صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

accedentiis suis, ortis edificiis pratis pascuis terris cultis et incultis viis et inviis aquis aquarum[ve]' decursibus exitibus et (f. 131') reditibus et generaliter cum omni iure et utilitate in ius perpetuum et proprietatem contulimus usibus ibidem deo servientium profuturam. Verum [quia] quidem Gotfridus plebanus de Viszig laudabilem intentionems in emptione1 eiusdem ville de sua pecunias monstravit, nos ipsum in possessionem sepe dicte ville mitti precepimus, ut antedicta ecclesia beati Ottonis eiusdem ville domino remanente dictus Gotfridus ipsius ville, quoad vixerit', gaudeat possessione, post cuius decessum eiusdem ville ususfructus ad nepotes ipsius, Siffridum canonicum Misnensem et Gotfridum filium ipsius sororis, si fuerint superstites, devolvetur, quem ipsi pro equa recipient portione et alter post decessum alterius integraliter possidebit et sic demum ipsa villa ad ecclesiam beati Ottonis cum omni utilitate sua [deveniat]. Ut autem predicta commoda [que superius] distincta sunt, inconvulsa permaneant, presentem paginam inde conscriptam sigilli nostri impressione fecimus autenticam. Huius donationis et traditionis testes sunt et alii quam plures. Datum etc.

[ocr errors]

Welches der zahlreichen sächsischen Weissig in der Urkunde gemeint sei, weiss ich nicht zu entscheiden.

4. Karl IV. dehnt das zum Schutz der Geistlichen in Niedersachsen verliehene (und hier transsumierte) Privileg von 1359, October 13, auf Bitte des Erzbischofs Sigfrid von Riga auf dessen Kirchenprovinz aus (f. 142). 1372 November 28 - Pirna.

In nomine sancte et individue trinitatis, feliciter amen. Karolus quartus divina favente clementia Romanorum imperator semper augustus et Bohemie rex. Ad perpetuam rei memoriam.

Et si maiestatis caesaree generosa sublimitas generalem universorum fidelium, quos imperii sacri latitudo complectitur, utilitatem 13 et salutis benignitatem 14 innata virtute dignatur intendere ac eorum indempnitatibus salubriter providere, specialiter tamen ad ea sollicitudinis nostre cura dirigitur, per que ecclesiis et ecclesiasticis personis oportuna libertas conceditur et eorum felix status et grata commoditas perpensius procuratur. Sane pro parte venerabilis Sifridi archiepiscopi Rigensis principis et devoti nostri dilecti nostre celsitudini fuit humiliter supplicatum, quatenus legem seu constitutionem alias

1) cod.: ‘aquarum aquis'. 2) cod.: 'generales'. 3) cod. laudabili intentione'. 4) cod.: 'emptionem'. 5) cod.: 'de suo pecuniam'. 6) cod.: 'apud ecclesiam'. 7) cod.: 'vixerat'. 8) cod.: 'possessionem'. 9) cod.: 'Misenensem'. 10) cod.: 'possidebis'. 11) cod.: 'valitati'. 12) cod.: 'si'. 13) cod.: 'utilitatis'. 14) cod.: 'benignitate'.

per nos ad instantiam honorabilium prelatorum et clericorum inferioris partis Saxonie Magdeburgensis et Bremensis, vicinorum locorum et provinciarum editam sic in ecclesiastice libertatis iuvamine concessam ad suam Rigensem provinciam necnon prelatos canonicos et clericos ipsius ex innata nobis benignitatis clementia extendere gratiosius dignaremur. Cuius quidem legis tenor sequitur in hec verba:

In nomine etc. folgt Huber n. 3007 von 1359 Oct. 13 (f. 143). Nos igitur volentes sanctarum ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum nobis et sacro Romano imperio subiectarum, ut tenemur ex assumpto imperialis officio dignitatis, sinceriori affectu communibus utilitatibus et defensionibus signanter intendere, presertim ut hii quos divina providentia suo deputavit ministerio 2 sub felici nostra protectione eo sincerius altissimo famulentur, ac supplicationem prefati archiepiscopi fore iustum et rationi consonams recensentes eidem clementer duximus annuendum de principum ducum comitum baronum procerum nostrorum et sacri Romani imperii fidelium consilio ex certa scientia et de nostra imperiali magnificentia dictam legem cum omnibus et singulis suis clausulis punctis terminis et penis in ipsa contentis ad suam Rigensem provinciam necnon prelatos canonicos et clericos ipsius, devotos nostros dilectos, extendendam decrevimus et extendimus, presentium per tenorem decernentes [et] ex nostra imperiali sanxione statuentes, quod dictus archiepiscopus prelati canonici et clerici in dicta sua provincia Rigensi pro tempore existentes dicta nostra lege uti frui cum omnibus suis effectibus libere valeant perpetuis temporibus et futuris. Precipientesque sub indignatione imperialis bannis universis et singulis dicte Rigensis provincie dominis temporalibus consulibus potestatibus et in officiis publicis constitutis, quatenus dictam nostram legem suscipiant ac ipsam per omnia et in omnibus suis preceptis et mandatis obediendo fideliter sub predictis penis realiter exequantur. Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Bohemie regis. Testes huius rei sunt: Venerabiles Iohannes Pragensis apostolice sedis legatus et Petrus Magdeburgensis archiepiscopus, Fridericus Merseburgensis et Conradus Ratisponensis ecclesiarum episcopi, nobilis (f. 143') Petrus Warteburgensis imperialis curie magister, Tymo de Colditz capitaneus Wratislaviensis, Conradus de Paphenheym sacri imperii marschalcus et alii quam plures nostri et imperii sacri nobiles et fideles. Presentium sub nostre imperialis maiestatis sigillo testimonio litterarum. Datum Pernis • super Albeam anno domini millesimo

