Ad Leonoram Roma canentem. ANGELUS is unicuique suus (sic credite gentes) Obtigit æthereis ales ab ordinibus. Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major ? Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum. Aut Deus, aut vacui certè mens tertia cæli Per tua secretò guttura serpit agens ; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda Sensim immortali assuescere posse sono. [fusus, Quòd si cuncta quidem Deus est, per cunctaque Inte unâ loquitur, cætera mutus habet. Ad eandem. , Cujus ab insano Cessit amore furens. Ah miser ille tuo quantò feliciùs ævo Perditus, et propter te Leonora foret ! Et te Pieriâ sensisset voce canentem Aurea maternæ fila movere lyræ, Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo Sævior, aut totus desipuisset iners, Tu tamen errantes cæcâ vertigine sensus Voce eadem poteras composuisse tuâ ; Et poteras ægro spirans sub corde quietem Flexanimo cantu restituisse sibi, Ad eandem. Credula quid liquidam Sirena Neapoli jactas, Claraque Parthenopes fana Achelöiados, Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripå Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo Illa quidem vivitque, et amænâ Tibridis undâ Mutavit rauci murmura Pausilipi. Illic Romulidûm studiis ornata secundis, Atque homines cantu detinet atque Deos. Apologus de Rustico et Hero. Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis Legit, et urbano lecta dedit Domino: Hinc incredibili fructûs dulcedine captus Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo, Mota solo assueto, protenùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani, Damnavit celeres in sua damna manus ; Atque ait, “ Heu quantò sarius fuit illa Coloni (Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem: Nunc periere mihi et fætus et ipse parens." Anno ætatis 16. In obitum Procancellari medici.. Parere RERE fati discite legibus läpeti collitis nepotes. Per tenebras Stygis ire certum est, Æmathiâ jacuisset Oetâ Ense Locro, Jove lacrymante. Ægiali soror usa virga. Numenque trinum fallere si queant Artes medentům, ignotaque gramina, Non gnarus herbarum Machaon, Eurypyli cecidisset hastâ. Læsisset et nec te Philyreię Sagitta Echidnæ perlita sanguine, Cæse puer genitricis alvo. Et mediis Helicon in undis, lustrasses Charontis Faucibus eripuisse mortis. Purpureoque Hyacinthus ore. Sit mitę de te judicium /Eaci, Subrideatque Ætnæa Proserpina, Interque felices perennis Elysio spatiere campo. In quintum Novembris. Anno ætatis 17, Jam pius extremâ veniens läcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fædus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificusque novo felix divesque sedebat per immensum terrarum erraverat orbem, videt virtutis amantes, beatam Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit |