صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

tariam fecit et constituit. Aurum quoque et argentum, equos et mullos et omnia ornamenta pretiosa tulit et inter milites suos divisit. Viros nobiles et prudentes et bellicosos secum ad Romanam duxit *civitatem et cum exercitu suo, innumerabili *f. 28b. multitudine Gallorum retro iter agrediens ad Romanam urbem magno impetu et furore ac velociter redire festinavit; civitates', castra et loca, munitiones in Emilia existentes subvertit et destruxit. Nuntios autem suos ad senatum et Ponpeium direxit, ut quemcumque habere possent, capitali pena punirent. Cumque ad Arimini 2 partes accessisset, iuxta Ariminum sua iussit ponere castra. Nocte vero adveniente apparuit ei in visione mulierem quandam in capite urbem Rome deferentem, turribus et meniis undique vallatam, dicentem ei: 'Iulius Cesar, cum ad fluvium Tiberi accessistis, cur arma bellica non dimisistis, ut de Romanorum imperatorum est consuetudine ab occidentalibus partibus venientium, et inclinato vultu et humili gradu, armis bellicis depositis, ad urbem non curastis accedere Romanam? Depone igitur arma belli et genu flexo et ylari facie ingredere urbem, et eris Romani imperii dominator 4'. Qui excitatus a sompno cepit plurimum nutares et turbari. Die vero veniente visionem viris nobilibus et sapientibus per seriem narravit et aperuit, prebentes ei conscilium, ut armis depositis et ylari facie et animo leto ad Romanam deberet accedere civitatem. His auditis et intellectis, tamquam vir furiosus et insanus alta voce cepit dicere: O commilitones mei, *viri sapientissimi et bellicosi, tollite, tollite arma bellicosa! *f. 28¢. non est alicuius viri prudentissimi et potentissimi propter visiones vanas et inutiles parata relinquere, sed magis ac magis ea ad finem perducere; semper enim nocuit differre paratis". Capite arma, et velociter ad urbem Rome accedere curamus, omnia fortitudini nostre erunt aperta pariter et subiecta'. Hoc ita dicto, omnes laudaverunt probitatem suam, armis vero captis magno impetu et veloci gradu equitantes, loca, castra, munitiones et civitates depopulando et subiugando versus urbem iter suum direxit.

8

1

Audiens Ponpeius et eiusdem urbis viri nobiles et potentes de his que a Cesare agebantur, timentes perfidiam et nequitiam eius, auro et argento, vasa aurea et argentea, ornamentis et indumentis pretiosis, universam peccuniam 10, quam potuerunt

1) 'ciuitatis' Hs. 2) Dass Cäsar diesen Ort auf dem Zuge gegen Rom berührte, erzählt Paulus, Hist. Rom. VI, 19. Wie denn Codagnellus der Hist. Rom. beständig einige historische Züge entlehnt, um sie mit seinen tollen Fabeln zu verweben. Das jedesmal zu erwähnen, habe ich nicht für nothwendig gehalten, da es sich ja um die allerbekanntesten Dinge handelt. 3) Fehlt Hs. 4) 'dortu nanie' Hs. 5) 'mutare' Hs. 9) So

6) 'insanis' Hs. 7) Lucan. Phars. I, 281. 8) 'Carpite' Hs.
die Hs. für 'curemus'. 10) So hat Codagn. offenbar geschrieben.

