صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

et scabini ibidem et multi alii fide digni. Ne autem de premissis in posterum aliqua possit calumpnia suboriri, dominum Marcolfum burgravium de Etheginsteyn rogavimus, suum sigillum apponere huic scripto, quia sigillo proprio caremus.

Acta sunt hec anno domini M°.CC. nonagesimo septimo, feria quarta post Invocavit.

Or. im St.-A. S. zerstört. Vermuthlich in Idstein ausgestellt, in welchem Falle das Datum nach Trierer Rechnung auf 1298 Februar 26 zu reduzieren wäre.

1223.

[ocr errors]

Der Frankfurter Bürger Gilbert und seine Frau Jutta schenken dem Kloster Arnsburg ihre Güter in der Gemarkung von Münsterliederbach. 1297 März 9.

Gilbertus et Jutta, uxor eius legittima, de Munsterliederbach, cives Frankenvordenses. Constare cupimus universis has litteras visuris, quod nos communicata manu parique consensu sponte, libere et non coacte, pie propter deum et ob remedium nostrarum animarum donavimus donacione inter vivos et presentibus donamus religiosis viris domino . . abbati et . . conventui monasterii Arnesburg, ordinis Cysterciensis, omnia bona nostra sive sint in agris, pratis et pascuis, in terminis dicte ville Munsterliederbach sitis, que possidemus et dinoscimur possidere, recipientes dicta bona a iam dicto monasterio ad tempora vite nostre possidenda ita videlicet, quod nos prefato monasterio singulis annis de ipsis bonis in purificatione beate Marie virginis debemus quo ambo advixerimus porrigere et solvere unam libram cere racione annui census. Postquam vero nos . . coniuges predicti de medio sublati fuerimus, prelibata bona superius expressa ad sepedictum monasterium libere transibunt. Resignavimus nichilominus ipsa bona in iudicio dicte ville in manus monasterii memorati. Testes huius sunt: archipresbiter de Bonemesa, Hertwicus de Alta domo, Cunradus de Spira, Markolfus de Lintheim, Sifridus de Gysenheim scabini, Cunradus de Gysenheim et quam plures alii cives Frankenvordenses fide digni. In cuius rei testimonium nos. . scabini antedicti ad rogatum parcium predictarum sigillum universitatis Frankenvordensis presentibus duximus appendendum.

Actum et datum anno domini Mo.CC.XC. septimo, sabbato ante dominicam qua cantatur Reminiscere.

Or. im Arnsburger Archive zu Lich. Gedr. Böhmer, C. d. Moenofr. 309. Vergl. Scriba, Regg. II, 864; Baur, Arnsburger U.-B. 218, No. 130.

1224.

Erzbischof Gerhard II. von Mainz ertheilt dem Kloster Retters
Abgabenfreiheit. - Mainz 1297 März 13.

Gerhardus dei gratia sancte Maguntine sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius. Dilectis in Christo . . magistre et conventui sanctimonialium monasterii in Retters ordinis Premonstratensis nostre dyocesis salutem in domino sempiternam. Ex illo speciali favore, quem ad vestrum monasterium in dei filio dudum habuimus et habemus, zelo pie karitatis accensi cupientes vobis ac vestro monasterio graciam facere specialem, vos de consilio et concordi assensu nostri capituli a contribucione seu prestacione subsidii nobis, successoribus nostris ac ecclesie Maguntine solvendi per pecuniam qualemcunque

favorabiliter libertamus, immo liberas et exemptas esse volumus in futurum. Dantes vobis has litteras nostro et capituli nostri Maguntini sigillis munitas in testimonium super eo. Nos quoque . . decanus et capitulum ecclesie Maguntine predicte libertacioni communiter assentimus nostrum sigillum apponi presentibus litteris facientes.

Datum Maguntie, anno domini MCC nonagesimo septimo, ÏÏÏo. idus Marcii. a) Or. mit angehängten S. des Erzbischofs, b) Transsumt der Mainzer Richter d. d. 1300 September 4, Or. mit beschädigtem S.; zu München. Gedr. Guden. III, 803. Vergl. Würdtwein, N. S. V praef. XX.

