostre Maguntine castrensem in castro nostro Scharpinstein in terminis terre Ringaugie conquisivimus promittentes eidem XL marcas denariorum Aquensium nos daturos. Sed quia paratam pecuniam non habemus ad manus, eidem molendinum nostrum apud Keteriche situm obligavimus hoc modo videlicet, quod idem dictum molendinum nunc desertum reedificet et pecuniam, quam in ipsa reedificatione consumpserit, in unam summam redigens prefatum molendinum tamdiu retinebit cum proventibus inde cedentibus pacifice et quiete, quousque memorate XL. marce cum prefatis expensis ipsi fuerint persolute. Quibus aliquando ei integraliter persolutis idem cum supradictis XL. marcis allodium sive bona proprietaria comparabit, quod vel que ipse et heredes sui post ipsius obitum a nobis et ecclesia Moguntina titulo castrensis feodi perpetuo possidebunt, dantes eidem has litteras sigillo nostro munitas in testimonium premissorum.

Datum in predicto castro Scharpinstein, V. kal. Dec., anno domini M.CC.XC.VII.
Gedr. Bodmann S. 152.

1233. Die Minoriten und das St. Clarenkloster zu Mainz vertauschen ihre von dem Mainzer Bürger Eberhard zum Rebstock ererbten Güter zu Flörsheim und Nordenstadt. 1297.

Universis presencium inspectoribus. . conventus fratrum minorum in Moguncia et.. conventus sororum ordinis sancte Clare ibidem salutem et cognoscere veritatem. Universis vobis et singulis cupimus fore notum, quod Henricus procurator noster scilicet fratrum predictorum nomine et consensu nostro renunciat omni iuri, quod habemus seu habere possemus in bonis in Flersheym tam in agris, quam in vineis nobis ex morte Eberhardi bone memorie civis Moguntini dicti ad vitem nomine testamenti relictis et ea cum omni iure suo sororibus sancte Clare predictis confert et resignat integraliter presencium sub tenore. Nos vero sorores antedicte sub eodem tenore publice confitemur, quod nos communi et unanimi consensu in huius collacionis recompensam renunciamus omni iuri, quod nobis competit vel competere posset in bonis omnibus in Nordenstat tam agris, quam vineis nobis ex eiusdem Eberhardi morte relictis et ea iam dictis fratribus et suo procuratori Henrico predicto nomine eorundem conferimus et simpliciter cum omni iure suo libere resignamus. Insuper ob reverenciam fratrum dicta bona in Nordenstat sine nostris dampnis et expensis procurabimus excoli bona

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

fide. In quorum omnium testimonium sigillis conventuum nostrorum scilicet fratrum et sororum predictorum consignavimus hunc tenorem.

Actum et datum anno domini Mo. CCo.XCo.VIIo.

Or. auf der Stadtbibliothek zu Mainz. Das an zweiter Stelle hängende S. des St. Clarenklosters ist erhalten. In abgekürzter Fassung gedr. Baur, Hess. U.-B. V, No. 169.

1234. Ritter Walther von Cronberg erhält von den Deutschordensbrüdern zu Sachsenhausen einen nicht näher bezeichneten Hof, bei dem Ritter Conrad Schwab gelegen, auf Lebenszeit.

1297.

(Wahrscheinlich ist der später im Besitz des Herrn von Cronberg befindliche Hof zu Rödelheim gemeint; vergl. Mittheil. I, 97; Euler, Schloss Rödelheim S. 19; Batton, Frankfurt V, 267.) — Aus einer Sammlung von Regesten Cronberger Urkunden im Stadtarchive zu Frankfurt.

1235.

Abt Syfridus und der Convent zu Eberbach bekunden, dass Jutta, Wittwe des Binger Bürgers Arnold Rabodo, dem Kloster näher bezeichnete Gefälle zu Hademanshusen1), welche ihr von Seiten des Klosters verpfändet waren, zurückerstattet habe und zwar unter bestimmten Bedingungen, bei deren Nichteinhaltung die Gefälle an das Kloster Aulhausen übergehen sollen. - 1298 Februar 24. Datum Mathie apostoli, anno domini Mo.CC.XCo. octavo.

Gedr. aus dem Or. mit den S. von Eberbach und Aulhausen Rossel, Eb. U.-B. II, S. 385. Die Angabe daselbst, dass das Or. sich im Grossherzogl. Haus- und Staats-Archive zu Darmstadt befinde, ist nicht richtig. Ebenso wenig findet sich dasselbe im Wiesbadener Staats-Archive.

[ocr errors]

1236. Ritter Philipp von Frauenstein, Marschall des Erzbischofs von Mainz, gestattet seinem Unterlehnsträger Thillemann Aldegeroyt, der Abtei Bleidenstatt eine von derselben lehnrührige Rente von einer Zulast Frankenweins aus dem Hofe zu Kempten zu verkaufen und entlässt denselben seines Lehnseides. 1298 März 3.

[ocr errors]

Philippus de Vrauwenstein miles marscalcus reverendi domini . . archiepiscopi Maguntini. Ad universorum noticiam pervenire desidero, me carratam unam vini franci a venerabili domino.. abbate monasterii in Blidenstat quandoque in feodo habuisse michi de curia ipsius domini abbatis in Kemmede annis singulis porrigendam, quam quidem carratam Thillemanno dicto de Aldegeroyt, consanguineo meo, iam pridem titulo omagii in feodo contribui feodaliter possidendam. Et cum predictus Th. ipsum vinum sic ad eum devolutum prefato domino abbati sueque abbacie libere vendiderit et quiete, cuiusmodi vendicioni, ut sana, firma et illibata persistat, meum consensum adhibeo presentibus et affectum, renuncians nichillominus iuramento et omagio michi racione predicti feodi prestitis reliquisque excepcionibus canonicis aut legalibus, que prememoratum dominum abbatem possunt in empcione prehabita aliqualiter perturbare. In cuius facti testimonium

1) Hasemanshusen?

[ocr errors]

presentes litteras ipsis domino abbati et Th. contuli proprio meo sigillo publice sigillatas.

Datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, secunda feria post Reminiscere.

Or. im St.-A. Siegel zerstört.

1237. Thillemann Aldegeroyt, Unterlehnsmann seines Oheims, des Ritters Philipp von Frauenstein, verkauft mit dessen Zustimmung der Abtei Bleidenstatt für 22 Mark Aachener Denare eine von derselben lehnrührige Rente von einer Zulast Frankenweins aus dem Hofe zu Kempten. Kloster Schönau 1298 März 18.

Ego Thillemannus dictus de Aldegeroyt. Ad universorum presens scriptum intuencium noticiam cupio pervenire, quod habita sana et discreta deliberacione unam carratam vini franki, que annis singulis hactenus michi ex parte viri honorabilis domini . . abbatis de Blidenstat in curia Kemmede exstitit ministrata, quam quidem vini carratam a Philippo de Vrauwenstein milite, patruo meo, habere causa omagii in feodo dinoscebar, vendidi et contuli ipsi prefato abbati pro viginti et duabus marcis denariorum Aquensium dativorum, tribus hallens. pro uno denario pagatis, solempni vendicionis titulo et in perpetuum retinenda, recepto nichilominus omagio per dictum Ph. et renunciato depositisque omnibus circumstanciis et singulis, que predictam vendicionem parte aliqua poterant perturbare aut aliqualiter impedire, promittens eciam et presentibus me obligo, numquam contra predictam vendicionem per aliquem modum ire. In cuius facti veritatem sigilla honorabilis domini abbatis de Sconawia, discretorum virorum Friderici et Emerchonis dictorum de Heppinheft militum ad mei supradicti Thil. instanciam sunt appensa. Et nos.. abbas, F. et Em. iam dicti sigilla nostra presentibus addimus ad ipsius Th. rogatum et propter certam scienciam premissorum. Acta sunt hec apud Sconawiam, presentibus: Conone de Gerarstein milite, Conrado dicto Hollendir, Conone nato H. militis de Gerarstein, Ruperto pastore de Kungilbach et aliis pluribus fide dignis, anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, feria tercia post Letare.

Or. im St.-A. Von dem an zweiter Stelle hängenden S. des Friedrich von Heppenheft ist ein grösseres Bruchstück erhalten.

1238.

Rupert von Karben verkauft dem Kloster Thron einen halben Mansen zu Niederbommersheim. 1298 März 19. Notum sit omnibus presentes litteras visuris vel audituris, quod ego Rupertus, filius quondam domini Friderici militis de Karben, vendidi dimidium mansum situm in campo ville, que vocatur Niderenbomersheim, honorandis in Christo devotis domine . . abbatisse et conventui sanctimonialium in Trono iusto proprietatis titulo perpetuo possidendum. Pro iusta vero warandia ipsis obligavi hos fideiussores, videlicet dominum Rupertum patruum meum, Giselbertum de Ostheim et Conradum dictum Rintfleisch de Frankenvord, ita sane, quod prefati fideiussores obligati sint, quod postquam Fridericus frater meus ad annos discretionis.

pervenerit, debeat facere renunciacionem de bonis predictis et deinde per annum et diem pro iusta warandia sunt astricti. Quorum fideiussorum si quisquam decesserit, infra mensem proximum substituam alium vel reliqui commoniti tam diu solvent in sollempni hospicio in Fridberg, donec alius statuatur. Super quo ad maiorem certitudinem presentes litteras ipsis tradidi sigilli domini Ruperti patrui mei predicti fideliter sigillatas. Presentes erant: dominus Hartmodus plebanus in Frideberg, Heinricus dictus Bern, Nicolaus filius eiusdem, frater Ludewicus et frater Jacobus de Trono, Trutwinus de Frankenvord, Conradus de Spira ibidem, Hartlibus ibidem, frater Fridericus famulus dictus Sterre (?), Heinemannus dictus Frosch, Kuno ad gladium de Frideberg et multi alii fide digni. Datum anno domini M°.CC.XCVIIIo, XIIII kalendas Aprilis.

1239.

Or. im St.-A. S. Ruperts von Karben mit geringer Beschädigung erhalten.

Der Frankfurter Bürger Ulbert von Eschbach leiht dem
Ritter Winther von Breungesheim und dessen Bruder
Cuno 50 Mark Cölnisch auf deren 22 Mansen zu Breun-
gesheim. 1298 April 18.

Nos Ulbertus de Esschebach civis Frankenvordensis et sui heredes. Universis has litteras visuris cupimus esse notum, quod duos mansos cum dimidio terre arabilis in terminis ville Bruningisheim sitos, quos a strennuo milite domino Winthero de Bruningisheim et Cunone suo fratre titulo feodali possidemus, pro quinquaginta marcis denariorum Coloniensium, quas eisdem porreximus, ipsos mansos in hunc modum possidere debemus, quod quandocumque prefati Wintherus et Cuno vel eorum heredes nobis ante festum cathedre beati Petri ipsas quinquaginta marcas dederint vel solverint, dicti mansi ad ipsos vel suos heredes libere revertentur et nos ab homagio nostro pro ipsis mansis facto penitus erimus absoluti. In testimonium premissorum prefatis domino Winthero et suo fratri tradimus has litteras sigillo universitatis Frankenvordensis sigillatas, quod ad preces nostras presentibus est appensum.

Datum anno domini Mo.CC.XCVIII., feria sexta ante dominicam Misericordia domini.

Or. im St.-A. Von dem an Pergamentstreifen hängenden S. der Stadt Frankfurt in gelblichem W. ist ein Bruchstück erhalten.

1240.

Ritter Heinrich von Hattstein und seine Frau Agnes, Wittwe Sifrids von Heusenstamm, schliessen eine Eheberedung zwischen den Kindern aus ihren Vorehen. 1298 April 23.

