صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

I.

Die Beschäftigung der Theologie mit der klassischen Litteratur der Vorzeit ist uralt.

„Quanta est ubertas condita in illis

„Areis divitibus, terrae bona semina doctis
„Mandare!"

Dantis Aligherrii Parad. cant. XXIII, v. 109 sq.

O, welche Fülle in jenen überreichen
Kornspeichern aufbewahrt wird, die hienieden
Im Sä'n so gute Feldbesteller waren!

Weil das Evangelium Gottes gleich im Anfange schon die Aufgabe hatte, eine Weltkirche zu gründen (Matth. 28, 18 u. 19); so sahen sich die ersten Verkündiger desselben einer Gesellschaft gegenüber, welche ihre ganze Bildung aus der römischen und griechischen Litteratur vorzugsweise gewonnen hatte. Daher trat die Nothwendigkeit an sie heran, aus der Zeit, für die Zeit und an die Zeit sich zu wenden. Der Völker-Apostel S. Paulus nimmt desswegen im Briefe an die Corinther (I. Cor. 9, 24 sq.), von den auf dem Isthmus gefeierten Fest- und Kampfes-Spielen die Veranlassung, seine Christen zum Wettlaufe auf der Bahn der Tugend zu ermahnen. In seinem Schreiben an die Ephesier (Ad Eph. 6, 10 sq.) nimmt er von der antiken Waffenrüstung ein Beispiel, um das Bild der christlichen Ritterschaft zu zeichnen. Die Folgezeit legte den Aposteln und ihren Nachfolgern ein noch tieferes Eingehen auf die Zeitbestrebungen um so näher, als das junge Christenthum in der neuen Platonischen Philosophie einer gelehrten Bestreitung sich gegenüber fand. Daher nahmen die

Kröll, Die Beziehungen des klass. Alterthums zu den hl. Schriften.

1

christlichen Apologeten Iustinus, Tertullian, Origenes, Clemens von Alexandrien und Eusebius von Cäsarea ihre Waffenrüstung mit Vorliebe aus den alten Klassikern, um nach dem Ausdrucke des Kirchen-Lehrers S. Hieronymus (340-420) „den Goliath mit seinem eigenen Schwerte zu erschlagen". Ein Brief dieses gelehrten Streiters für das Christenthum an den römischen Redner Magnus gibt eine gute Uebersicht über die Bemühungen der lehrenden Kirche in Bezug auf das Studium und die Verwendung der heidnischen Litteratur. Wir wollen denselben ganz mittheilen.

Hieronymus Magno, Oratori Romano, S. D. P.

Sebesium nostrum tuis monitis profecisse, non tam epistola tua, quam ipsius poenitentia didicimus. Et mirum in modum. plus correptus placuit, quam errans laeserat. Certaverunt inter se indulgentia patris et filii pietas: dum alter praeteritorum non meminit, alter in futurum quoque officia pollicetur. Unde etiam mutuo nobis tibique gaudendum est: quia nos filium recepimus, tu discipulum comprobasti.

Quod autem quaeris in calce epistolae tuae, cur in opusculis. nostris saecularium interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, responsum breviter habeto :

Nunquam hoc quaereres, nisi te totum Tullius (Marcus Tullius Cicero) possideret, si scripturas sanctas legeres, si interpretes earum, omisso supercilio, evolveres.

Quis enim nesciat, et in Moyse et in prophetarum voluminibus quaedam assumpta esse de gentilium libris, et Salomonem philosophis Tyri et nonnulla proposuisse et aliqua respondisse? Unde in exordio Proverbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae versutiasque verborum, parabolas et obscurum sermonem, dicta sapientum et aenigmata, quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sed etiam Paulus Apostolus Epimenidis poetae usus est versiculo scribens ad Titum (1, 12): Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται κακὰ θηρία γαστέρες αργαί, id est: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri." Cujus versus heroici hemistichium postea Callimachus usurparvit. Nec mirum est, si apud Latinos metrum non servet ad verbum expressa translatio, quum etiam Homerus eadem lingua versus in prosam vix cohaereat.

[ocr errors]

In alia quoque epistola (cfr. II. Tim. 2, 16) Menandri ponit Senarium: φθείρουσι γὰρ ἤθη χρηστὰ ὁμιλίαι κακαί. Id est: „Corrumpunt enim bonos mores colloquia prava." Et apud Athenienses in Martis curia disputans Aratum testem vocat: „Ipsius enim etiam genus sumus", quod Graece dicitur: Toù rap xxi révos souév. (Actus Apost. 17, 28), et est clausula versus heroici. Ac ne parum hoc esset, ductor Christiani exercitus et orator invictus, pro Christo caussam agens, etiam inscriptionem fortuitam arte torquet in argumentum fidei: 'Ayvósty de (Ignoto Deo!) Actus Apost. 17, 23. Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare. Legerat enim in Deuteronomio domini voce praeceptum esse, mulieris captivae radendum caput et sic eam habendam esse in conjugio (legitimo). Quid igitur mirum est, si etiam ego sapientiam saecularem propter eloquii venustatem et membrorum pulchritudinem de ancilla atque captiva Israelitidem facere cupio. Et si quid in ea mortuum est Idololatriae, voluptatis, erroris, libidinum, vel praecido vel rado.

Ezechiel propheta in typo fornicantis Hierusalem tondet caesariem suam: ut quidquid in ea absque sensu et vita sit, auferatur.