habere, eandem urbem expoliaverunt, iter quoque Blandusium direxerunt, in quo cum omnibus rebus eorum se excluserunt et locum illum in sua virtute et potestate posuerunt, in quo firmiter credebant et sperabant a perfidia Cesaris posse evadere et se defendere. Et dum hec agerentur, Iulius Cesar ad civitatem accedens cum omni exercitu suo in ipsa intravit, turres et fortitudines, menia et palacia ipsius urbis cepit et occupavit, sedem quoque suam in Capitolio statuit et omne decrevit. Cumque Iulius Cesar in Romana urbe per tres ste*f. 28a. tisset *menses, videns populares in eadem civitate quemlibet suum exercere offitium et viris nobilibus et potentibus fore derelictam, tamquam vir audax et magnanimus alta voce cepit dicere: O viri fortissimi et subiugatores Romani imperii, menia et palacia, turres et fortitudines vacuas derelictas, nullam vim defendendi habentes occupavimus atque plebagios, qui a longinquis partibus in Romana civitate affluxerunt, subiugavimus, et ideo Romanum imperium subiugasse credamus. Non enim viris popularibus, advenis et vilis conditionis undique fugitivis pertinet Romanum imperium, sed viris nobilibus et magnatibus a Romulo urbis Rome conditore dicitur Romanum imperium pertinuisse. Honores vero urbis Rome et Romanum s quidem imperium prudentissimis et magnatibus viris constituit. Ubi enim sunt viri magnates et prudentes urbis Rome, ibi est Romana civitas et Romanum imperium. Apprehendite arma belli, et civitatem et plebagios penitus derelinquamus. Ponpeium Romanum imperatorem et Romanorum principes viriliter persequamur, ut veraciter dici possit nos Romanum superasse imperium, et menia et lapides plebagiis Romanorum custodibus penitus derelinquamus'.

6

De mense vero Aprilis tensis aquilis et signis belli motis iter suum versus Blandusium direxerunt, atque magno labore *f. 29a. *conatus est accedere; quem locum undique per terram obsiderunt, apud quem per septem menses stantes machinis et insidiis multis ipsum locum expugnaverunt. Videntes autem Ponpeius et Romanorum principes intra locum minime posse evadere, navibus paratis silente nocte clam de ipso cum omnibus rebus suis exierunt et per maris undas navigantes ad transmarinas partes iter eorum direxerunt. Intelligens autem Iulius Cesar Ponpeium et Romanorum principes recessisse, dolens et gemens, ira et dolore commotus, quasi furibunde huc et illuc precipitando, tandem scilentium omnibus precepit dicendo: 'O fortissimi et prudentissimi milites, qui usque modo

1) 'baduisū duxerunt' Hs. Die Namensform so wie sie unten vorkommt corrigiert; 'iter dirigere' ist die stehende Phrase des Codagnellus, 'iter ducere' kennt er nicht. 2) 'hītātes (habitantes)' Hs. 3) 'uiris' Hs. 4) 'remulo' Hs. 5) 'romulu' Hs. 6) 'popeius' Hs. 7) 'in tra' Hs.

a

labores indefinitos mecum sustinuistis. Non enim decet unum
prudentem et magnanimum virum labores et pericula timere1,
ut que preposuit et facere incepit ad finem minime perducere
possit. Quid enim proderit nobis, si universum superaverimus
orbem, Romanum quidem imperatorem et Romanorum prin-
cipes subiugare non poterimus? Viri ferroces et in armis bel-
licis instructi, nolite ab incepto desistere! Vir enim fortissimus
et prudens in fine negotii cognoscetur. Estote igitur armis et
victualibus et rebus omnibus necessariis preparati'. Quibus
ita dictis omnes sapientiam et magnitudinem eius comenda-
verunt. Hoc facto et statuto, ilico classibus undique habitis
et preparatis, per fluctus maris navigantes, Romanum impera-
torem et Romanorum principes festinanter persequi *statuerunt. *f. 29h.
Audientes Ponpeius et urbis Rome viri potentes de Cesaris
adventu et ad partes transmarinas cum omni exercitu suo
transmeasse, percipientes se a manibus eorum minime evadere
posse, fortunam belli cum Cesare temptare statuerunt. Statim
legatos regibus et principibus et amiragiis in orientalibus par-
tibus existentibus, Romani imperii amicis fidelibus et cum Pon-
peio federatis, direxit, ab eis implorantes, ut auxilium equitum
et virorum bellicorum prestare deberent et festinanter in eius
succursum accedere. Hii sunt reges, quibus legatos suos misit,
videlicet Tholomeo regi Ydorum et Pitavio Persarum regi et
Didario Bragamadorum regi et Ircanio regi Urcanie.

