صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.

Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phœbe, subire tuos ; Et cupit, et digna est, quid enim formosius illâ, Pandit ut omniferos luxuriosa sinus, Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis ! Ecce! coronatur sacro frons ardua luco, Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos, Floribus et visa est posse placere suis. Floribus effusos ut erat redimita capillos Tenario placuit diva Sicana Deo. Aspice, Phoebe, tibi faciles hortantur amores, Mellitasque movent flamina verna preces. Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ, Blanditiasque tibi ferre videntur aves. Nec sine dote tuos temeraria quærit amores Terra, nec optatos poscit egena toros, Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos. Quòd si te pretium, si te fulgentia tangunt Munera, (muneribus sæpe coemptus Amor) Illa tibi ostentat quascunque sub æquore vasto, Et superinjectis montibus abdit opes. Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympo In verspertinas præcipitaris aquas,

"Curte," inquit," cursu languentem, Phoebe, diurno Hesperiis recipit cærula Mater aquis ?

Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tartesside lymphâ,
Dia quid immundo perluis ora salo ?
Frigora Phoebe meâ melius captabis in umbrâ,
Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,
Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans
Aura per humentes corpora fusa rosas.
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,
Nec Phaetonteo fumidis axis equo;
Cum tu Phoebe tuo sapientius uteris igni,
Huc ades, et gremio lumina pone meo."
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt.
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentesque fovet solis ab igne faces.
Isonuere, novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo. -Jamque vel invictam tentat superasse Dianam, Quæque sedet sacro Vesta pudica foco. Ipsa senescentem reparat Venus annua formam, Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes, Littus io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit tunicâque decentior aptâ, Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amani gaudia veris. Virgineos auro cincta puella sinus.

Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum. [unum,

Nunc quoque septenâ modulatur arundine pastor,
Et sua quæ jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat suo sidera cantu,
Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula surgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque suâ cyparissi fronde revinctus,
Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis
Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,
Vix Cybele mater, vix cibi tuta Ceres ;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,
Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cœlo præponere sylvas,
Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,
Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te Jupiter aurea terris
Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis ?
Tu saltem lente rapidos age Phoebe jugales
Quà potes, et sensim tempora veris eant;
Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,
Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEGIA SEXTA.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

Qui cum Idibus Decem, scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent hona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

Μιττο

ITTO tibi sanam non pleno ventre salutem, Qua tu distento fortè carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quàm te redamemque colamque,
Crede mihi vix hoc carmine queas.

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim,
Festaque cœlifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque 'refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos!
Quid quereris refugam vino dapibusque poësin ?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec pudit Phœbum virides gestasse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ,
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euœ

Mista Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris:
Non illic epulæ, non sata vitis erat.

Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum
Cantavit brevibus Tëia Musa modis? .
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,.
Et redolet sumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus,
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phœbum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te
Numine composito tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremclâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pectora serpere Phœbum,
Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Namque Elegia levis multorum curo Deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos!

« السابقةمتابعة »