1225. Emercho, Propst zu Frankfurt, überträgt seinem Stifte das der Propstei gehörige Patronatsrecht der Kirche zu Oberursel. 1297 März 20.

Emercho dei gracia prepositus et canonicus ecclesie Frankenvordensis. Viris providis et honestis. . decano totique eiusdem ecclesie capitulo salutem in domino. Ut vobis nostre subvencionis auxilium et beato Bartholomeo, ecclesie vestre patrono, honorem et reverenciam impendamus et ut ob hoc eciam apud vos perpetuo nostri memoria habeatur, ius patronatus parrochialis ecclesie in monte Ursele, quod ad nos et.. prepositos Frankenvordenses pertinere dinoscitur pleno iure, vobis et per vos ecclesie vestre conferimus cum universis suis pertinenciis et appendiciis imperpetuum obtinendum, ita ut cum primum parrochiam ipsam vacare contigerit ex morte vel resignacione eius, qui nunc tenet eandem, proventus ipsius ecclesie vestris communibus usibus libere et perpetuo applicetis eamque officiari faciatis per ydoneum sacerdotem assignantes ei de proventibus ipsius parrochie congruam porcionem, per quam honeste valeat sustentari, dyocesani et loci . . archidyaconi per omnia iure salvo. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem damus vobis presentes litteras sigilli nostri munimine roboratas. Nos eciam decanus totumque capitulum ecclesie Frankenfordensis in recompensam huiusmodi gracie nobis facte prefato domino nostro preposito et omnibus successoribus suis conferendi prebendam in ecclesia nostra Frankenvordensi perpetuis temporibus damus liberam potestatem de omnium nostrorum beneplacito et consensu, cum primum ad id obtulerit se facultas. In perpetuam igitur memoriam premissorum et stabilem firmitatem sigillum ecclesie nostre presentibus de omnium nostrorum certa sciencia duximus appendendum.

Datum et actum anno domini Mo.CC. nonogesimo septimo, XIII. kal. Aprilis. Or. im Stadtarchive zu Frankfurt mit den an Pergamentstreifen hängenden S. des Propstes und Capitels von Frankfurt. Gedr. Würdtwein, Dioec. Mog. II, 40; Böhmer, C. d. Moenofr. S. 310. 1226. Das Kloster Retters verpflichtet sich, für die ertheilte Abgabenfreiheit dem Dome zu zu Mainz jährlich zwei Corporale zu liefern. 1297 April 4.

Nos abbatissa totusque conventus . . sanctimonialium in Rethers recognoscimus et presentibus publice protestamur, nos annis singulis et perpetuis temporibus teneri ecclesie Maguntine et eidem ecclesie de nostro ministrare monasterio duo bona corporalia, prout comparare potuerimus meliora, in signum

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

et evidens testimonium libertatum et gratie nobis . . tradite et collate a reverendo patre ac domino nostro domino Gerhardo archiepiscopo Maguntino honorabilium virorum domini Johannis de Sigersberg decani, custodis, scolastici et capituli. . consensu liberaliter accedente, videlicet quod nostrum monasterium ab omni subsidiorum et contribucionum onere perpetuo supportatum esse debeat et exemptum, prout in litteris super eo confectis plenius continetur. In cuius rei memoriam et certitudinem plenam etc.

Datum anno.. MCCXCVII., pridie nonas Aprilis.

Mit Kürzungen gedr. Guden, III, 804.

1227. Erzbischof Gerhard II. von Mainz incorporiert die Pfarrkirche in Oberursel dem Bartholomaeusstift zu Frankfurt.

Mainz 1297 April 29.