His ita factis et ordinatis, Iulius Cesar cum exercitu suo
per ultramarinas terras pergens, loca, castra, civitates et muni-
tiones occupabat, ipsas quidem illesas conservabat, ut in eis
cum expeditione sua posset se reducere et sedem suam ponere;
similiter Ponpeius et viri potentes urbis Rome civitates et
munitiones ceperant et tenebant. Dum autem per septem
menses stetissent, Tholomeus Idorum rex cum XL millibus
virorum armatorum in succursum accessit Romanorum. Picta-
vius vero Persarum rex cum L millibus virorum armatorum
in expeditione Romanorum intravit. Ircanius autem rex Ur-
canie cum XXX millibus pugnatorum armatorum in auxilium
venit Romanorum. Didarius namque Bragamadorum rex cum
XX millibus peditum sagittariorum ad exercitum Romanorum *f. 29c.
appropinquavit. Ponpeius et viri prudentes urbis Rome dice-
bantur fore tria milia CCL virorum nobilium. His ita gestis
et ordinatis, iussit Iulius Cesar castra movere et versus [eos 2]
catervatim iter suum dirigere. Ponpeius quidem Romanorum
imperator et alii reges et viri potentes, qui cum eo accederant,
tamquam viri magne audacie et probitatis cum omni gente
eorum se obviam Iulio Cesari prebuerunt. Fertur in agmine
suo centum milia equitum nobilium bellicorum et pugnatorum
habuisse.

1) 'timore' Hs. 2) Fehlt Hs.

[ocr errors]

Cumque uterque exercitus appropinquaret, tensis vexillis et tubis et clangis et omnibus belli instrumentis ab utraque parte sonantibus prelium magnum et ita iniquum incipitur, quod ab initio orbis non recordatur neque fertur, etiam in scriptis minime reperitur tale et ita magnum et iniquum fuisse, et etiam fieri posse est hominibus incredibile. Duravit namque bellum per septem dies, nocte et die preliati sunt inique, et multi ab utraque parte sunt interrempti et vulnerati et in campo innumerabiles semivivi relicti. Capti sunt namque de Romanorum exercitu septem milia XLVI viri prudentes et bellicosi, de expeditione autem Iulii Cesaris quinginti LXXII viri bellicosi. Interrea Romanus imperator et reges qui cum eo in expeditione aderant percipientes suos in prelio deficere et fortissima tella inimicorum minime ferre posse, timentes, *f. 29d ne in virtute crudelium inimicorum devenirent, terga retro vertentes fugam fecerunt; quos Iulius Cesar insequentes, in quadam munitione se1 excluserunt, castra quidem sua iuxta illam figi precepit. Nocte vero adveniente timentes, ne in illa munitione eos obsiderent, appropinquante nocte clam et privatim de illa exierunt munitione et in quadam valle collibus undique circumdata, situ loci fortissima, fossis, ripis et rupibus ab omni parte munita, omnes se coadunaverunt preter reges et illos qui in aliis fortitudinibus, locis et castris in illis partibus existentibus intraverunt. Die vero proxima accedente Iulius Cesar violenter est persecutus, et tensis aquilis et signis belli motis armati et asclerati insultum super eos facientes gravissime et fortiter illos undique expugnaverunt. Interrea reges omni gente eorum collecta in succursum Romanorum accesserunt. Certatur ab utraque parte iniquissime, duravitque prelium illud ab ortu solis usque ad occasum. Exientes autem de illa munitione gravissime sunt preliati. Fugati sunt tandem Romanus imperator et reges qui cum eo erant per montes, colles, nemora et silvas; quos Romani insequentes, partem eorum gladio interfecerunt, innumerabiles quidem eorum ceperunt, fere neminem evadentem preter illos qui in nemoribus et silvis se absconderunt. Diffusi et fugati sunt Romanus imperator et reges qui cum eo erant et alii viri nobiles et potentes per loca arida *f. 30a, et inhabitata, per nemora et silvas et dispersi per universam regionem. Quibus ita factis quilibet ad propria rediit.

