صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

contraxerant, fede subtraxerint, in antiquis historiis invenitur. Super hanc Iulius Cesar, dum Pompeianos persequeretur, irruit, eamque diruit, unde Lucanus (III, 360) eum perhibet exclamasse: 'Massiliam delere vacat, gaudete cohortes'. Ad hanc urbem post ascensionem Domini sub persecutione Iudaica divina providentia transfretantes, applicuisse leguntur beatus ex discipulorum Domini numero Maximinus, sanctus quoque Lazarus post quatriduum á Domino suscitatus, sed et Maria Magdaléna cum Martha, venerande sorores ipsius, et quem Dominus illuminavit ex sputo, Cidonius nomine, cecus natus. E quibus sanctus Maximinus primus Aquensis provincie metropolitanus, sanctus Lazarus primus Massiliensium episcopus est effectus, sed post longa temporum spacia, cum gloriosa sorore Maria, per prefatum Burgundie principem Gerardum apud Avalonem castrum suum est inde transvectus. Apud Massiliam igitur constitutos multis detinuit nos diebus armorum, escarum et navium necessarius apparatus, spectantes ab alto rupium faciem maris incertam et lubricum eius statum, et auram velis accommodam expectantes. Quam statim ubi bonorum largitor omnium largiri dignatus est nobis, presentem epistolam studui dirigere vobis, tam breviorem studios scribendi quod habui, quam plus quam debui longiorem. Super quo precor ignoscite, quia nostis esse difficile, parum scienti multa breviter expedire. Felices iam pridem de nostratibus transmarinis, de milicia cristiana rumores et terra promissionis audistis, sed auditis addere non licet, nisi confirmare tantum audita, multiplici testimonio fame letificantis auditum. Preter hec nichil aliud dignum habui vobis mandare, quam orare pro nobis, et bene valere.

Iam quia vela volant, vos ut volumus valeatis,

Utque placere Deo valeamus, vota feratis'.

Auch den folgenden 35. Brief (fol. 130 und 145), aus dem Lager vor Accon, habe ich doch geglaubt mittheilen zu sollen, obgleich er leider mehr antiquarische Gelehrsamkeit als Thatsachen enthält. Er möge aufgenommen werden als ein Beispiel der damals so eifrig, wenn auch mit Ungeschick betriebenen gelehrten Studien; die Hauptquelle seiner Weisheit ist Isidor.

'G. de Basochis carissimis et clarissimis tam indole quam sobole nepotibus suis, tam probitate proficere quam etate. Promissi memor et propositi tenax, quibus vobis teneor obligatus, mee peregrinationis itinerarium vobis exponere, quia iam in premissa partem epistola sum executus, a Francia

1) Wo? Die gewöhnliche Ueberlieferung von aurum Tolosanum ist ganz abweichend. 2) So ist fol. 129 verbessert statt 'veneranda sorore'. 3) 'desiderio' fol. 141. 4) 'non' fol. 130.

[ocr errors]

scilicet usque Massiliam urbem Provincie, sitam supra mare, quod eam à Syria dividit et littore Palestine, in hac sicut proposui, vobis exposui qua potui brevitate, que deinceps ingresso michi navigium et per pelagus iter aggresso per tam multa locorum digna relatu vel videre contigit vel audire. Apud Massiliam igitur fervente mari navigiis, cum pepigissent federa venti cum pelago, vix sumus egressi portus angustias scopulosi, blande tamen ventorum flatibus fluctibus statim inflatis, et lene tumentibus velis, nobis se rugosa facies maris aperuit et apparuit vitrea latitudo. Hoc mare longe lateque diffusum, ex occeani faucibus occidentalis irrumpens, et inter Hispaniam et Mauritaniam, angusto satis ab Europa tractu secernens Affricam, per Narbonensis provincie litus et Tuscum Italie latus ascendens ad frontem Illirici bipertitur. Nam ex una parte, scilicet inter alterum Italie latus et latitudinem Grecie, quo propter adiacentem civitatem Adria nuncupatur, Sarmaticum inferioris Sithie' sinum, ex altera vero qua inter Traciam et Frigiam ab Europa dividit Asiam et barbaricos populos superioris attingit. Rursus iuxta Frigiam Ciliciamque revertens ad Syriam, litigat ad littora Palestine; deinde preterfluens Egiptum et partes Libie, se reciprocat in id ipsum, multas et famosas complectens insulas, fecundas incolis opibusque nature. Unde pro diversitate gentium adiacentium sive terrarum vocabula diversa sortitur, nam Hispanicum, Gallicum, Ligusticum, Tuscum, Siculum, Creticum, Ponticum, Ionium, Egiptium, Affricum, et variis aliis nominibus appellatur. Surgente tercia iam aurora insularum prima videndam se nobis obtulit á sinistro latere Corsica, multis et variis anfractibus et prominentiis angulosa. Terram hanc, multis temporibus habitatoris ignaram, quedam matrona potens e Liguria, nomine Corsica, unum de suorum ceteris et pre ceteris superbioris lascivie taurum evagari longius, et uberioris glebe querendo pascua nature studio regionis istius ad partes transfretare per mare solitum subsecuta, cum eam fertilitate iocundam repperisset, insedit cum incolis multis, atque possedit et á se Corsicam nomen dedit. Proxima quoque die Sardiniam, que vicina est illi, propinquiorem habuimus similiter á sinistris, quam Sardus filius Herculis primus fertur habitator intrasse suoque de nomine Sardiniam appellasse. Hec libera dici posset ab omni serpentum genere, nisi generaret et haberet unum pro omnibus, cum omnia sint in uno fere propter multimodam maliciam potenciamque nocendi; solifuga nomen est illi, eo quod solem fugiat et diem sustinere non possit, et in parvo corpore magnarum virium virus includit. Nichil etiam huic terre dicta de suo nomine parit herba minus infame, que, si contigerit eam ab

