صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

20

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, 35

Nec matutinum fuftinuere jubar.
Aflat Amor lecto, pictis amor impiger alis,

Prodidit altantem mota pharetra Deum :
Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad ofcula nymphas

Thiodamantæus Naide raptus Hylas.
Addideratque iras, fed & has decuiffe putares,

25 Addideratque truces, nec fine felle minas. Et miser exemplo fapuifles tutiùs, inquit,

Nunc mea quid poffit dextera teftis eris. Inter & expertos vires numerabere noftras, Et faciam vero per tua damna fidem.

30 Ipse ego fi nefcis strato Pythone superbum

Edomui Phoebum, cessit & ille mihi; Et quoties meminit Peneidos, ipfe fatetur

Certiùs & graviùs tela nocere mea. Me nequit adductum curvare peritiùs areum, 35

Qui poft terga folet vincere Parthus eques :
Cydoniusque mihi cedit venator, & ille

Inícius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque viétus Orion,
Herculeæque manus, Herculeafque comes.

40 Jupiter ipse licet fua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri fpicula noftra Jovis. Cætera quæ

dubitas meliùs mea tela docebunt, Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te fulte tuæ poterunt defendere Mufæ

45 Nec tibi Phæbæus porriget anguis opem. Dixit, & aurato quatiens macrone fagitram,

Evolat in tepidos Cypridos ille finus,

50

At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà noftri spatiantur in urbe Quirites,

Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque fimillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore coruscat, 55

Fallor i an & radios hinc quoque Phæbus habet. Hæc ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus & quò me fert juvenilis, agor. Lumina luminibus malè providus obvia mifi, Neve oculus potui continuiffe meos,

60 Unam fortè aliis fupereminuiffe notabam,

Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,

Sic regina Deûm confpicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus & hos nobis texuit antè dolos.
Nec procul ipfe vafer latuit, multæque sagittæ,

Et facis à tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis hæsit, nunc virginis ori,
Infilit hinc labiis, infidet inde genis :

70 Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit. Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intùs, flammaque totụs eram.
Interea misero quæ jam mihi fola placebat,

Ablata eft oculis non reditura meis.
Att ego progredior tacitè querebundus, & excors,

Et dubius volui fæpe referre pedem,
Findor, & hæc'remanet, fequitur pars altera votum,
Raptaque tam fubitò gaudia flere juvat.

80 Sic dolet amissum proles Junonia cælum,

Inter Lemniacos præcipitata focos.

65

75 85

90

Talis & abreptum folem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus, equis. Quid faciam infelix, & luctu victus ? amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi. O utinam fpectare semel mihi detur amatos

Vultus, & coràm triftia verba loqui; Forsitan & duro non eft adamante creata, Forte nec ad noftras surdeat illa'

preces. Crede mihi nullus sic infeliciter arsit,

Ponar in exemplo primus & unus ego. Parce precor

teneri cum fis Deus ales amoris, Pugnent officio nec tua facta tuo. Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus,

Nate deâ, jaculis nec minus igne potens : Et tua fumabunt noftris altaria donis,

Solus & in fuperis tu mihi summus eris.
Deme meos tandem, verùm nec deme furores,

Nescio cur, miser eft suaviter omnis amans:
Tu modo da facilis, pofthæc mea fiqua futura eft,

Cufpis amaturos figat ut una duos.

95

100

H

105

ÆC ego mente olim lævâ, ftudioque supino

Nequitiæ posui vana trophæa mea. Scilicet abreptum fic me malus impulit error,

Indocilisque ætas prava magistra fuit. Donec Socraticos umbrosa Academia rivos

Præbuit, admiffum dedocuitque jugum. Protinas extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora noftra gelu. Unde fuis frigus metuit puer ipse fagittis,

Et Diomedeam vim timet ipfa Venus.

110

In Proditionem Bombardicam.

С"

NU M fimul in regem nuper fatrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? an & mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare malâ cum pietate fcelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

5 Sulphureo curru flammivolifque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit lördanios turbine raptus agros.

In eandem.

S

Iccine tentafti coelo donâfie läcobum

Quæ septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce,precor, donis infidiofa tuis.
Ille quidem fine te consortia ferus adivit

Astra, nec inferni pulveris ufus ope.
Sic potiùs fødos in cælum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos.
Namque hac aut aliâ nifi quemque adjuveris arte,

Crede mihi,cæli vix bene scandet iter.

5

10

In eandem.

[ocr errors]

Urgatorem animæ derisit Täcobus ignem,

Et fine quo superùm non adeunda domus. Frenduit hoc trinâ monstrum Latiale coronâ,

Movit & horrificum cornua dena minax,

5

Et nec inultus ait temnes mea facra Britanne,

Supplicium fpretâ religione dabis.
Et fi ftelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per

flammas triste patebit iter. O quàm funefto cecinifti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura fuis ! Nam prope Tartareo fublime rotatus ab igni

Ibat ad æthereas umbra perusta plagas.

IO

In eandem.

UEM modò Roma fuis devoverat impia diris,

Et Styge damnârat Tænarioque finu, Hunc vice mutatâ jam tollere geftit ad aftra,

Et cupit ad fuperos evehere ufque Deos.

In inventorem bombardæ.

[ocr errors]

Qui tulit ætheream folis ab axe facem ; At mihi major erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuiffe Jovi.

Ad Leonoram Romæ canentem.

Ngelus unicuique fuus (fic credite gentes)

Obtigit æthereis ales ab ordinibus. Quid mirum Leonora tibi fi gloria major,

Nam tua præsentem vox fonat ipfa Deum. Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli

Per tua fecretò guttura ferpit agens ;

1

5

« السابقةمتابعة »