2

Cum autem Romanus imperator et nobiles et prudentes urbis Rome viri non haberent, ubi caput declinarent, ad curiam Tholomei regis Ydorum iter eorum direxerunt. Tholomeus autem ipsos honorifice et decenter recepit ipsosque tamquam rectores et dominatores totius regni sui constituit et fecit. Intelligens autem Iulius Cesar Romanum imperatorem et viros

1) Fehlt Hs.; vgl. oben f. 27c, S. 331; f. 28c, S. 334. 2) 'rupinis' Hs.

де

nobiles urbis Rome ad Tholomei curiam ivisse, cepit condolere
et tristari. Affectabat namque Romanum imperatorem et viros
prudentes in sua virtute habere. Quibus factis, quid super
hiis facturus [esset1], a viris sapientibus conscilium postulavit;
prebentes autem ei conscilium, ut omnibus dimissis ad Roma-
nam deberet accedere civitatem, Romanum quidem imperium
in pace et in tranquilitate regere et gubernare. Audiens hec
Iulius Cesar, tamquam vir magne probitatis, propter conscilium
virorum nobilium factus est furibundus et omnes scilentium
habere iussit. Qui elevata voce cepit ita loqui: 'O viri com-
militones et fortissimi et in preliis doctissimi, qui subiugastis
Europam, Galliam scilicet Transalpinam usque ad occasum
solis et Galliam Cisalpinam3, Tusciam, Apuliam, Sciciliam, Cor-
sicam et Sardeniam, Bizanzium quidem et partes eius, partem
Asie, non intellexistis a senatu fore statutum plures impera-
tores in Romano posse minime imperio esse? Noluimus parem
*sive consortem in Romano imperio habere. O milites et viri *f. 30b.
fortissimi, quid prodest michi virtus mea, quidve victoria
mea? quid prosunt michi labores et afflictiones mee? Sci-
tote enim, quia Romanum minime habeo imperium, nisi Pon-
peium et Romanorum principes omnino subiugaverimus. Non
enim decet virum prudentem et magnanimum ab incepto de-
sistere, sed que incepit velociter ad finem perducere. Appre-
hendite arma, et viriliter persequamur Ponpeium et Romano-
rum principes prudenter innitamur; omnes vero provintias
Asie nobis et Romano imperio faciamus tributarias. Omnes
autem, licet ad Romanam desiderarent accedere civitatem,
tamen prudentiam et nobilitatem eius laudaverunt et ea omnia
que vellet ad eius voluntatem essent facturi.

Hoc ita facto et statuto, tentoria versus Tholomeum'Ydorum
regem movere precepit. Transiens autem Iulius Cesar cum
expeditione sua per montes et colles, per nemora et loca arida
et inhabitata, castra, munitiones, quas inveniebat, subiugabat
et eas sibi et Romano imperio tributarias faciebat. Quadra-
ginta vero diebus transactis in terram Tholomei regis Ydorum
conatus est intrare. Audito et intellecto de Cesaris adventu
a Tholomeo Ydorum rege, cepit contremiscere pariter et tristari,
regni sui desolationem cognoscens. Iterum die et nocte cogi-
tando, qualiter voluntati Iulii Cesaris plenarie posset satis-
facere et in suam gratiam et bonam voluntatem devenire. *f. 30o.
Tactus vero maligno spiritu cepit calide cogitare, quomodo
Ponpeium et viros nobiles urbis Rome interficere posset, credens
indubitanter de beneplacito Iulii Cesaris et ob id in suam gra-
tiam posse devenire. Tholomeus autem tante nequitie et per-

1) Fehlt Hs. 2) 'erusa' Hs. 3) 'transalpinam' Hs. 5) 'imitamur' Hs. Die Emendation ist unsicher..

Neues Archiv etc. XVI.

4) 'corsia' Hs.

22

« السابقةمتابعة »