صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

fidie preoccupatus Ponpeium Romanum imperatorem in palatio suo decapitari fecit', ignotum tanti facinoris. Iterum nuncios suos per castra et civitates, in quibus Romanorum principes sedem eorum posuerant, [misit3], ipsos similiter gravissimis penis et tormentis interficere iussit. Caput siquidem Ponpeii et virorum nobilium capita per legatos suos Iulio Cesari direxit'. Audiens namque Iulius Cesar que Tholomeus omnium nefandissimus de Ponpeio et viris nobilibus urbis Rome fecerat, dolens, gemens et flens, ira et dolore, ingenti quoque tristitia plurimum est turbatus, omnes unanimiter dicentes necem Ponpeii et nobilium virorum esse vindicaturos. Audiens hec Iulius Cesar, stans in sublimi loco, flebili voce et lacrimando sic dixit et votum diis suis faciens, Romanam urbem nullo modo esse visuram, nisi primo necem Ponpeii soceri sui et virorum prudentium esset vindicaturus. Et versus Tholomeum pergere properans, denuntiando per legatos Tholomei, quibus vitam tamquam nuntiis prebuit, de tam nefando et iniquo scelere regni Ydorum desolationem esse visurum et mortem esse subiturum. Cognoscens autem Ydorum rex regni sui destructio*f. 30a. nem, *ira et dolore commotus universam gentem suam undique colectam congregavit et obviam Iulio Cesari in introitu terre sue se prebuit. Iulius namque Cesar cupiens bello necem Ponpeii quam alio modo vindicare, gavisus est gaudio magno valde, versus inimicos cum exercitu suo pergere festinavit.

Cumque Iulius Cesar ad inimicorum castra appropinquasset, motis signis et belli instrumentis sonantibus prelium magnum et iniquum incipitur, pugnatur inique ab utroque exercitu. Multi ab utraque parte sunt vulnerati et ex Ydorum gente innumerabiles sunt interrempti et semivivi in campo relicti. Rex autem Ydorum et alii viri nobiles Ydorum provincie circa undecim milia sunt capti et retenti. Alii omnes fugati et in castris et locis exclusi. Quo facto, ingenti gloria et triumpho ad tentoria redeuntes, regem et viros nobiles totius regni sui captos et in vinculis retentos ante suam fecit venire presentiam. Tholomeum quoque Ydorum regem capitali pena, qua Ponpeium interfecerat, puniri precepit, ut propositum et dictum suum firmiter observaretur. Iterum quod Romanorum viros nobiles decapitari iussit, tot Ydorum viros nobiles decapitari iussit, et fuerunt tria milia LV virorum nobilium. Stetit namque Iulius Cesar cum exercitu suo in regno Tholomei per duos annos, castra quidem, loca et civitates, universum regnum Ydorum penitus subiugavit et sub iugo Romani imperii posuit. *f. 31. Viri autem prudentes exercitus sui in Ydorum regno dimisit, quos dominos et rectores totius regni Ydorum constituit. Cor

6

1) Cf. Pauli Hist. Rom. VI, 21. 22. 2) 'proposuerat' Hs. 3) Fehlt Hs. 4) So Hs. Vgl. S. 340, N. 5. 5) 'interferat' Hs. 6) Das ist = 'quot'.

nelium Clacum, virum nobilem et prudentem et super alios excellentissimum, regem Ydorum fecit et ordinavit. Quo peracto et statuto multis et magnis laboribus retro iter suum agrediens, ad partes scilicet Tirii anno uno et mensibus tribus conatus est accedere.