1) Scythiae.

aliquo morsu contingi, contrahens nervos et rictibus ora distorquens, facit eum ridendo flebiliter interire. Sed meretur huic terre tantorum veniam malorum, quod plerisque producit in locis aquas calidas et valentes contra solifugas et ossium fracturas oculisque salubres, nisi quod sunt eorundem cecitate periuria detegentes. In hac insula sceleratorum regum, Gesserici filius, Hunerici germanus, impius Trasamundus, qui quondam sub Honorio et Theodosio minore magnis principibus tam armis quam Arriane perfidie funibus ab imperii finibus Affricam abruperunt, postquam catholicas clausit ecclesias, centum et viginti cristiane legis episcopos exilio relegavit. Hiis primus Innocentius papa sanctissimus pie compassionis auxilia ministravit, quos predicti filius Trasamundi, ex filia tercii Valentiniani cesaris, Hildericus a perfido patre, sacramento ne relaxaret eos astrictus, contempto sacrilego sacramento, priusquam regnum susciperet, ad sedes proprias honorifice revocavit. Invenimus et venimus inde Siciliam, quam a continenti Calábrico propter difficultatem angusti transitus, cohercentibus utrinque scopulis, torrentis et procellosi pelagi separat impetus violentus. Precipitii quanto strictioris, tanto districtioris maris istius periculosa Caribdis abyssus auget horrores, cuius vertiginosa vorago tam fluctus quam naves, seu quicquid arripit, absorbet et revomit incessanter. Ibi quoque Scilla rapax esse protervis idcirco canibus succincta fingitur, eo quod ex crebra collisione maris ad rupes quasi quidam latratus terribiles audiuntur. Sicilia vero promontoriis nubila penetrare non timet inmensis. Inter hec ignivomis super eminet Hetna verticibus, in quibus infatigabili litigio quodam et invincibili protervia repugnant inter se contrarie qualitates. Nam cum Hetna violentos incessabiliter evaporet ardores, tamen eius cana nivibus est superficies, et amictu brumali palliat humeros estuantes. Nec minus fame meretur et ammirationis iocunda cuiusdam ibi situs amenitas, ubi veris eterni graciosa temperies omnifaria colorum specie picturatum et dulce spirantem sibi thalamum dedicavit, in quo simplicitas filie Cereris 2 florens inter flores cum floribus florem virginitatis amisit. Hic Helbesus fluvius quibusdam in locis fervore subito mediis ebullit in undis, et quamvis ab Hetna trahat originem, aquilonaribus fluviis frigiditate contendit. Hec quondam terra regni sedem et caput habuit urbium Siracusam, urbem antiquam, bonis refertam, situ munitam, cum ad instar insule mari clausa fere sit undique circuituque murorum. Hanc olim urbem Carthaginenses cum gravi nimis obsidione cinxissent, in tantum sunt et tanto pestilencie langore consumpti, quod eorum rex vix cum paucis in fugam conversus patriamque

1) 'nubibus' fol. 143. 2) 'Veneris' fol. 143.

