صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[merged small][merged small][ocr errors]

4

Lonbardi non habentes regem, sed sub ducibus fuerunt. Unus-
quisque dux suam habebat civitatem 1. Tiabarus Ticenum,
Perideus Mediolanum, Galarus Pergamum, Alachis Brixiam,
Vilicondus Cremonam, Fenerarius Placentiam, Elunichius Man-
tuam, Pictavius Paduam, Varonus Veronam, Taurentius Tar-
visium, Ferinus Vicentiam. Alie omnes civitates, que sunt a
Mediolano usque ad Gallorum fines, erant sub dominio et
potestate *Mediolani. Ille vero civitates, que sunt in Emelia 2 *f. 47o.
a Placentia versus Ravenam, erant tributarie regis Ravene.
Alie posite inter Padi fluenta et maris littora detinebantur sub
iugo urbis Mediolani. Idem autem Narsis Tarvisium accedens
civitatem, illam et ipsius civitatis homines ac eorum bona cepit
et occupavit. Videns deinde Vicentiam et Paduam, ipsam
sub eius iugo posuit. Pergens igitur Cremonam et deinde
Placentiam, illas una die subiugavit preter quatuor munitiones,
que in ipsa existebant civitate, turrem scilicet episcopalem,
sancti Sixti basilicam, turrem que est iuxta portam Oldricam,
palatium communitatis, quod prope ecclesiam sancti Victoris
situm est 5. Movens autem castra inter Padum et montes
equitando, iuxta Ticinum fuit castramentatus. Perexit itaque
Narsis cum exercitu suo usque ad flumen Tannari. Cumque
illud flumen propter aquarum inundationem transire minime
posset, cum omni gente sua transpadavit et in terram quoque
Ticinensis civitatis intravit. Audientes quidem viri feroces et
bellicosi urbis Mediolani de Narsis adventu, gentem eorum
universam usque Suaviam et montium fines collegerunt, ipsum
Narsem ad civitatem expectare volentes. Audito a Narse que
a urbis Mediolani civibus agebantur, plurimum indignatus, tur-
batus, ira valde commotus, firmiter proponens et votum Domino
faciens ipsam civitatem penitus diruere, homines quoque habi-
tantes in ea gladio perire. *Intelligentes viri Ticinensis civi- *f. 47a.
tatis gavisi sunt gaudio magno de iniuriis a Mediolani civibus
eis illatis vindictam sumere, illico ad Narsis presentiam acces-
serunt, promittentes et fedus cum eo facientes, forum et omnia
que vellet esse daturos et ad Mediolani civitatem cum uni-
versa gente et fortia eorum esse profecturos, dantes ei plenam
fiduciam; quam ipsis dederat, plenarie observavit. Die vero

1) Dies ist aus Pauli Hist. Langob. II, 32 entnommen. Tiabarus ist verdorben aus Zaban, wofür schon eine Hs. Tiaban hat, Galarus aus Wallari. Den Namen Perideo führen mehrere Personen bei Paulus, so der Mörder Alboins, ferner ein Herzog von Vicenza und ein anderer Herzog (VI, 54), daher macht ihn Joh. zum Herzog von Mailand. Die übrigen Namen von Vilicondus an hat er natürlich frei erfunden, dagegen die Herzoge von Trient und Friaul, welche Paulus noch nennt, hat er weggelassen, wohl weil ihn diese Orte nicht interessierten. 2) 'melia' Hs. 3) Scheint verdorben (aus Veniens?). 4) Fehlt Hs. 5) Hier documentiert

sich der Autor durch Lokalkenntnis als Placentiner.

