صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

VIRGILII MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMVS.

D

D

Arma

rma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus, Lavinaque venit
Litora: multum ille et terris iactatus et alto
Vi Superûm, saevae memorem Iunonis ob iram:
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deos Latio; genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altae moenia Romae.

Musa, mihi caussas memora, quo numine laeso,
Quidve dolens regina deûm, tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

Vrbs antiqua fuit; Tyrii tenuere coloni;
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli;
Quam Iuno fertur terris magis omnibus unam
Posthabita coluisse Samo: hic illius arma,
Hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque.

1

Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci Audierat, Tyrias olim quae verteret arces. Hinc populum late regem, belloque superbum, Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis: (Nec dum etiam caussae irarum saevique dolores Exciderant animo: manet alta mente repostum Iudicium Paridis, spretaeque iniuria formae, Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores:) His accensa super, iactatos aequore toto Troas, relliquias Danaûm atque immitis Achiller, Arcebat longe Latio: multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant; Quum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus, Haec secum: Mene incepto desistere victam, Nec posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivûm, atque ipsos potuit submergere ponto, Vnius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, Disiecitque rates, evertitque aequora ventis; Illum exspirantem transfixo pectore flammas Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto. Ast ego, quae divûm incedo regina, Iovisque

Et soror et coniux, una cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam numen Iunonis adoret
Praeterea, aut supplex aris imponat honorem?

Talia flammato secum dea corde volutans, Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro Luctantes Ventos Tempestatesque sonoras Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt: celsa sedet Aeolus arce Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras. Sed Pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hoc metuens: molemque et montes insuper altos Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo Et premere, et laxas sciret dare iussus habenas. Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: Aeole, (namquetibi divûm pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus et tollere vento) Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans, victosque Penates: Incute vim ventis, submersasque obrue puppes; Aut age diversos; et disiice corpora ponto. Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, Quarum, quae forma pulcherrima, Deïopeam Connubio iungam stabili, propriamque dicabo: Omnes ut tecum meritis pro talibus annos

Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes
Explorare labor: mihi iussa capessere fas est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tusceptra lovemque
Concilias; tu das epulis accumbere divûm,
Nimborumque facis tempestatumque potentem.

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Impulit in latus; ac Venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis
Vna Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether;
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:
Ingemit, et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati,
Quîs ante ora patrum Troiae sub moenibus altis
Contigit oppetere! o Danaûm fortissime gentis
Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra!
Saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
Sarpedon; ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit.
Talia iactanti stridens aquilone procella

Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi: tum prora avertit, et undis
Dat latus: insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit: furit aestus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet:
* Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus, Aras; *
Dorsum immane mari summo: tres Eurus ab alto

In brevia et Syrtes urget, miserabile visu;
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenae.
Vnam, quae Lycios fidumque vehebat Orontem,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
In puppim ferit: excutitur, pronusque magister
Volvitur in caput: ast illam ter fluctus ibidem
Torquetagens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
Apparent rari nantes in gurgite vasto:
Arma virûm, tabulaeque, et Troïa gaza per undas.
Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achatae,
Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
Vicit hiems: laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum,
Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis
Stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
Prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
Disiectam Aeneae toto videt aequore classem:
Fluctibus oppressos Troas, caelique ruina.
Nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.

« السابقةمتابعة »