reversus, amissos populi plangentis amicos exibitum sibi non victorie, sed venerationis occursum manu repulit et voce dampnavit, introgressusque palatium tam doloris quam pudoris urgente stimulo, se cum suis incendio cremavit. Urbem hanc et ecclesiam reverendam in ea sub imperatoribus Diocletiano et Maximiano, navem ecclesie decima persecutionis concutiente procella, consecravit triumphali sanguine passionis gloriosa martyr et virgo Lucia. Hic fluvius et fons, uterque limpidus et suavis, Alfeus scilicet et Aretusa, conveniunt; quos etiam non preterire non erubuit á poetis gentilium presumpta licencia fabulandi, et civitatem inter salsos fluctus pelagi dulcibus irrigant aquis. Nec minori collimitans huic Cathanensium civitas eminet dignitate, quam precipuo sublimat honore pro Cristo victoriosus agon Agathe virginis et martyris gloriose. Sicilia semper et rebellione servili et dominatione tyrannica consuevit affligi. Fertur primus in ea regnasse Crocalus, qui regis Cretensis iras Minoys fugientem excepit Dedalum, et pro eius defensione bellum cum Minoe suscepit; qui Dedalus tantum vigebat in arte magica, quod volare fecit aves incluso spiritu metallinas, dividi pedes statuis primus instituit, cum antea fierent pedibus indivisis. Longe post illum in illa Falaris tirannus regnum obtinuit, Ciri videlicet magni temporibus, qui cum crudeli gauderet animo de suppliciis propteri cruciandos homines adinventis, Perillium quendam propter hoc bovis enei repertorem, iuste quamvis iniustus, in ipso bove fecit exuri, primumque, per quod homines perire docuerat, experiri. Quidam autem Dionisius fertur ibidem exercuisse tirannidem, qui propter immanitatem crudelitatis se tantum exibuit exosum populis, quod non auderet habere nisi de turre munitissima colloquium cum subiectis. Hic amictus aureos et gemmis intextos á simulacrorum tollebat humeris, dicens, aureos estate propter pondus, hieme minus idoneos propter frigus, cum laneôs tempus hibernum, lineos magis exigere videretur estivum. Longo post tempore de quodam septemtrionali migrantes angulo Longobardi, translato Constantinopolim iam dudum imperio Romanorum, postquam armis Italiam subegerunt, hanc terram etiam permixti paganis et Grecis incolis possederunt. Hos quoque Normanni de terra Danorum et de sub pennis aquilonis advecti Neustriam, que pars Francie iuxta minorem et maioris cornu Britannie, postquam regionem illam armis obtinuerunt et de suo nomine vocaverunt, in ulteriora se magnanimiter extendentes, Apuliam, Calabriam simul et Siciliam viribus obtinendo, sibi subditos et tributarios effecerunt, et regnum de parte constituentes imperii, primitus ibi principem sibi, regem

1) Von hier ab fehlt der Rest an der zweiten Stelle, nach dem Ende des 143. Blattes.

deinde creaverunt. Insulam hanc plenam discordiarum et magne commotionis offendimus, quia iam a primo tercius rex in ea Wilermus regnum in se divisum desolatumque reliquerat, ab eo morte divisus. Pars enim in eodem regno degentium Henrico Romanorum imperatori, imperatoris filio Frederici, quia predicti regis amitam habebat uxorem, iuramento prout fertur astricta, consentit; pars altera Tancredum quendam de sublimibus regni constituit sibi regem. Sed et pagani regionis illius antea subditi cristianis, servilia contra cristianos arma commoverant, quibus ex causis totam occupaverat discordia socialis et intestina dissensio regionem. Insule quoque Vulcanie, Siculo mari contente, fervere dicuntur internis ignibus et eternis, quas Eolus olim incoluit et earum fumositates perpendere solitus erat, quibus agitarentur á ventis, que res ut rex ventorum appellaretur effecit.

Post Siciliam Creta nobis occurrit, insula centum olim urbibus potens et famosa, que nullum habet quadrupes malum, sed est ab omni genere munda serpentium, nisi quod absentium spalangio vices exequitur, animal modicum, sed et inimicum, et cuius ictum mors rerum ultima comitatur. Avem quoque noctuam non habet hec terra, sed ilico moritur si fuerit huc invecta. Hic Titus natione Grecus, apostoli Pauli discipulus et in baptismate filius, missus ab eodem ibidem predicare et factus illic episcopus, requiescit in pace. In hac terra serpens antiquus sub imperatore Theodosio minore, Iudeos, dum eos ad terram promissionis perducere sicco vestigio per mare promisit, innumerabiles profundo quasi plumbum immisit, antiquos ultus Egiptios, quos mare submersit dum persequerentur Hebreos. Horum qui periculum evaserunt, Cristi iugum humiliter susceperunt. Alie hoc pelagus distingunt insule, que circa Delon in girum posite, à ciclon quod est circulus, Ciclades sunt vocate. Ciprum ex istis plus istis videre libuit, quia fecundam agris, iocundam vineis, et fertilitate refertam fama ferebat eam. Habet hec inter alias civitates Pafum olim inclitam, nunc ab antiquo dignitatis culmine nimium inclinatam, et fecundam Amathonta metallis, non tantum spectandam, quantum desideranter et suppliciter expetendam, propter Alexandrini patriarche Iohannis, viri precipue sanctitatis et signis miraculorum insignis, ad vitam geminam geminum et gloriosum in ea natalem. Tandem tricesima quinta die, postquam reliquimus portum Massilie, Sirie desiderate promontoria nostris e longinquo visibus occurrerunt, qua parte possedere maritimam olim pentapolim Filistei, Gazam videlicet et Geht, Azotum, Acharon, Ascalonem. Hec est illa Gaza, de qua Sanson ille

1) Dieser Satz ist SS. XXVI, 218 abgedruckt. onem' a. a. O., wo hier der Auszug aufhört.

2) 'discensio regi

« السابقةمتابعة »