صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

Erant enim federati cum Romanis et subditi Romano imperio;
similiter iussit castra movere. Cum autem ad partes Damasci
magno labore accessisset, Norantinus ipsius civitatis dominus
cum viris nobilibus, dimissis armis et flexis genibus, Iulio Cesari
se obviam prebuit, et omnia que vellet ad voluntatem suam
esse daturum et Romano imperio in omnibus satisfacere cu-
pientes. His dictis cum exercitu suo ad civitatem perexit,
ipsam quoque occupavit et sue magnitudini eam supposuit.

Et dum hec agerentur, Maximianus, vir nobilis et egregius
super aliis regibus et viris nobilibus, totius Affrice excellen-
tissimus, audiens de Cesaris adventu, iam legatos viris nobi-
libus regibus et aliis viris prudentissimis totius Affrice misit,
ut in colloquio apud Romencha cum eo [se 2] adunare deberent.
Qui cum in loco statuto *et in termino ordinato accessissent, *f. 33a.
de eorum fuit conscilio, ut, antequam Affrica subiugaretur et
depopularetur, Romano imperio in omnibus deberent obedire.
Cognoscentes fortunam Iulii Cesaris in omnibus prosperam fore.
Hoc ita ordinato Maximianus et aliis reges et viri nobiles Affrice
proficisci festinaverunt, armis relictis et dimissis et togati
indumentis pacis ad Iulii Cesaris presentiam accesserunt; qui
decenter et egregie ab ipso fuerunt recepti. Cum ante Iulii
Cesaris magnitudinem starent, universam Affricam sub Romano
imperio subiecerunt et censum et omnia que vellet Romano
prestare imperio promiserunt; fidem quoque eorum a Iulio
Cesare receptam, universam Affricam subiugavit et censualem
ipsam Romano imperio constituit et fecit. Affricam vero_et
viros nobiles totius Affrice in defensionem et protectionem Ro-
mani imperii suscepit. His omnibus ita gestis iter suum ad
Acheron redire proposuit. Deinde amoto exercitu, magno
labore anno uno transacto, postquam in Affrica intravit, ad
Acheron conatus est accedere. Habito namque conscilio a viris
prudentibus, ad Romanam urbem redire proposuit et statim
iussit naves per omnes illas partes colligere. Colectis vero
undique navibus de mense Septembri cum omni exercitu suo
cepit transmeare, de mense Martio veniente ad partes scilicet
urbis Rome appropinquavit. Qui cum ad urbem accederet,
ingenti gloria et nimio triumpho, ut de Romanorum impera-
torum est consuetudine, fuit receptus et in Capitolio ductus *f. 33b.
et a viris nobilibus et ab illis, quibus concessum est, fuit coro-
natus et Romanorum imperator constitutus primo in Romana urbe.
Acta sunt hec omnia, postquam Iulius Cesar de Romana
exivit civitate et ad transmarinas partes suppeditandas per-
exit, annis undecim et mensibus tribus. In duodecimo vero
anno ingenti gloria et nimio triumpho in Romana urbe fuit

[ocr errors]

2

1) 'na' Hs. 2) Fehlt Hs. 3) 'maximus ylarii' Hs. Die Emendation ist zweifelhaft. 4) 'rogati' Hs.

2

receptus; per annos quidem tres et menses1 sex Romanum gubernavit imperium primo. Transactis vero annis tribus et mensibus sex, Publius Ponpegius, Gagius Ponpegius, Lentulus Ponpegius, Gagius Negius, Cornelius Lucius, Fragimen - panis Brotus et Cassius, omnes de genere Ponpeii, et plures alií Iulium Cesarem Romanum imperatorem in Capítolio XXV vulneribus interfecerunt. Unde viri nobiles et eiusdem urbis plebagii ingenti tristitia sunt commoti pariter et turbati; ipsi omnes interfectores tanti facinoris conscii cum omnibus rebus eorum de urbe exierunt et ad transmarinas partes iter suum direxerunt. Quo facto omnes urbis Rome concives Iulium Cesarem cum ingenti gloria et triumpho sepellire statuerunt. Sicut enim Iulius Cesar erat potentior et sublimior super aliis, qui in universo reperirentur orbe, et honore et magnitudine omnes precedebat, sic statuerunt corpus eius in eminentiori loco ponere.

*f. 330. De Iulio Cesare sepulto in cacumine cuiusdam lapidis in sublimi porrecto.

Sepelierunt namque corpus eius in quodam vase auro et argento sculto, quod in cacumine cuiusdam lapidis mire altitudinis in sublimi erecti posuerunt, ita quod ab aliquo nullo modo posset tangi nec videri. Verum quia quilibet Romanorum principum et virorum nobilium Romanum affectabat imperium, magna lix et discordia in Romana crevit civitate. Audito namque ab hominibus Romani imperii subditis etiam et federatis cum Romano imperio de nece Iulii Cesaris, rebelles extiterunt, Romano imperio tributum dare recusantes. Percipientes autem viri nobiles et tribuni urbis Rome multa incomoda in Romana urbe propter litem accedere, annis duobus transactis post mortem Iulii Cesaris omnes in concordia unanimiter Octavianum nepotem Iulii Cesaris, virum prudentem et sapientem et super omnes concives urbis potentissimum et excellentissimum, et qui omnes nobilitate et magnitudine precellebat, Romanum imperatorem constituerunt.