statuto idem Narsis cum exercitu suo et cum omni gente Ticinensis civitatis cum victualibus et rebus eis necessariis versus Mediolani civitatem accedere minime dubitavit. Viri quoque urbis Mediolani, non tamquam timidi et pavidi, sed ut homines summe audatie et magne virtutis illis se obviam prebuerunt. Ipse autem in quodam campo inter Mediolanum et Ticinum posito sua posuit castra. Mediolanenses vero parvo terrarum spacio suas ordinaverunt albergarias. Qui campus usque in presentem diem Campus mortuorum dicitur propter mortuorum multitudinem, qui in ipso prelio interrempti fuerunt. Et dum uterque sic staret exercitus, tertia die veniente signis bellicis summo diluculo ab utraque parte motis et tubis per partes sonantibus prelium incipitur. Certatur enim ab ambabus partibus acriter et bellicose ab utrisque pugnabatur. Cum autem sic gravissime pugnarent, cum iam nox appropinquare videretur, percipientes Narsis et viri Ticinensis civitatis suos *f. 48. in prelio deficere et resistere minime posse, ipse Narsis *cum sua actie in crebra inimicorum actie fortiter incurrit. Perideus vero dux Mediolani similiter cum gente sua se contra eos obviam prebuit et cum eis durissime pugnavit, ipsos etiam et Narsem et gentem suam et Ticinenses concives terga vertentes usque in castra fugavit. In quo prelio undecim milia armatorum ex Ungariis et Ticinensibus civibus sunt cessa, et tria milia sunt capti; et ex civibus Mediolani duo milia quinquaginta quinque sunt interrempti et septuaginta capti. Alia autem die adveniente summo diluculo percipientes Narsem et gentem suam et Ticinenses concives ad Ticinensem civitatem remeare proposuissent 2, insultum in eos summa vi facientes prelium cum eis commiserunt et cum eis fortiter et inimicabiliter pugnaverunt. Tandem videntes se viris bellicosis civitatis Mediolani resistere minime posse, terga vertentes eos expulerunt; quos Mediolanenses usque Ticinensem civitatem insecuti fuerunt, reliquos per campos, paludes, nemora amplius duodecim milibus fugaverunt. In quo bello interrempti sunt ex Ungariis et civibus Ticinensibus tredecim milia et capti quinque milia quadraginta sex. Quo aperto Perideus cum omni gente sua magna cum letitia et nimio triumpho est reversus ad propria. Narsis autem omnibus suis collectis quos potuit, turbatus et valde perteritus, magno dolore commotus, *f. 48b. dolens, flens et gemens ad patriam suam redire *festinavit. Cum autem ante Elotarii regis sui presentiam existeret, que in Italia acciderant per ordinem apperuit. Dictus vero Elotarius predicta intelligens, de morte suorum et infortunia, que

1) 'dilicto' Hs. 2) So Hs.

3) Fehlt Hs. Vgl. unten f. 49a: 'amplius decem milibus fugaverunt'; f. 50d: 'amplius tribus milibus eos secuti fuerunt'; oben f. 44b. u. s. w.

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

in eis evenerat, plurimum turbatus et magno dolore commo-
tus, cepit condolere pariter et tristari; habito quoque principum
et virorum nobilium conscilio, ipse sua propria persona cum
exercitu indefinito totius sui regni ad Italiam debellandam et
subiugandam accedere proposuit. Misit autem legatos suos
viros nobiles et sapientes Euricario, qui Teothonicam obtinebat
provintiam, et Aurelio duci Saxorum atque Bruviserdo Suavo-
rum duci, fidelibus suis, ut cum omni gente eorum militum
et virorum pugnatorum ad suam deberent accedere presentiam,
parati armis bellicis et victualibus et omnibus necessariis per
annos quinque in eius subsidio ad Italiam superandam profi-
cisci deberent. Qui volentes Elotarii regis iussa adimplere
cum omni eorum gente et victualibus et aliis rebus et omnibus
necessariis ad ipsius curiam festinanter accesserunt. Dicitur
enim in expeditione Elotarii regis illos habuisse et duxisse
quadraginta milia militum et virorum bellicorum. Rex autem
Elotarius fertur habuisse ex gente sua treginta sex milia mili-
tum [et] armatorum virorum; collecto igitur exercitu ad Italie
partes pergere festinavit. Descendens autem cum exercitu ad
Vicentie partes et Veronorum, ipsas cepit; homines ipsarum civi-
tatum et eorum bona omnino in sua posuit virtute. Deinde *f. 48o.
accedentes Tarvisium et Pictavium et Montem - Silicis occu-
pavit. Postea Mantuam et Cremonam appropinquans, eas
cepit; pergens etiam Brixiam et Pergamum, illas suppeditavit,
omnes predictas civitates sibi fecit tributarias. In unaquaque 4
vero civitatum predictarum virum nobilem et prudentem con-
stituit potestatem, qui eas ad Ungarie regis honorem conser-
varet. Audientes vero Mediolanenses de Elotarii Ungarie regis
adventu, et qualiter Panonie civitates et loca et castra occu-
paverat et subiugaverat, gentem eorum universam congrega-
verunt. In campo quidem Martio castramentati fuerunt, spe-
rantes et firmiter credentes fortunam belli cum Elotario rege
Ungarie temptare posse; sed audito et cognito in expeditione
ipsius Elotarii esse innumerabiles et ferrocissimas nationes
virorum bellicorum, Teothonicorum, Saxorum, Biemorum,
Brienzonum, Scaviorum et multorum aliorum, ad civitatem
redierunt; ipsam quoque machinis et omnibus insidiis quibus
potuerunt integrabiliter munierunt. Et dum hec in Mediola-
nensi civitate agerentur, Elotarius rex ad ipsam appropinquavit
civitatem et sua posuit tentoria; quam manganis', predariis