1) cod. 'dignaretur'.
:

2) cod.: 'misterio'. 4) cod. 'effuturis'. 5) cod. 'imperiali litteram'.

3) cod.: 'consonari'.

6) cod.: 'Pernus'.

trecentesimo septuagesimo secundo, indictione X, IIII1 kal. decembr. regnorum nostrorum Bohemie anno XXVII, imperii vero XVIII.

Vgl. Huber n. 4297, von 1366 April 18 Prag.

5. Sigmund übt das Recht der ersten Bitten zu Gunsten seines lieben Getreuen, des Clerikers Melchior Menten, an der Kirche von Mechlin der Kammericher Diöcese (f. 452'). 1414 November 8 Aachen.

Sigismundus dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie Dalmatie Croatie etc. rex venerabili episcopo Cameracensi ac honorabilibus preposito decano totique capitulo ecclesie sancti Romoldi Mechlinensis Cameracensis diocesis ac illi vel illis, ad quem vel ad quos in ipsa ecclesia sancti Romoldi canonicorum receptio vel prebendarum collatio communiter_vel divisim pertinet, gratiam regiam et omne bonum.

5

Honorabiles devoti dilecti; assumpti 2 divinitus ad culmen Romane regie dignitatis personas [ecclesiasticas] bene meritas libenter promovemus eisques gratias nobis a deo collatas benigniter impertimur. Cum igitur nobis tamquam de iure quam antiqua consuetudine dudum approbata a divis Romanorum imperatoribus et regibus diutius observata competat, quod ex nostre coronationis sollempniis, que nunc in nobis completa sunt, virtute primariarum precum possimus in qualibet ecclesia [tam] cathedrali quam collegiata uni persone idonee providere eamque inibi recipi facere et admitti, idcirco devotioni vestre pro honorabili Melchiore Menten (f. 452*) clerico dicte Cameracensis diocesis devoto nostro dilecto, quem etiam vite ac morum honestas aliaque quam plurima probitatis et virtutum merita multipliciter commendant, primarias porrigimus preces eandem devotionem vestram hortantes et requirentes attente vobisque nichilominus per hec regalia scripta districte precipiendo mandantes, quatenus mox visis presentibus et intellectis velut ob nostri iuris et consuetudinis predicte observantiam veram dictarumque precum nostrarum reverentiam singularem prefatum Melchiorem in vestrum et ecclesie vestre canonicum recipiatis et in fratrem, stallum sibi in choro et vocem in capitulo cum plenitudine iuris canonici, prebendam quoque, si qua vacat ad presens vel cum vacaverit, quam per se vel procuratorem suum legitime acceptandam duxerit, absque aliarum litterarum nostrarum expectatione eidem assignantes, faciendo sibi vel dicto procuratori suo de universis fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus huiusmodi prebende tota

1) cod.: 'indictione XIIII. kl.' 2) cod.: 'assumus'. 3) cod.: 'easque'. 4) cod.: 'mere'. 5) cod. 'eumque'. 6) cod. 'predicti'.

"

liter responderi, sic in hoc primariarum precum nostrarum agentes negotio, quod iura gratias libertates et privilegia vobis et dicte ecclesie vestre a divis Romanorum imperatoribus et regibus nostris predecessoribus indulta et indultas non delectet nos minuere sed augere. Presentium sub nostri regalis, sigilli appensione testimonio litterarum. Datum Aquisgrani anno domini millesimo CCCCXIIII°, ipsa die coronationis nostre, que fuit octava novembris, regnorum nostrorum Hungarie etc. vicesimo octavo, Romanorum vero electionis quinto etc.

6. Sigmund übt zu Gunsten seines lieben Getreuen, des Friedrich Hatel, Priesters der Freisinger Diöcese, das Recht der ersten Bitten an dem Stift Wilhering (f. 132). 1414 November 8 Aachen.

[ocr errors]

Bis auf geringfügige Abweichungen dem vorausgehenden Stück gleich.