His ita gestis, habito virorum prudentum conscilio, ut ad Romanam deberet redire civitatem, Romanum quidem imperium in pace et tranquilitate regere et gubernare. Quo audito a Iulio Cesare, tamquam vir insane mentis et furiosus elevata voce iussit habere scilentium, dicens: 'O milites et viri bellicosi et totius orbis subiugatores, que est victoria vestra, quidve triumphus? oculis apertis et facie levata et illari animo ad Romanam poterimus accedere civitatem? Non est vobis liquidum et per universum orbem manifestum Nectabum Parthorum' et Emathiorum regem et Nichodemum Babilonie amiragium Marchum Crassum, virum nobilem et prudentem, Romanum imperatorem turpi et inopinabili nece interfecisse, ipsos namque Parthos Romano rebelles imperio extitisse et tributum eidem dare recusantes, viros autem prudentes, qui cum Crasso erant, variis penis et tormentis morti tradidisse? O commilitones fortissimi, acta finem probant; initium vero et medium et usque modo diis nostris adiuvantibus, quibus grates referimus, nobis in omnibus *prospere accedit. Igitur tollite arma *f. 31b. bellica, et viriliter versus inimicos iter nostrum dirigamus et rebelles Romani imperii penitus suppeditemus, ut Romanum imperium in pace et quiete regere et habere valeamus'. His ita gestis et dictis, omnes laudaverunt nobilitatem et prudentiam eius, et post hec statim iussit tentoria movere. Qui per Frigiam et Armeniam equitantes, homines quoque illarum provintiarum amicos et fideles Romani imperii et cum eis federatos indempnes conservaverunt. Deinde ad partes scilicet Antiochie descendentes, civitatem illam omnino subiugavit et censum Romano imperio dare constituit. Cumque appropinquassent ad partes Nectabi Parthorum regis, loca, castra et civitates, quas inveniebant, subiugavit. Intelligens Nectabus Parthorum et Emathiorum rex de Iulii Cesaris adventu, legatos suos ad Nichodemum Babilonie amiragium misit, cum quo contra Romanos erat federatus, ut in eius succursum velocissime appropinquare deberet. Quo intellecto, nuntios per universam terram suam mittere curavit, ut viri omnes nobiles et bellicosi armis bellicis preparati ad suam deberent velociter accedere presentiam.

4

Et dum hec agerentur, Iulius Cesar in terram Nectabi Parthorum et Emathiorum regis intrare festinavit. Hoc ita

1) 'parchorum' Hs. 2) 'parchos' Hs. 3) 'anachae' Hs. So ist ohne Zweifel zu emendieren. 4) 'emachiorum' Hs.

facto, Nectabus gente sua universa colecta versus inimicos pergere studuit. Pergens autem cum expeditione sua iuxta fluvium *f. 31. Rigrodom', distabat enim a Iulii Cesaris expeditione per duodecim stadia; sed ne quis illorum poterat super alium impetum facere propter aquarum inundationem; stetit ibi Nectabus expectans Nichodemum Babilonie amiragium, et interim terram ab inimicis illesam servare curabat. Mense vero transacto Nichodemus ad castra Nectabi cum suo exercitu pervenit. Qui ab ipso Nectabo cum ingenti letitia et triumpho est receptus. Dicitur enim in agmine suo LXV milia virorum armatorum duxisse. Quibus ita factis, iussit Iulius Cesar castra sua movere et versus inimicos celeriter appropinquare curavit. Similiter Nectabus et Nichodemus hec audientes fluvium illico transierunt et versus inimicos die ac nocte equitare proposuerunt. Castramentati sunt namque uterque exercitus, non distante uno ab alio per decem stadia. Altera die summo diluculo iussit Iulius Cesar, ut exirent omnes de castris et induti armis bellicis, armati et asclerati versus inimicos viriliter accedere festinarent. Cum autem appropinquassent, alta voce cepit Iulius Cesar dicere: 'O viri bellicosi super omnes alios, fortissimi subiugatores totius orbis, quousque in bellicis armis laboravimus? sed modo venimus ad finem diu peroptatum ; circa XX annos in preliis et in belli laboribus perseveravimus, nunc autem diis adiuvantibus omnia ad exitum perduximus. O commilitones mei, o viri bellicosi, prudentes et sapientes, *f. 314. videte Parthos Romani imperii inimicos, homines quidem, equos et mullos, aurum et argentum, vasa aurea et argentea et pretiosa indumenta, omnia castra et ea que sunt in castris, omnia sunt in virtute et potestate vestra. Statuimus enim et proponimus et votum diis nostris facimus, ut, si quis aurum neque argentum neque aliquid preter hominem ceperit et detinuerit, capitali pena punietur. Sed illis victis et fugatis et interremptis et vulneratis, arma vero, aurum et argentum et castra et ea que sunt in castris volumus et statuimus in vestra1 potestate devenire. Captos omnes similiter censemus in vestra + virtute devenire. Si quis autem oculte aliquem tenuerit, pena capitali erit puniturus 5. Recessit a vestra memoria, quod omnia que habuimus in nostris preliis inter vos divisi et in me [minime] conservavi? Tollite, tollite arma bellica, et viriliter pugnemus cum inimicis nostris!' His ita auditis omnes probitatem Iulii Cesaris laudaverunt; qui illico captis armis asclerati ad bellum tubis et clangis et instrumentis bellicis

1) Das ist ohne Zweifel eine Erinnerung an den afrikanischen Fluss Bagradas (Pauli Hist. Rom. II, 21). 2) 'q. inbecillis' Hs. 3) 'parchos' Hs. 4) 'nostra' Hs. 5) So schreibt Codagnellus sehr oft das Part. Fut. act. statt des passivum. 6) Fehlt Hs. Vielleicht ist 'in me' aus 'minime' corrumpiert und zu lesen 'et michi minime'.

[ocr errors]

sonantibus catervatim contra inimicos perexerunt. Similiter
et inimici signis commotis et armis bellicis preparati versus
inimicos pergere curaverunt. Et cum unus versus alium ap-
propinquaret, magno impetu et furore adinvicem unus super
alium concurrerunt; prelium magnum et fortissimum incipitur;
preliati sunt namque inique et fortissime; innumerabiles ex
gente Parthorum sunt capti et interrempti et vulnerati et in *f. 32a.
campo semivivi relicti, et etiam ex Romanis multi sunt inter-
fecti et vulnerati, quam plures capti et retenti. Duravit illud
prelium ab ortu solis usque ad occasum, sero veniente unus
ab alio voluntarie secessit. Capti sunt in illo bello ex gente
Parthorum septem milia XXXII, interrempti mille CCC viri
prudentes et bellicosi, et innumerabiles vulnerati. Ex gente
vero Romanorum capti sunt CCXXII et interrempti XLIII viri
bellicosi. Obscura vero nocte veniente 2, videntes Nectabus et
Nichodemus fortitudini gentis Iulii Cesaris minime resistere
posse et suos in prelio deficere, privatim in quadam planicie
fossis et ripis profundis circumdata, situ loci et non arte mu-
nita, cum suis omnibus se recoligerunt. Et sperantes et in-
dubitanter credentes in illa posse evadere munitione. Die vero
veniente, ante ipsius diei crepusculum Iulius Cesar iussit capere
arma. Armati namque et ornatis ad bellum signis belli motis
et tubis et clangis sonantibus versus tentoria inimicorum per-
exerunt. Cum autem appropinquassent ad castra, videntes
neminem de castris exire, omnes usque ad castra currentes et
in ipsis quoque castris aliquem de inimicis minime invenientes,
castris et omnia que in ipsis erant penitus relictis et dimissis,
impetu et insultu magno versus locum, ubi aderant inimici,
*concurrerunt et ipsos ab omni parte obsiderunt et undique *f. 32b.
illos cum sagittariis, balestariis et fondibulariis expugnaverunt.
Insuper machinas fieri fecit, cum quibus lapides mire magni-
tudinis in ipsa planicie proiciebant. Dum autem per septem
dies stetissent, videntes Nectabus et Nichodemus nullo modo
resistere posse et cibo et potu omnimode carere, pactum a Iulio
Cesare petierunt; qui nullo modo esse facturum respondit.
Ipsi hoc audientes, difisi de vita eorum, arma penitus dimi-
serunt, nullam defensionem facere de cetero proponentes. Cogno-
scentes autem Romani inimicos et cibo carere et fame et siti
deficere, in ipsa quidem planicie per ripas et cavernas sunt
conati intrare. Pergentes autem per expeditionem Parthorum'
invenerunt partem eorum fame defecisse, Nectabum et Nicho-
demum ingenti dolore et tristitia ad desperationem ducti, ante-

1) 'parchorum' Hs.