1) 'Saxorum' auch hier Hs., aber Galv. Flamma, Manip. florum c. 65,
Muratori, SS. XI, 583, 'Brunisterdus dux Sueviae', wo diese Capitel in
c. 51. 63. 65-67. stark benutzt sind. 2) Feblt Hs.; vgl. oben f. 46a:
'militum et virorum pugnatorum'; f. 50c: 'militum et peditum armatorum';
f. 51c: 'militum et armatorum pugnatorum' etc. 3) Das soll Padua sein,
vgl. oben S. 487. 4) 'unaqueque' Hs. 5) 'adv. equaliter' Hs. 6) 'bienniu'
Hs.; vgl. oben S. 477 u. 264. 7) 'magnis' Hs.; vgl. Ann. Plac. p. 445, 5:
'cum manganis et predariis et aliis machinis fortiter expugnaverunt', und
ganz ähnlich sehr oft.

et aliis machinis et insidiis viriliter expugnavit et taliter ipsam obsedit, quod aliquis vix non poterat intrare nec exire civitatem. Intrinseci vero magna fortia ipsam defendebant civita*f. 480. tem, et quandoque ab una parte urbis exeuntes cum inimicis sepe et sepius preliantes, ipsos usque in castris fugabant et partem eorum interficiebant et pariter mortuos et vulneratos in campo relinquebant. Dum enim Elotarius rex per tres menses ipsam expugnaret urbem, quodam die Martis decimo quinto mensis Iunii ipsam civitatem cum omni gente sua et fortia viriliter et fortiter expugnare proposuit. Cumque Elotarius rex armis bellicis ornatus cum omni suo exercitu ad civitatem accederet et gentem suam precederet, equitando per quandam viam cupiens ire ad civitatis portam, quidam rusticus, qui de civitate exierat, stans super quoddam fossatum dictum Elotarium regem cum secure in capite percussit et ipsum interfecit. Quo viso a militibus, qui secum ibi aderant, descendentes de equis, super equum eum mittentes et tenentes in castra duxerunt, volentes ipsum privatum habere et tenere; et cum civitatem expugnarent, ipsam minime capere potuerunt. Videntes quod inceperant et facere cupiebant ad finem perducere non posse, ad castra redierunt. Et dum sic starent, fama de morte Elotarii regis per castra volavit; unde timor et tremor eos repente invasit cogitantes, ad propria qualiter possent redire. Moram facientes viri sapientes expeditionis, percipientes suos clam et privatim die nocteque de castris recedere, valde timuerunt cogitantes, qualiter ab obsidione possent discedere. Timebant enim maxime in recessione *f. 49a, eorum inimicos; unde, quid facere deberent, penitus ignorabant. Tandem inimici super turres cognoverunt partem inimicorum de castris fugisse, habito sapientum conscilio, quadam die summo diluculo armati et asclerati extra civitatem exierunt, bellum cum eis comisceri et temptare volentes, insultum super eos violenter facientes; inimici quoque hoc videntes perteriti vix arma ceperunt; prelium inter eos gravissimum incipitur, ab utrisque acriter et bellicose pugnatur. Verum quia gens extrinseca dominum nec rectorem habebant, et etiam unus alium intelligere minime poterat, deficientes in prelio et [videntes 2] inimicis resistere non posse, relictis castris et omnibus que in castris aderant fugam petierunt. Quos Mediolanenses insecuti magnam partem eorum gladio interfecerunt, semivivos et vulneratos innumerabiles in campis relinquerunt. Alios quidem per nemora et campos et paludes amplius decem milibus fugaverunt. In eo prelio ex Ungariis interrempti sunt undecim milia et capti quinque milia trecenti quadraginta duo,