Datum Aquisgrani anno domini MCCCC° quarto decimo, ipsa die coronationis nostre que fuit octava novembris, [regnorum] nostrorum anno Hungarie1 etc. vigesimo octavo, Romanorum vero electionis quinto etc. Io. Brunsteyn.

7. Sigmund bestätigt nach dem Rath seiner Fürsten, Grafen u. s. w. dem Abt und Convent des Benedictinerklosters Boscaudon in der Diöcese Embrun, seinen und des Reiches lieben Getreuen, auf ihre Bitten alle ihre Privilegien, Briefe, Rechte, Freiheiten, Gnaden, Schenkungen und Indulte, die sie von seinen Vorfahren am Reiche oder von sonstigen Personen empfangen haben, gewährt ihnen das Recht, alle Arten von Besitz und nutzbaren Rechten auch Lehen letztere gegen die Zahlung des üblichen laudemium an den Lehnsherrn in jeglicher Weise zu erwerben, gestattet ihnen unter Vorbehalt der Rechte des Reiches, Leute und Thiere, die innerhalb der Klosterbesitzungen irgendwelchen Schaden anrichten, zu pfänden oder pfänden zu lassen und das Pfand bis zur Vergütung des Schadens zurückzuhalten, nimmt endlich das Kloster mit seinen Insassen, Leuten und Gütern in seinen und des Reiches Schutz und Obhut und bedroht Zuwiderhandelnde mit seinem königlichen Zorn und einer Strafe von fünfzig Mark Goldes (f. 455' und gleichlautend f. 462). 1415 Mai 20 Constanz.

[ocr errors]

Datum Constantie provincie Maguntinensis anno domini millesimo quadringentesimo quintodecimo, XX die maii, regnorum nostrorum Hungarie etc. XXIX, Romanorum electionis quinto, coronationis vero primo.

Ad mandatum domini regis Iohannes prepositus de Strigonio vicecancellarius.

1) cod.: 'Ungarie'.

8. Sigmund nimmt das Kloster Pegau in seinen und des Reiches Schutz und bestätigt die alten Rechte, Freiheiten und Privilegien, besonders aber das eingerückte Karls IV. (fol. 463′). 1414 November 8-1416 Constanz (?).

In nomine sancte et individue trinitatis, feliciter amen. Sigismundus dei gratia etc. notificamus etc. ad perpetuam rei memoriam. Inter varias rei publice curas, quibus cor nostrum cottidiana solicitudine pro subditorum salute distrahitur, ad illud precipue aciem nostre mentis convertimus et sedulum destinamus affectum, qualiter venerandas ecclesias et personas ecclesiasticas celesti imperatori mancipatas obsequiis pie protegamus desideriis ac libertates eorum continuis benignitatis 1 favoribus foveamus, nunc novas libertates et gratias largiendo, nunc pro qualitate temporum veteres innovando. Sane religiosorum abbatis et conventus monasterii Pigaviensis ordinis sancti Benedicti Merseburgensis diocesis devotorum nobis dilectorum oblata nostro culmini petitio continebat, quatenus de solite benignitatis clementia ipsos et iam dictum monasterium ac eorum homines subditos villas curtes curias res atque bona et presertim ipsum locum in Pigavia, villas Libenham et Monem cum universis eorum iurisdictionibus iudiciis hominibus servis agris pratis pascuis domibus nemoribus virgultis aquis aquarum [ve] decursibus piscationibus venationibus decimis usibus censibus redditibus emolimentis et aliis rebus et bonis suis et pertinentiis quibuslibet, sicut hec omnia rite obtinuerunt et possederunt necnon presentialiter, prout asserunt, tenent et possident, in nostram et imperii nostri protectionem defensionem et salvamguardiam gratiose suscipere ac ipsis omnia et singula iura gratias libertates possessiones immunitates donationes et indulta litteras et privilegia, que et quas a divis Romanorum imperatoribus et regibus nostris in imperio predecessoribus, et signanter quandam litteram seu privilegium, quam a felicis (f. 464) recordationis Karolo quarto Romanorum imperatore et Bohemie rege domino et genitore nostro carissimo obtinuisse noscuntur, approbare ratificare innovare de novo concedere et confirmare gratiosius dignaremur. Cuius quidem littere sive privilegii tenor de verbo ad verbum sequitur et est talis: 'In nomine sancte et individue trinitatis etc.'. Nos igitur dicti genitoris nostri et aliorum nostrorum in imperio predecessorum laudabilibus semper cupientes inherere vestigiis ad instantem etiam supplicationem dictorum abbatis et conventus, que ex fonte videtur procedere rationis, presertim cum iusta petentibus non est denegandus assensus, ipsos abbatem et conventum et ipsorum successores cum universis ipsorum hominibus familiaribus personis iuribus pos

1) cod.: 'benignitatibus'.

2) Ist bis auf diese Worte uns verloren.

« السابقةمتابعة »