صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Nuda Caledonio variatas pectora fuco
Fortunate fenex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens,

50
Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum,
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum fponte tuos habitasse penates
Cynthius, & famulas veniffe ad limina Musas :

55 At non sponte domum tamen idem, & regis adivit Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo; Ille licet magnum Alciden fufceperat hospes ; Tantùm ubi clamofos placuit vitare bubulcos, Nobile mansueti ceflit Chironis in antrum,

60 Irriguos inter faltus frondosaque tecta Peneium prope rivum : ibi fæpe sub ilice nigrâ Ad citharæ ftrepitum blandâ prece victus amici Exilii duros lenibat voce labores. Tum neque ripa fuo, barathro nec fixa sub imo.

65 Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes, Nec fentit folitas, immania pondera, filvas, Emotæque fuis properant de collibus orni, Mulcenturque novo maculosi carmine lynces. Diis dilecte senex, te Jupiter æquus oportet 70 Nascentem, & miti lustrarit lumine Phæbus, Atlantisque nepos ; neque enim nifi charus ab ortu Diis fuperis poterit magno faviffe poetæ. . Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, & Æfonios lucratur vivida fusos,

75 Nondum deciduos fervans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen. O mihi fi mea fors talem concedat amicum Phoebæos decorasse viros qui tam bene nôrit, Si quando indigenas revocabo in carmina reges, 80 Arturumque etiam sub terris bella moventem ;

85

Aut dicam invictæ sociali fædere mense
Magnanimos Heroas, & (O modo fpiritus adfit)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis aftaret ocellis,
Altanti fat erit fi dicam fim tibi curæ ;
Ille meos artus liventi morte solutos
Curaret parva componi molliter urna.

90
Forsitan & noftros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas, at ego fecura pace quiescam.

si qua fides, fi præmia certa bonorum, Ipfe ego cælicolùm femotus in æthera divům,

95 Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus, Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo (Quantum fata finunt) & tota mente serenùm Ridens purpureo fuffundar lumine vultus, Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. 100

Tum quoque,

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Thyrsis & Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem

studia fequuti à pueritiâ amici erant, ut qui plu-
rimum. Thyrsis animi causâ profectus peregrè
de obitu Damonis nuncium accepit. Domum
poftea reversus, &,rem ita esse comperto, se, fu-
amque solitudinem hoc carmine deplorat. Da-
monis autem fub perfonâ hìc intelligitur Carolus
Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno
genere oriundus, cætera Anglus ; ingenio,
doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum
viveret, juvenis egregius.
"Imerides nymphæ (nam vos & Daphnin & Hylan,

Et plorata dia meminiftis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus affiduis exercuit antra querelis,

5 Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque receffus, Dum fibi præreptum queritur Damona, neque altam Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.

)

& ,

[ocr errors]

20

Et jam bis viridi furgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex
quo

summa dies tulerat Damona fub umbras
Nec dum aderat Thyrfis ; paftorem scilicet illum
Dulcis amor Mufæ Thusca retinebat in urbe.
Aft, ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cara vocat, fimul assuetâ feditque sub ulmo, 15
Tum verò amiffum tum denique sentit amicum,
Cæpit & immensum fic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina coelo,
Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon!
Siccine nos linquis, tua fic fine nomine virtus
Ibit, & obfcuris numero sociabitur umbris ?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignumque cui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne filentum. 25
Ite domum impasti

, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nifi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere fepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit,
Inter paftores
Illi tibi vota fecundo

30
Solvere poft Daphnin poft Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit :
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque,
Palladiásque artes, sociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 35 Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon, At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu fæpe folebas Frigoribus duris, & per loca foeta pruinis, Aut rapido sub fole, fiti morientibus herbis ? 40 Sive

opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;

:

Quis fando fopire diem, cantuque folebit ?

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit 45 Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm fibilat igni Molle

pyrum, & nucibus ftrepitat focus, at malus auster Miscet cuncta foris, & desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 50 Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculeâ fomnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis fibi nota fedilia nymphæ, Paftoresque latent, fertit fub fepe colonus, Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus 55 Cecropiofque sales referet, cultosque lepores ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pafcua solus oberro,
Sicubi ramofæ denfantur vallibus umbræ,
Hic feram expecto, fupra caput imber & Eurus 60
Trifte fonant, fractæque agitata crepuscula fylvæ.

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, & ipfa fitu seges alta fatifcit!
Innuba negle&o marcescit & uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Moerent, inque fuum convertunt ora magiftrum.

Ite domom impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos,
Ad falices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, 70
Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
Hic Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutus undas;
Ifta canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impaiti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notâlat, 75 (Et callebat avium linguas, & fidera Mopfus)

65

« السابقةمتابعة »