Volvere laxatum gemino de vertice rivum ; Ut tenues oblita sonos audacibus alis, Surgat in officium venerandi Musa parentis, Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi Aptiùs à nobis quæ possint munera donis Respondere tuis, quamvis nec maxima possint Respondere tuis, nedum ut par gratia donis Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis. Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census, Et quod habemus opum chartâ numeravimus ista, Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio, Quas mihi semoto somni peperere sub antro, Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen, Quo nihil æthereos, et semina cæli, Nil magis humanam commendat origine mentam, Sancta Prométheæ retinens vestigia flammæ. Carmen amant superi, tremebundaque Tartara care Ima ciere valet, divosque ligare profundos, [meu Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmini sepositi retegunt arcana futuri Phæbades, et tremulæ pallentes ora Sybillæ; Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras, Aurea seu sternit motantem cornua taurum; Seu cùm fata sagax fumantibus abdita fibris Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis. Nos etiam patrium tunc eum repetemus Olympum, Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
binus auratis per cæli templa coronis, Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro, Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt. piritus et rapidos qui circinat igneus orbes, Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis immortale melos, et inenarrabile carmen; Corrida dum rutilus compescit sibila serpens, Demissoque ferox gladio mansuescit Orion ; stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. Carmina regales epulas ornare solebant, Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago Vota guæl, et modico spumabat cæna Lyæo. Tam de more sedens festa ad convivia vates Esculeâ intonsos redimitus ab arbore crines, leroumque actus, imitandaque gesta canebat, Et chaos, et positi laté fundamina mundi, Reptantesque deos, et alentes numina glandes, Et nondum Ætneo quæsitum fulmen ab antro. Denique quid vocis modulamen inane juvabit, Verborum sensusque vacans, numerique loquacis Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus, Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures Carmine, non citharâ, simulachraque functa canendo Compulit in lachrymas; habet has à carmine laudes.
Nec tu perge precor sacras contemnere Musas, Hunere, mille sonos numeros componis ad aptos, Millibus et vocem modulis variare canoram Doctus, Arionii meritò sis nominis hæres, Vunc tibi quid mirum, si me genuisse poëtam Contigerit, charo si tam propè sanguinæ juncii
Cognatas artes, studiumque affine sequamur ? Ipse volens Phæbus se dispertire duobus, Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.
Tu tamen ut simules teneras odisse Camænas, Non odisse reor neque enim, pater, ire jubebas Quà via lata patet, quà pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi: Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures. Sed magis excultam cupiens ditescere mentem, Me procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum Aoniæ jucunda per otia ripz Phæbæo lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis. Me poscunt majora, tuo pater optime sumptu Cúm mihi Romulex patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasiste quos jactat Gallia flores, Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos testatus voce tumultus, Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates. Denique quicquid habet cælum, subjec:aque cælo Terra parens, terræque et cælo interfluus aër, Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor, Per te nosse licet, per te, si nosse libebit. Dimotáque venit spectanda scientia nube, Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sis libâsse molestum.
I nunc, confer opes quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo ? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato At quc Hyperionios currus, et fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ Victrices hederas inter, laurosque sedebo, Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos véstigia nostra profanos. Este procul vigiles curæ, procul este querelæ, Invidiæque acies transverso tortilis birquo, Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus; In me triste nihil fædissima turba potestis, Nec vestri sum juris ego ; securaque turus Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu. At tibi, chare patar, postquam non æqua me-
renti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.
· Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini superesse rogo, lucemque tueri, Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.
« السابقةمتابعة » |