صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

COLLECTIO

SELECTA

SS. ECCLESIÆ PATRUM.

PATRES TERTII ECCLESIÆ SÆCULI.

III.

PARISIIS, E TYPOGRAPHEO DECOURCHANT, VIA VULGO DICTA D'ERFURTI, No 1,

SELECTA

SS. ECCLESIÆ PATRUM,

COMPLECTENS

EXQUISITISSIMA OPERA

TUM DOGMATICA ET MORALIA, TUM APOLOGETICA ET ORATORIA;

ACCURANTIBUS

D. CAILLAU,

MISSIONUM GALLICARUM PRESBYTERO,

ET NONNULLIS CLERI GALLICANI PRESBYTERIS,

UNA CUM

D. M. N. S. GUILLON,

IN FACULTATE THEOLOGIE PARISIENSI ELOQUENTIÆ SACRÆ PROFESSORE,
PRÆDICATORE REGIO, AUCTORE LIBRI CUI TITULUS GALLICE;
BIBLIOTHÈQUE CHoisie des pères grecs et latins.

TOMUS TERTIUS.

BRUXELLIS,

APUD MÉQUIGNON-HAVARD, EDITOREM,

VIA VULGO DICTA DE LA CHANCELLERIE.

M. DCCC. XXIX.

601

Collectio
V.3-4

23,540.

EPISCOPI LUGDUNENSIS ET MARTYRIS,

CONTRA HÆRESES

LIBER QUINTUS.

PRÆFATIO.

Traductis, dilectissime, omnibus hæreticis in quatuor libris, qui sunt tibi ante hunc a nobis editi, et doctrinis ip sorum manifestatis: eversis quoque his qui irreligiosas adinvenerunt sententias, aliquid quidem ex propria uniuscujusque illorum doctrina, quam in suis conscriptis reliquerunt; aliquid autem ex ratione, universis ostensionibus procedente : et veritate ostensa, et manifestato præconio Ecclesiæ, quod Prophetæ quidem præconaverunt, quemadmodum demonstravimus, perfecit autem Christus, Apostoli vero tradiderunt, a quibus Ecclesia accipiens, per universum mundum sola bene custodiens, tradidit filiis suis: quæstionibusque omnibus solutis quæ ab hæreticis nobis proponuntur et Apostolorum doctrina explanata, et manifestatis pluribus quæ a Domino per parabolas, et dicta sunt, et facta: in hoc libro quinto, operis universi, quod est de traductione et eversione falso cognominata agnitionis, ex reliquis doctrinæ Domini nostri, et ex Apostolicis epistolis, conabimur ostensiones facere, quemadmodum postulasti a nobis, obedientibus tuo præcepto (quoniam et in

« السابقةمتابعة »