صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

1

Tum vero ancipiti mentem formidine pressus
Obstupui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit.
Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
Infelix Priamus furtim mandarat alendum
Threicio regi; quum iam diffideret armis
Dardaniae, cingique urbem obsidione videret.
Ille, ut opes fractae Teucrûm, et fortuna recessit,
Res Agamemnonias victriciaque arma sequutus,
Fas omne abrumpit: Polydorum obtruncat, et auro
Vi potitur. Quid non mortalia pectora cogis,
Auri sacra fames? Postquam pavor ossa reliquit,
Delectos populi ad proceres, primumque parentem
Monstra deûm refero; et, quae sit sententia, posco.
Omnibus idem animus scelerata excedere terra,
Liaqui pollutum hospitium, et dare classibus austros.
Ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
Adgeritur tumulo tellus: stant Manibus arae,
Caeruleis maestae vittis atraque cupresso;
Et circum Iliades crinem de more solutae.
Inferimus tepido spumantia cymbia lacte,
Sanguinis et sacri pateras: animamque sepulcro
Condimus, et magna supremum voce ciemus.

Inde, ubi prima fides pelago, placataque venti
Dant maria, et lene crepitans vocat auster in altum ;
Deducunt socii naves, et litora complent.
Provehimur portu: terraeque urbesque recedunt.
Sacra mari colitur medio gratissima tellus
Nereidum matri, et Neptuno Aegeo:

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Quam pius Arcitenens, oras et litora circum
Errantem, Gyaro celsa Myconoque revinxit,
Immotamque coli dedit, et contemnere ventos.
Huc feror: haec fessos tuto placidissima portu
Accipit. Egressi veneramur Apollinis urbem.
Rex Anius, res idem hominum Phoebique sacerdos,
Vittis et sacra redimitus tempora lauro,
Occurrit: veterem Anchisen adgnoscit amicum.
Iungimus hospitio dextras, et tecta subimus.
Templa dei saxo venerabar structa vetusto.
Da propriam, Thymbraee, domum: da moenia fessis,
Et genus, et mansuram urbem. Serva altera Troiae
Pergama, relliquias Danaûm atque immitis Achillei.
Quem sequimur? quove ire iubes? ubi ponere sedes?
Da, pater, augurium; atque animis illabere nostris.

Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,
Liminaque, laurusque dei; totusque moveri
Mons circum, et mugire adytis cortina reclusis.
Submissi petimus terram, et vox fertur ad aures:

Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum

Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
Accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem.

Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris,

Et nati natorum, et qui nascentur ab illis.

[ocr errors]

"

[ocr errors]

دو

Haec Phoebus: mixtoque ingens exorta tumultu
Laetitia: et cuncti, quae sint ea moenia, quaerunt;

Quo Phoebus vocet errantes, iubeatque reverti.
Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum,

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

Audite, o proceres, ait, et spes discite vestras.
Creta Iovis magni medio iacet insula ponto;
Mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.
Centum urbes habitant magnas, uberrima regna:
Maximus unde pater, si rite audita recordor,
Teucrus Rhoeteas primum est advectus ad oras,
Optavitque locum regno. Nondum Ilium, et arces
Pergameae steterant: habitabant vallibus imis.
Hinc Mater cultrix Cybelae, Corybantiaque aera,
Idaeumque nemus: hinc fida silentia sacris,
Et iuncti currum dominae subiere leones.
Ergo agite, et, divûm ducunt qua iussa, sequamur:
Placemus ventos, et Gnosia regna petamus.
Nec longo distant cursu: modo Iuppiter adsit,
Tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.
Sic fatus, meritos aris mactavit honores,
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo;
Nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.
Fama volat, pulsum regnis cessisse paternis
Idomenea ducem, desertaque litora Cretae:
Hoste vacare domos, sedesque adstare relictas.
Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus,
Bacchatamque iugis Naxon, viridemque Donusam,
Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor
Cycladas, et crebris legimus freta concita terris.
Nauticus exoritur vario certamine clamor:
Hortantur socii, Cretam proavosque petamus.
Prosequitur surgens a puppi ventus euntes,

JS

1

1

1

Et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.
Ergo avidus muros optatae molior urbis,
Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem
Hortor amare focos, arcemque attollere tectis.
Iamque fere sicco subductae litore puppes;
Connubiis arvisque novis operata iuventus;
Iura domosque dabam: subito quum tabida membris,
Corrupto caeli tractu, miserandaque venit
Arboribusque satisque lues, et letifer annus.
Linquebant dulces animas, aut aegra trabebant
Corpora: tum steriles exurere Sirius agros.
Arebant herbae, et victum seges aegra negabat.
Rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso
Hortatur pater ire mari, veniamque precari:
Quam fessis finem rebus ferat; unde laborum
Tentare auxilium iubeat; quo vertere cursus.

Nox erat, et terris animalia somnus habebat.
Effigies sacrae Divûm, Phrygiique Penates,
Quos mecum a Troia, mediisque ex ignibus urbis
Extuleram, visi ante oculos adstare iacentis
In somnis, multo manifesti lumine, qua se
Plena per insertas fundebat luna fenestras.
Tum sic adfari, et curas his demere dictis:
Quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
Hìc canit, et tua nos en ultro ad limina mittit.
Nos te, Dardania incensa, tuaque arma sequuti;
Nos tumidum sub te permensi classibus aequor:
Idem venturos tollemus in astra nepotes,

Imperiumque urbi dabimus. Tu moenia magnis Magna para, longumque fugae ne linque laborem. Mutandae sedes. Non haec tibi litora suasit Delius, aut Cretae iussit considere, Apollo. Est locus; Hesperiam Graii cognomine dicunt; Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae. Oenotri coluere viri: nunc fama, minores Italiam dixisse, ducis de nomine, gentem. Hae nobis propriae sedes; hinc Dardanus ortus, Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum. Surge age, et haec laetus longaevo dicta parenti Haud dubitanda refer: Corythum, terrasque require Ausonias. Dictaea negat tibi Iuppiter arva. Talibus attonitus visis, ac voce deorum, (Nec sopor illud erat, sed coram adgnoscere vultus, Velatasque comas, praesentiaque ora videbar: Tum gelidus toto manabat corpore sudor) Corripio e stratis corpus, tendoque supinas Ad caelum cum voce manus, et munera libo Intemerata focis. Perfecto laetus honore Anchisen facio certum, remque ordine pando. Adgnovit prolem ambiguam, geminosque parentes, Seque novo veterum deceptum errore locorum. Tum memorat: Nate, Iliacis exercite fatis, Sola mihi tales casus Cassandra canebat. Nunc repeto, haec generi portendere debita nostro; Et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare. Sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros

« السابقةمتابعة »