Hermannus dictus Schelmo de Bergen et Sifridus de Husenstam milites. Recognoscimus una cum Henrico dicto de Hazichstein milite et Agnete uxore eius legitima, relicta quondam Sifridi de Husenstam militis, publice profitentes et ad universorum noticiam cupimus pervenire, quod cum prefatus Henricus miles Wolframum et Kunegundim liberos suos et Agnes predicta Henricum et Adelheidim liberos suos mutuo desponsaverint matrimonialiter copulando et quilibet eorum cuilibet suorum liberorum decem marcas denariorum reddituum annualium

promiserit tradere, donare et assignare nomine dotis propter nuptias ea conditione videlicet mediante, quod si aliquis prefatorum quatuor liberorum ab hac luce emigraverit, bona et redditus eidem traditi et assignati ad debitos heredes et legitimos iuxta terre generalis consuetudinem revertantur iidemque Henricus et Agnes coniuges sub pena ducentarum marcarum Coloniensium denariorum promiserint, hec premissa omnia immutabiliter et inviolabiliter observare, statuerunt hos fideiussores subnotatos, quemlibet eorum in solidum, videlicet Henricus pro se Walterum de Cronenberg, Bertoldum Suevum, Frankonem filium fratris Walteri predicti, Wilhelmum de Cronenberg, Theodericum de Bomersheim, Wintherum de Bruningesheim, Fredericum de Beldirsheim milites, Johannem de Ronnenburg, Godefridum et Henricum fratres de Lynden et Gisilbertum dictum Schelme. Item Agnes pro se Hermannum dictum Schelmo, Sifridum de Husenstam predictos, Theodericum de Bomersheim, Wilhelmum de Cronenberg, Wintherum de Bruningesheim, Margwardum et Henricum fratres de Bruningesheim, Gerhardum de Bergen milites, Johannem de Ronnenburg, Gyselbertum et Gerlacum fratres dictos Schelmen, qui si Henricus vel Agnes predicti huiusmodi copulationem aliqualiter impediret vel infirmaret, per aliam personam non impedientem vel infirmantem moniti se recipient fideiussionis debitem exolventes, quousque eidem persone de ducentis marcis nomine pene per omnia fuerit satisfactum. In huius igitur rei evidentiam et roboris firmitatem presentes litteras nos Hermannus et Sifridus antedicti ad rogatum Henrici et Agnetis coniugum prefatorum sigillis nostris una cum sigillo Henrici prefati hincinde tradimus sigillatas.

Datum et actum anno domini MCCLXXXXVIII, in die beati Georgii

martiris.

Gedr. Guden. I, 899 ex autographo".

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

1241. Graf Wilhelm von Katzenelnbogen gestattet Dieter, dem Sohne des Ritters Merclin von Reichenberg, seiner verwittweten Schwester und deren Tochter Lehnsgüter zu Ruppertshofen und Ramschied zum Unterhalt anzuweisen. 1298 Juni 24.

[merged small][ocr errors][merged small]

Nos Wilhelmus comes de Kazinelinbogen universis et singulis tenorem presencium inspecturis cupimus fore notum, quod Dieterus filius quondam Merclini militis in Richinberch ex bona voluntate, nostro et consensu sororem suam Ymaginam relictam quondam Richwini militis dicti Kezilhut et Elizabet natam Ymagine et Richwini coniugum predictorum in bonis suis in villis Rupprechtishobin et Ramischeit et suis confinibus, que a nobis idem Dieterus feudaliter possidet et hactenus possedit, perpetue dotavit hoc adiecto, ut memorati Dieterus suique successores ab homagio nostro minime excludantur. Ut autem premissa roboris obtineant firmitatem, presentem litteram munimine nostri sigilli ad preces sepedicti Dieteri duximus roborandam.

-Er

Datum anno MCC° nonagesimo octavo, in die beati Johannis ewangeliste,
Abschr. saec. XV zu Darmstadt,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« السابقةمتابعة »