Nec magis hunc alio quisquam secernit amicure agni. aëreas rupes, Alpemque nivosam ! Ire per MILTOX. VOL. IV. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusci, Musis operata juventus, Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam. Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multúm Displicui, nam sunt et apud me munera vestra Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicuta, Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hoedos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit ratia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi, Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardai, Imus ? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni ? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborúmque, humilésque erocos, foliúmque hya cinthi. Quasque habet ista palus herbas, artesque meden tûm. Ah pereant herbæ, pereant artesque medentům, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro. Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam, vos cedite sylvæ. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Be. linum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos ; Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis fistula pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata camanis Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni Non sperâsse uni licet omnia, mi satis ampla Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licit, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legát Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Trean tæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis. Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripa, Bina dedit, "mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento : In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phoenix divina avis, unica terris Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis. Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus, Quis putet? hic quoque Amor pictæque in pube pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo ; Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in erectum spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum. Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Da mon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus ? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà, Jan. 23. 1646. Ad Joannem Rousium Oxoniensis a. cademice bibliothecarium. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in bibliotheca publica reponeret, Ode. Strophe 1 GEMELLE EMELLE cultu simplici gaudens liber, Fronde licet gemina, |