Gesta Octaviani Romanorum imperatoris, qui postea dictus est Augustus Cesar Romanorum imperator.

Eodem vero tempore Augustus Cesar f. 34a. in tranquillitate gubernavit. Alle Reiche, Könige, Provinzen der Erde unterwerfen sich friedlich dem Augustus, als er sie durch Gesandte dazu auffordert. Dann lässt er eine Karte des Erd

1) 'meses' Hs. 2) Hier steht kein Trennungspunkt in der Hs., wie sonst zwischen den einzelnen Namen. Doch ist nicht anzunehmen, dass Codagnellus den Brutus zu einem Frangipane hat machen wollen, den er hier so köstlich unter die theils wirklichen, theils von ihm erfundenen Mörder Cäsars mischt.

kreises anfertigen und auf dem Kapitol aufbewahren. Herrscht danach in vollem Frieden.

De nativitate Domini.

[ocr errors]

Cumque hec omnia acta fuissent f. 35d. in sua custodia habere. Augustus hört von der Geburt Christi und schickt Botschafter nach Bethlehem. Diese hinterbringen ihm die mit weiteren Fabeln ausgeschmückte Lucas-Erzählung. Er lässt die Nachrichten aufzeichnen und 'in errario' der Stadt Rom aufbewahren.

Supervisit autem Augustus Cesar a tempore, quo natus fuit dominus noster Iesus Christus in civitate Bethleem de virgine Maria, per duodecim annos. Quibus transactis ab Antipatre, nepote Tholomei regis Ydorum et cubiculario eius, veneno fuit interfectus. Unde omnes viri nobiles et Romanorum principes, tribuni populares et plebagii, omnes Rome urbis concives ingenti dolore et ira sunt turbati. Tandem ipsum decenter in sepulcro auro et argento sculto sepelierunt. Super quod acervum lapidum magne altitudinis et latitudinis mirabili modo fabricatum et constitutum fieri fecerunt et construxerunt. Dictus autem Augustus Cesar ab augendo vel amplificando, quia prudentia et sapientia sua auxit et amplificavit Romanum imperium; Cesar *nominatus fuit, quia prospere omnia cede- *f. 36a. bant, vel quia Cesar erat omnias, id est Cesar habebat omnia, id est erat potens et dominator in omnibus. A quo quilibet Romanus imperator usque in presentem diem dictus est Augustus Cesar. Cui successit Tyberius Cesar Romanorum imperator constitutus. Anno vero vigeximo imperii Tyberii Cesaris passus et crucifixus fuit dominus noster Iesus Christus secundum scripturas sub Pontio Pilato, tradentibus Anna et Caypha sacerdotibus, regnante Herode filio regis Herodis Galilee. Et cum eo crucifixi fuerunt duo latrones, unus ad dextram et alter ad sinistram. Unde scriptum est:

Disparibus meritis pendent tria corpora ramis:
Dimas et Gestas", media divina potestas.

Alta petit Dimas", descendit ad infima Gestas.

Quia mentionem de passione domini nostri Iesu
Christi superius fecimus, nunc de eius passione,
et qualiter passus et crucifixus a Iudeis fuit et in
cruce positus, ad presens videamus.
Factum est in anno vigeximo
Ganz fabelhaft.

David.

1) 'cubilario' Hs. 2) ‘qua Hs.

-

f. 39c. adversus semen

3) Lucan. Phars. III, 108.

4) 'ide' Hs., was hier wohl wie oben, nicht 'idem' zu lesen ist. 5) Diese Verse theilte Huillard - Bréholles a. a. O. S. X mit. 6) 'Diuias' Hs. Sonst wird er nach dem apokryphen Evangelium des Nicodemus Dismas, der andere gekreuzigte Räuber Gesmas genannt. 7) 'egestas' Hs.

Istoria Titi et Vespasiani, qualiter mortem domini nostri Iesu Christi vindicaverunt, et de eius istoria breviter attingamus.

In diebus Tiberi imperatoris - f. 42a. non sum dignus videre faciem tuam domine Deus meus. Ebenso fabelhaft. Die Zerstörung Jerusalems durch Titus wird als Rache für die Kreuzigung Christi aufgefasst.

Hier bemerke ich noch, dass die vorstehenden Geschichten mit der etwas weniger fabelhaften Bearbeitung der trojanischrömischen Geschichte, welche H. Simonsfeld in dieser Zeitschrift XI, 241 ff. aus zwei Handschriften des Chronicon Venetum herausgab, und die auch im 13. Jahrhundert entstanden zu sein scheint, keine Verwandtschaft zeigen.

Im folgenden Hefte werde ich die Mittheilungen aus der Codagnellus - Handschrift fortsetzen.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« السابقةمتابعة »