صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

recuses,

Si nescis, meus ille caper fuit; et mihi Damon
Ipse fatebatur: sed reddere posse negabat.
M.Cantando tu illum? aut unquam tibi fistula cera
Iuncta fuit? non tu in triviis, indocte, solebas
Stridenti miserum stipula disperdere carmen?
D.Vis ergo, inter nos, quid possit uterque, vicissim
Experiamur? ego hanc vitulam (ne forte
Bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus)
Depono: tu dic, mecum quo pignore certes.
M.De grege non ausim quidquam deponere tecum.
Est mihi namque domi pater, est iniusta noverca:
Bisque die numerant ambo pecus, alter et haedos.
Verum id, quod multo tute ipse fatebere maius,
(Insanire libet quoniam tibi) pocula ponam
Fagina, caelatum divini opus Alcimedontis:
Lenta quibus torno facili superaddita vitis
Diffusos edera vestit pallente corymbos.
In medio duo signa, Conon: et quis fuit alter
Descripsit radio totum qui gentibus orbem;
Tempora quae messor, quae curvus arator haberet?
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.

D.Et nobis idem Alcimedon duo pocula fecit,
Et molli circum est ansas amplexus acantho;
Orpheaque in medio posuit, silvasque sequentes.
Necdum illis labra admovi, sed condita servo.
Si ad vitulam spectas, nihil est quod pocula laudes.
M. Nunquam hodie effugies: veniam; quocumque vocaris.
Audiat haec tantum.... vel qui venit, ecce, Palaemon:

Efficiam posthac ne quemquam voce lacessas. D.Quin age, si quid habes; in me mora non erit ulla; Nec quemquam fugio: tantum, vicine Palaemon, Sensibus haec imis (res est non parva) reponas. P. Dicite: quandoquidem in molli consedimus herba; Et nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbos, Nunc frondent silvae, nunc formosissimus annus. Incipe, Damoeta: tu deinde sequere, Menalca. Alternis dicetis: amant alterna Camenae.

D. Ab Iove principium, Musae: Iovis omnia plena:
Ille colit terras, illi mea carmina curae.
M.Et me Phoebus amat: Phoebo sua semper apud me
Munera sunt, lauri, et suave rubens hyacinthus.
D. Malo me Galatea petit lasciva puella;

Et fugit ad salices, et se cupit ante videri.
M.At mihi sese offert ultro meus ignis Amyntas;
Notior ut iam sit canibus non Delia nostris.
D. Parta meae Veneri sunt munera: namque notavi
Ipse locum, aëriae quo congessere palumbes.
M.Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta
Aurea mala decem misi; cras altera mittam.
D. O quoties, et quae nobis Galatea loquuta est!
Partem aliquam, venti, divûm referatis ad aures.
M.Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta;

Si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? D. Phyllida mitte mihi; meus est natalis, Iolla: Quum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. M.Phyllida amo ante alias: nam me discedere flevit;

Et, Longum, formose, vale, vale; inquit, Iolla. D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres, Arboribus venti, nobis Amaryllidis irae. M.Dulce satis humor, depulsis arbutus haedis, Lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas. D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam: Pierides, vitulam lectori pascite vestro. M.Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, Iam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam. D. Quite, Pollio, amat, veniat, quo te quoque gaudet. Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. M.Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi: Atque idem iungat vulpes, et mulgeat hircos. D. Qui legitis flores, et humi nascentia fraga, Frigidus, o pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. M.Parcite oves nimium procedere; non bene ripae Creditur: ipse aries etiam nunc vellera siccat. D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas: Ipse, ubi tempus erit, omnes in fonte lavabo. M.Cogite oves, pueri: si lac praeceperit aestus, Vt nuper; frustra pressabimus ubera palmis. D. Heu heu! quam pingui macer est mihi taurus in ervo! Idem amor exitium pecori est pecorisque magistro. M.His certe neque amor caussa est: vix ossibus haerent. Nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. D. Dic, quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, Tres pateat caeli spatium non amplius ulnas. M.Dic, quibus in terris, inscripti nomina regum

P.

Nascantur flores; et Phyllida solus habeto.

Non nostrum inter vos tantas componere lites. * Et vitula tu dignus, et hic: et quisquis amores * Aut metuet dulces, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri: sat prata biberunt.

*

Sicelides

ECLOGA QVARTA.

POLLIΟ.

Picelides Musae, paullo maiora canamus: Non omnes arbusta iuvant, humilesque myricae: Si canimus silvas, silvae sint Consule dignae. Vltima Cumaei venit iam carminis aetas: Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo. Iam redit et virgo, redeunt Saturnia regna; Iam nova progenies caelo demittitur alto. Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet, ac toto surget gens aurea mundo, Casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo. Teque adeo decus hoc aevi, te Consule, inibit, Pollio; et incipient magni procedere menses. Te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, Irrita perpetua solvent formidine terras. Ille deûm vitam accipiet, divisque videbit Permixtos heroas, et ipse videbitur illis; Pacatumque reget patriis virtutibus orbem. At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu, Errantes ederas passim cum baccare, tellus, Mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. Ipsae lacte domum referent distenta capellae Vbera; nec magnos metuent armenta leones. Ipsa tibi blandos fundent cunabula flores.

« السابقةمتابعة »