2) 'uenientes nectabus' ('videntes' fehlt) Hs. 3) Vielleicht ist 'ordinati' zu emendieren, wie Ann. Plac. p. 414, 28. 427, 22, 428, 28. 447, 44. 4) frondib.' Hs. 5) Als Neutrum wird das Wort von Codagnellus auch in den Gesta obsid. Damiatae gebraucht.

quam in potestate Iulii Cesaris devenire vellent, gladio se interfecerunt. Audiens hec Iulius Cesar pietate commotus cepit tristari et mestus esse, alios omnes fecit in vinculis detineri, et asta Iulii Cesaris sublata binos et binos subtus ipsam de planicie fecit exire; erat enim eo tempore signum servitutis Romani imperii. Quo facto omnes libere ad propria redire concessit, promitentes tamen censum statutum Romano imperio dare. Quibus ita gestis, retro iter eorum versus castra agre*f. 32c. diens, tentoria Parthorum et omnia que in ipsis *aderant cepit et habuit et inter milites suos pari sorte divisit.

Pergens autem Iulius Cesar cum exercitu suo per Parthiam1, civitates, castra, loca et munitiones, quas invenit, omnes cepit et occupavit et ipsa omnia sibi tributaria fecit. Accedens vero ad partes Babilonie ipsam similiter subiugavit et censuariam Romano imperio fecit et omnes nationes usque ad mare occeanum suppeditavit et sub iugo Romani imperii eas posuit. Hoc ita peracto, Iulius Cesar habito conscilio a viris prudentibus, ut iter suum retro dirigeret, transeuntes per nemora et silvas et per loca arida magnis laboribus fatigati, tandem ad partes scilicet Acharon XV mensibus transactis pervenerunt; ibidem Iulius Cesar coloquium regum et aliorum virorum nobilium Romani imperii amicorum federatorum statuit et ordinavit. Ipso vero coloquio coadunato Iulius Cesar ascendens in excelso loco elevata voce cepit dicere: 'O fidelissimi amici mei et Romani imperii, o comilitones mei, viri fortissimi et prudentes, Europam et pene universam Asiam subiugavimus, Affricam vero rebellem et inimicam imperii Romani penitus illesam derelinquere debemus? quomodo in apocrisariis urbis Rome scribi potuerit, ut universus orbis per Iulium Cesarem describeretur? Nonne scitis, [quando3] ad Galliam Transalpinam suppeditandam pereximus, responsum a diis nostris recepisse, quod universus orbis per Iulium Cesarem *f. 32d, debet describi pariter et subiugari? Nolite *timere! omnia nobis erunt aperta, et totius Affrice reges et viri nobiles et prudentes magnitudini nostre subicientur. Capite 5 arma bellica, estote parati victualibus et rebus omnibus necessariis'. Quibus omnibus auditis et intellectis, licet eis gravissimum videretur, tamen timentes magnitudinem eius, omnes prudentiam eius laudaverunt. Deinde amoto exercitu, iter quoque suum versus Gebuseum dirigere festinavit. Invenitque ibi viros religiosos et discretos, qui Salamonis templum diligenti cura custodiebant, conservavit autem homines ipsius terre indempnes.

7

1) 'parchiam' Hs. 2) So oben f. 6a; 'apocriphariis' Hs., was aus 'apocrifariis', verlesen für 'apocrifariis', entstanden ist. 3) Fehlt Hs. 4) Es ist nicht deutlich, ob in der Hs. 'nre' oder 'ure' steht. 5) Carpite, r durch untergesetzten Punkt getilgt in der Hs. 6) 'scilicet' Hs. 7) D. i. Jerusalem; vgl. Isid. Etym. XV, 1, 4.

« السابقةمتابعة »