1) 'hec' Hs. 2) Fehlt Hs. Aus zahlreichen Stellen erhellt aber, dass so oder 'percipientes' zu ergänzen ist. Vgl. oben S. 274. 298 f.

חור

ant

Fl

quos magna cum letitia et nimio triumpho Mediolanenses duxe-
runt et in carceribus recluxerunt. Illi vero qui a manibus
Mediolanensium evasi fuere Pergamum et Cremonam et Brixiam
et alias civitates, quas superaverant, se coadunaverunt. Et dum
hec agerentur, quidam dux de Ungarie partibus nomine Flo-
risius, vir nobilis et potens, cum magno exercitu in auxilio
regis Elotarii venire properabat. Qui cum audisset que *f. 49b.
gesta erant, valde timuit et plurimum fuit turbatus. Tandem
tamquam vir providus et magne audatie cum suo exercitu
Mantuam et Cremonam accessit. Congregavit ibi universam
gentem, que per illas partes dispersa erat; quo facto ad Pla-
centiam civitatem sepe accedens, et que extra ipsam civitatem
aderant depopulati fuerunt, et sic multociens facientes, ipsam
ceperunt et eam in sua posuerunt potestate. Postea quoque
ad Grisopolim civitatem appropinquantes, ipsam firmiter cepe-
runt et habuerunt. Deinde pergentes Regium et Mutinam, eas
superaverunt. Et dum hec agerentur, Mediolanenses viri no-
biles, prudentes et feroces Perideum ducem eorum, virum
sapientem et in armis bellicis potentissimum, regem Italie con-
stituerunt et fecerunt. Qui audiens que in Panonie partibus
a Florisio duce et domino eorum agebantur, volens regnum
Lonbardorum universum defendere et ab eorum manibus deli-
berare. Collecto igitur principum et virorum urbis Mediolani
conscilio, quorum fuit voluntas, ut gentem suam universam
colligere deberet et ad Panonie partes cum exercitu pergere
festinaret, ipsum Florisium et gentem suam de Italie partibus
expelleret, gentem etiam Panonie sub eius potestate poneret.
Quibus peractis et exercitu magno collecto idem Perideus rex
cum urbis Mediolani civibus et cum omni eorum gente versus
Panoniam equitavit. Intelligens Florisius de Mediolanensium
adventu, timens eos, relictis in Cremona et Pergamo et *Brixia *f. 49c.
et Mantua potestatibus, cum omni gente sua ad partes scilicet
Tarvisii et Vicentie accessit. Dictus vero Perideus Panoniam
appropinquans, Cremonam et Mantuam una die superavit,
postea accedens Pergamum et Brixiam, duobus diebus ipsas
cepit. Descendens inde ad Verone ac Pictavi partes, tribus
diebus illas occupavit. Et cum ad Tarvisii et Vicentie partes
equitare festinaret, dictus Florisius nolens eos expectare de
Italie finibus cum gente sua exire properavit. Panoniam autem
omnino subiugavit, ipsam et civitates, quas in Emelia supe-
raverat, a manibus Ungariorum penitus deliberavit; nullam
lesionem postea ab eiss habuerunt. Quo peracto Perideus
cum omni gente sua cum magna gloria et nimio triumpho Me-
diolanum rediit.

1) 'erat' Hs. 4) 'melias' Hs.

4

2) 'cremone' Hs. 3) D. i. Parma; vgl. oben S. 330.
5) postea' noch einmal hinzugesetzt in der Hs,

Neues Archiv etc. XVI.

32

« السابقةمتابعة »