صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][ocr errors][merged small][subsumed]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

Volvere laxatum gemino de vertice rivum ;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis,
Surgat in officium venerandi Musa parentis,
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptiùs à nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus istâ,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos, et semina cœli,

Nil magis humanam commendat origine mentam,
Sancta Prométheæ retinens vestigia flammæ.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara car-
Ima ciere valet, divosque ligare profundos, [mea
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmini sepositi retegunt arcana futuri
Phœbades, et tremula pallentes ora Sybilla;
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum ;
Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc eum repetemus Olympum,
Aternæque moræ stabunt immobilis ævi,

Hbimus auratis per cœli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercipit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gual, et modico spumabat cœna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
Esculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, epositi laté fundamina mundi,

Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Etneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modułamen inane juvabit,
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non citharâ, simulachraque functa canendo
Compulit in lachrymas; habet has à carmine laudes.

Nec tu perge precor sacras contemnere Musas,
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres,
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguinæ juncti

[ocr errors]

Cognatas artes, studiumque affine sequamur?
Ipse volens Phœbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti,
Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camanas,
Non odisse reor neque enim, pater, ire jubebas
Quà via lata patet, quà pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi :
Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures.
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepitu, secessibus altis
Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ
Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis.
Me poscunt majora, tuo pater optime sumptu
Cúm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasiste quos jactat Gallia flores,

Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus,
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cœlum, subjectaque cœlo
Terra parens, terræque et cœlo interfluus aër,
Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit.
Dimotáque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

« السابقةمتابعة »