Gerhardus dei gracia sancte Maguntine sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius. Dilectis in Christo. . decano totique capitulo ecclesie Frankenfordensis salutem in domino sempiternam. Ponentes coram oculis mentis nostre, quod ecclesia corporalis, quemadmodum sanctorum patrum veneranda testatur auctoritas, sine rebus corporalibus in modico, immo potius in nullo proficit, sicut nec anima sine corpore corporaliter vivit, et quod servi dei, quanto eis habundantius in temporalibus est provisum, tanto ardentiori studio celestia sitientes vacare possunt debitis officiis divinorum; illam quoque graciam specialem, qua vos et ecclesiam vestram prosequimur, intuentes parrochialem ecclesiam in monte Ursele, cuius ius patronatus ad prepositum ecclesie vestre hactenus pertinebat, de expresso consensu honorabilis viri Emerchonis scolastici Maguntini, nunc prepositi vestri, cum omnibus proventibus, redditibus, censibus, decimis, obventionibus ac aliis suis iuribus et pertinentiis universis ecclesie vestre Frankenfordensi predicte unimus, incorporamus, unitam et incorporatam esse volumus perpetuis temporibus in futurum, ita tamen, quod de redditibus supradictis perpetuo vicario, quem loci archidyacono cum vacaverit ipsa ecclesia presentabitis, prebenda sive porcio competens relinquatur, unde possit iura episcopalia persolvere, hospitalitatem congruam facere et competentem vite sustentationem habere, residuo in augmentum prebendarum vestrarum per divisionem canonicam convertendo sine iuris preiudicio alieni. Dantes vobis has litteras in testimonium super eo sigilli nostri robore communitas.

Datum Maguntie, anno domini millesimo ducentesimo nonogesimo septimo, tertio kal. Maii.

Or. im Stadtarchive zu Frankfurt. Von dem an Pergamentstreifen angehängten S. ist ein Bruchstück erhalten. Gedr. Würdtwein, Dioec. Mog. II, 42; Böhmer, C. d. Moenofr. S. 312.

[blocks in formation]

Herthwicus sacerdos capellanus domini prepositi Maguntini testiert Istos reditus habeo in villis infrascriptis. In Gisenheim in Ebirbach - in Eltevile in superiori Waldaffe in Flersheim in Ebirsheim. De reditibus prescriptarum villarum do et lego ecclesie Maguntine in anniversario meo in septimo die obitus mei item in tricesimo die

item item in anniversario patris

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

scolaribus XIII. maldra siliginis, ita quod rector scolarum et succentor eligant magis ydoneum scolarem, qui recipiat tercia feria in qualibet septimana Vİİ. claustrales et dividat inter scolares chorum frequentantes.

panes

Item lego fraternitati communi VI. solidos Coloniensium denariorum, quos emi in
Hasemanshusin.

Item emi postmodum predicto altari 1) in Hargartin marcas III. et Vİ. solidos Colonienses perpetuo. Item postea emi in Hargartin ecclesie sancti Mauricii predicte marcas III. et solidos III. Colonienses et volo, quod cum dictis denariis ematur triticum et singulis annis in ieiunio et in adventu quolibet die panis albus presencialis dividatur.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

quos Theo

Mistad,

Item lego fratribus Augustinensibus marcam Coloniensem, quam emi eis erga
Volckmarum quondam scultetum de Osterich in villa Eltevile.
Item lego monialibus in Gummersheim Vİ. solidos Colonienses,
dericus nauta de Hasemanshusin solvit.

Item lego monialibus in Ulinhusin

marcam Coloniensem, quam solvit Petrus scultetus in Hargartin perpetuo. Item lego pauperibus hominibus egrotantibus in hospitali Maguntino marcam pro alleciis in ieiunio in Hargartin, quam solvit dictus Nandoch ibidem.

-

Actum anno domini M.CC.LXXXXVII., in inventione sancte crucis.

Item marcam, quam emi monialibus sancte Agnetis predictis, solvit Johannes dictus Hanenstein in Hargartin. Item marcam, quam emi monialibus in Ulinhusin, solvunt Dilmannus dictus Clump et Folzo gener senioris Reinhardi in Hargartin. Or. in Darmstadt. Gedr. Baur, Hess. U.-B. II, No. 547.

--

1229. König Adolf nimmt Conrad von Trymperg gegen 200 Mark Silber zum Burgmann in Friedberg an und weist den Betrag auf Greffenheym und Wizzebach an. — Oppenheim 1297 Juli 8.

Datum in Oppinheim, VIII. idus Julii, anno domini M.CC. nonagesimo septimo, regni vero nostri anno sexto.

Gedr. Senckenberg, Sel. Jur. II, 601. Vergl. Böhmer, Regg. No. 355; Küster, das Reichsgut S. 34.

1230. Erwin Cranch entschädigt das Kloster Seligenstatt für ein verkauftes Lehen durch Ueberweisung des Frohnhofes zu Pfaffen wiesbach. 1297 Juli 18.

Nos Erwinus dictus Cranch, Floretha nostra contectalis et Erwinus noster filius milites recognoscimus tenore presencium publice profitendo, quod bona quedam in villa et in campis ville Nuweheim sita Iungoni dicto de Lymbure civi Vridebergensi vendidimus sub tytulo proprietatis perpetuo possidenda requisito super hoc et prehabito consensu reverendi viri domini Gothevridi abbatis in

1) S. Petri ecclesie S. Mauricii.

[ocr errors][merged small][merged small]

Selginstad et sui conventus, a quo abbate eadem bona iure tenuimus feodali. Et ne iuri ipsius ecclesie in Selginstad in hac vendicione videamur derogasse et preiudicium aliquod generasse, cuius ecclesie indempnitatibus et utilitatibus tenemur intendere racione homaii quantum possumus et valemus, in recompensam bonorum venditorum curiam nostram in Phafinwisenbach, que vulgariter vronehof nuncupatur, cum suis pertinenciis ipsi abbati predicte ecclesie qui pro tempore fuerit et suo conventui resignamus et curie ecclesie sue in Nuweheim ad omne ius faciendum assignamus, quo ad eandem curiam bona predicto Iungoni vendita spectare videbantur. In cuius rei evidens testimonium presentem litteram super hac commutacione confectam sepedicto domino . . abbati et conventui dedimus sigillo castrensium in Vrideberg et nostro fideliter consignatam. Nos quoque castrenses iam dicti ad preces Erwini, Florethe et Erwini supradictorum sigillum nostrum generale huic littere duximus apponendum. Testes huius sunt: honorabiles viri Fridicus prior, Theodericus cellerarius sacerdotes domini et monachi in Selginstad, Eberhardus de Nuweheim, Cunradus dictus Clein, Withekindus de Hazchinstein milites, Cunradus dictus de Dorveldin clericus et Petrus dictus Schonekint et alii quam plures clerici et layci fidedigni.

Datum anno domini Mo.CC.XCo.VIIo., XV. kalendas Augusti.

Or. in Darmstadt. Die an Pergamentstreifen hängenden S. der Burgmänner zu Friedberg und des Erwin Cranch sind an den Rändern beschädigt. Angeführt Steiner, Gesch. von Seligenstatt S. 170; Vogel S. 841.

[blocks in formation]

Abt Heinrich von Johannisberg bekundet die Ueberweisung einer Weinrente zu Winkel an die Kirche, und verschiedener anderer Güter an die Kellerei des Klosters.

1297 August 29.

[ocr errors]

Henricus dei gracia abbas montis sancti Johannis baptiste in Rinkoya, prior totusque conventus ibidem universis presentibus et futuris hanc litteram inspecturis perpetuam rei geste noticiam. Rerum gestarum veritas utiliter litteris commendatur, ne successione temporum vel etatum a fidelium memoria elabatur. Hinc est, quod tenore presentium duximus declarandum, quod de unanimi approbacione omnium nostrum mediam carratam vini hunici, quam Henricus dictus Berkenvelt vel saltem sui heredes de vinea sita iuxta arborem, que vulgariter bovenboym appellatur, nostre ecclesie iure perpetuo persolvent, in cuius solutionis certificationem nobis universa bona sua in terminis ville Winkele sita ypothecam constituit. Item bona, que titulo emptionis comparavimus a Ludewico cive Moguntino dicto Papelmos, videlicet tria iugera arabilis terre in loco qui vulgari sermone nuncupatur groven sita, preterea insulam nostre ecclesie in Reno sitam, insuper curiam nostram dictam Elkers cum universis suis appendiciis cellerarie nostre ecclesie iure perpetuo applicamus, iungimus et unimus. Ut igitur talis unio et applicatio tam maturo celebrato consilio a quolibet successorum nostrorum firma et inconvulsa perpetuis temporibus perseveret, presens scriptum conscribi fecimus et illud sigillorum nostrorum appensione iussimus communiri.

Actum est hoc anno domini MCC nonagesimo septimo, in sancti Johannis baptiste decollacione.

« السابقةمتابعة »