Cyprianus, vir et eloquentia pollens et martyrio, Firminiano narrante mordetur, cur adversus Demetrianum scribens testimoniis usus sit prophetarum et apostolorum, quae ille ficta et commentitia esse dicebat, et non potius philosophorum et poetarum, quorum ille auctoritati, ut ethnicus, contraire non poterat. Scripserunt contra nos Celsus atque Porphyrius. Priori Origenes, alteri Methodius, Eusebius, Apollinarius fortissime responderunt. Quorum Origenes octo scripsit libros, Methodius usque ad decem millia procedit versuum. Eusebius et Apollinarius viginti quinque et triginta volumina condiderunt. Lege eos et invenies.

nos comparatione eorum imperitissimos esse: atque post tanti temporis otium vix quasi per somnium, quod pueri didicimus, recordari.

Julianus Augustus in expeditione Parthica (363) septem libros adversus Christum evomuit potius, quam scripsit: et secundum fabulas poetarum suo se ense laceravit. Si contra hunc scribere tentavero, puto interdices mihi, ne in canem rabidum Philosophorum et Stoicorum doctrinis, id est Herculis clava,

repercutiam. Quamquam „Nazarenum nostrum" et velut ipse solebat dicere „Galilaeum" statim in proelio senserit atque mercedem linguae pudidissimae contumeliis perfossus acceperit.

Josephus (Flavius) antiquitatem approbans populi Judaici duos libros scripsit contra Appionem, Grammaticum Alexandrinum et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus et ab infantia sacris litteris eruditus, cunctam Graecorum bibliothecam evolverit.

Quid loquar de Philone, quem vel alterum vel secundum Platonem Judaeum critici pronuntiant. Curram per singulos. Quadratus Apostolorum discipulus et Atheniensis pontifex ecclesiae, nonne Hadriano principi Eleusinae sacra invisenti librum pro nostra religione (defendenda) tradidit? Et tantae admirationi omnibus fuit, ut persecutionem gravissimam illius excellens sedaret ingenium.

Aristides philosophus, vir eloquentissimus, eidem principi librum apologeticum pro christianis obtulit contextum philosophorum sententiis: quem imitatus postea Justinus, ipse quoque philosophus, Antonino Pio et filiis ejus Senatuique librum contra gentes tradidit, defendens ignominiam crucis et resurrectionem Christi tota praedicans libertate.

Quid loquar de Melitone Sardensi episcopo?

Quid de Apollinario, Hierapolitanae ecclesiae sacerdote, Dionysioque, Corinthiorum episcopo, et Tatiano et Bardesane et Irenaeo, Photini martyris successore? Qui Origenis haereseon singularum venena, ex quibus Philosophorum fontibus emanarint, multis voluminibus explicaverunt.

Pantaenus sectae Stoicae philosophus ob praecipuae eruditionis gloriam a Demetrio, Alexandriae Episcopo, missus est in Indiam, ut Christum apud Brachmanos et illius gentis philosophos praedicaret.

Clemens Alexandrinae ecclesiae presbyter, vir meo judicio omnium eruditissimus, octo scripsit Stromatum libros et totidem жτжάσεш, id est dispositionum, et alium contra gentes Paedagogi quoque tria volumina. Quid in illis indoctum? Imo quid non e media philosophia est? Hunc imitatus Origines decem scripsit Stromateas, Christianorum et Philosophorum inter se sententias comparans, et omnia religionis nostrae dogmata de Platone et Aristotele, de Numenio Cornutoque confirmans.

Scripsit etiam Miltiades contra gentes volumen egregium. Hippolytus quoque et Apollonius, urbis Romanae senatores, propria opuscula condiderunt.

Exstant etiam Julii Africani libri, qui temporum scripsit historias: et Theodori, qui postea Gregorius appellatus est, viri Apostolicorum signorum atque virtutum, et Dionysii Alexandrini Episcopi, Anatolii quoque, Laodicaenae ecclesiae sacerdotis, quin etiam presbyterorum Pamphili, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesarensis Episcopi, et Eustathii Antiocheni et Athanasii Alexandrini: Eusebii quoque Emiseni, et Triphylii Cyprici, et Asterii Scythopolitae, et Serapionis confessoris: Titi quoque Bostrensis Episcopi, Cappadocumque Basilii, Gregorii, Amphilochii.

Qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos refarciunt libros, ut nescias, quid potissimum admirari debeas in illis, eruditionem saeculi, an scientiam scripturarum. Veniam ad Latinos.

Quid Tertulliano eruditius? quid acutius? Liber ejus Apologeticus et contra gentes libri cunctam saeculi obtinent disciplinam.

Minutius Felix, causidicus fori Romani, in libro, cui titulus est Octavius et in altero contra Mathematicos, si tamen inscriptio non mentitur auctorem, quid gentilium scripturarum dimisit intactum ?

Septem libros adversus gentes Arnobius edidit, totidemque discipulus ejus Lactantius, qui de Ira quoque et Opificio Dei duo volumina condidit, quos si legere volueris, Dialogorum Ciceronis in eis ἐπιτομήν reperies.

Victorino martyri in libris suis licet desit eruditio, tamen non deest eruditionis voluntas.

Cyprianus, quod idola di non sint, qua brevitate, qua historiarum omnium scientia, quoque verborum et sensuum splendore perstrinxit?

Hilarius meorum confessor temporum et episcopus, duodecim Quintiliani libros et stilo imitatus est et numero, brevique libello, quem scripsit contra Dioscurum medicum, quid in litteris possit, ostendit.

Juvencus presbyter sub Constantino historiam Domini Salvatoris versibus explicavit: nec pertimuit, evangelicam majestatem sub metri leges mittere.

« السابقةمتابعة »