صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali affuefcere poffe fono. Quòd fi cuncta quidem Deus eit, per cunctaque fusus,

In te unâ loquitur, cætera mutus habet.

10

Ad eandem.

A

5

Cujus ab infano ceffit amore furens. Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo

Perditus, & propter te Leonora foret! Et te Pieriâ fenfiffet voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ. Quamvis Dircæo torsifset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuiffet iners,
Tu tamen erantes cæcâ vertigine sensus

Voce eadem poteras compofuiffe tuâ;
Et poteras ægro spirans fub corde quietem

Flexanimo cantu reftituiffe fibi.

10

Ad eandem.

Redula quid liquidam Sirena Neapoli jactas,

Claráque Parthenopes fana Achelöiados,
Littoreamque tuâ defun&tam Naiada ripâ

Corpora Chalcidico facra dediffe rogo?
Illa quidem vivitque, & ameniâ Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidûm ftudiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

5

Apologus de Rustico & Hero.

R

5

Ulticus ex malo fapidissima poma quotannis

Legit, & urbano lecta dedit Domino: Hinc incredibilli fructûs dulcedine captus

Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protenùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, fpe lusus inani,

Damnavit celeres in fua damna manus.
Atque ait, heu quantò fatius fuit illa Coloni

(Parva licet) grato dona tulisie animo! Possem

ego

avaritiam frænare, gulamque voracem : Nunc periere mihi & foetus & ipse parens.

10

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

P

5

ARERE fati discite legibus,
Manufque Parcæ jam date supplices,

Qui pendulum telluris orbem

Täpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu mora
Tentantur incassùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum eft.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules
Nesli venenatus cruore

Æmathiâ jacuiffet Oetà.
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.

10

15

* Dr John Goslyn, Master of Caius college, and the King's Professor of Phyfic, who died when he was a second time ViceChancellor, in October 1626.

20

25

30

Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare poflint, Telegoni parens
Vixiffet infamis, potentique

Ægiali soror vsa virgâ.
Numenque trinum fallere fi queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbaruin Machaon

Eurypyli cecidiffet hafta. Læsisset & nec te Philyreie Sagitta echidnæ perlita sanguine, Nec tela te fulmenque avitum

Cæse puer genitricis alvo. Tuque O. alumno major Apolline, Gentis togatæ cui regimen datum,

, Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuiffes Palladio gregi
Lætus, fuperftes, nec fine gloria,
Nec puppe luftraffes Charontis

Horribiles barathri receffus.
At fila rupit Persephone tua
lrata, cum te viderit artibus
Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuiffe mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, & ex tuo
Crescant rofæ, calthæque bufto,

Purpureoque hyacinthus ore. Sit mite de te judicium Æaci. Subrideatque Ætnæa Proserpina, Interque felices perennis

Elyfio fpatiere campo.

35

40

45

In quintum Novembris, Anno Ætatis 17.

5

Forte per

10

AM pius extremâ veniens Täcobus ab arco

Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile foedus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo felix divesque fedebat
In folio, occultique doli fecurus & hoftis :
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,

immenfum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sæleris focios, vernasque fideles,
Participes regni poft funera molta futuros ;
Hic tempeftates medio ciet aëre diras,
Jllic unanimes odium ftruit inter amicos,
Armat & invictas in mutua viscera gentes ;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magifter
Tentat inacceffum, sceleri corrumpere pectus,
Infidiasque locat tacitas, caffefque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, feu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte fub illuni, & fomno nictantibus aftris.
Talibus infeftat populos Summanus & urbes
Cinctus cærulæe fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, & terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Æquore tranato furiali pofcere bello,
Ante expugnatæ crudelia fæcula Troja.

15

20

25

39

« السابقةمتابعة »