Loricam consertam hamis auroque trilicem, Et conum insignis galeae, cristasque comantes, Arma Neoptolemi. Sunt et sua dona parenti. Addit equos, additque duces:
Remigium supplet: socios simul instruit armis. Interea classem velis aptare iubebat Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti. Quem Phoebi interpres multo compellat honore; Coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, Cura deûm, bis Pergameis erepte ruinis, Ecce tibi Ausoniae tellus: hanc adripe velis. Et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est: Ausoniae pars illa procul, quam pandit Apollo. Vade, ait, o felix nati pietate! quid ultra Provehor, et fando surgentes demoror austros? Nec minus Andromache, digressu maesta supremo, Fert picturatas auri subtemine vestes,
Et Phrygiam Ascanio chlamydem: nec cedit honore; Textilibusque onerat donis, ac talia fatur: Accipeet haec, manuum tibi quae monumenta mearum Sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem, Coniugis Hectoreae. Cape dona extrema tuorum, O mihi sola mei super Astyanactis imago. Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat: Et nunc aequali tecum pubesceret aevo. Hos ego digrediens lacrymis adfabar obortis: Vivite felices, quibus est fortuna peracta Iam sua: nos alia ex aliis in fata vocamur.
Vobis parta quies: nullum maris aequor arandum; Arva neque Ausoniae semper cedentia retro Quaerenda: effigiem Xanthi Troiamque videtis, Quam vestrae fecere manus; melioribus, opto, Auspiciis, et quae fuerit minus obvia Graiis. Si quando Thybrim, vicinaque Thybridis arva Intraro, gentique meae data moenia cernam; Cognatas urbes olim, populosque propinquos Epiro, Hesperia, (quibus idem Dardanus auctor, Atque idem casus) unam faciemus utramque Troiam animis. Maneat nostros ea cura nepotes.
Provehimur pelago vicina Ceraunia iuxta; Vnde iter Italiam, cursusque brevissimus undis. Sol ruit interea, et montes umbrantur opaci. Sternimur optatae gremio telluris ad undam, Sortiti remos, passimque in litore sicco Corpora curamus: fessos sopor irrigat artus. Necdum orbem medium nox horis acta subibat; Haud segnis strato surgit Palinurus, et omnes Explorat ventos, atque auribus aëra captat: Sidera cuncta notat tacito labentia caelo, Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones, Armatumque auro circumspicit Oriona. Postquam cuncta videt caelo constare sereno; Dat clarum e puppi signum: nos castra movemus, Tentamusque viam, et velorum pandimus alas. Iamque rubescebat stellis aurora fugatis,
Quum procul obscuros colles humilemque videmus
Italiam. Italiam primus conclamat Achates; Italiam laeto socii clamore salutant.
Tum pater Anchises magnum cratera corona Induit, implevitque mero; divosque vocavit Stans prima in puppi.
Dî, maris et terrae tempestumque potentes, Ferte viam vento facilem, et spirate secundi. Crebrescunt optatae aurae, portusque patescit Iam propior, templumque apparet in arce Minervae. Vela legunt socii, et proras ad litora torquent. Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum; Obiectae salsa spumant adspergine cautes: Ipse latet; gemino demittunt brachia muro Turriti scopuli, refugitque ab litore templum. Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi Tondentes campum late, candore nivali.
Et pater Anchises: Bellum, o terra hospita, portas: Bello armantur equi: bellum haec armenta minantur. Sed tamen îdem olim curru succedere sueti Quadrupedes, et frena iugo concordia ferre: Spes et pacis, ait. Tum numina sancta precamur Palladis armisonae, quae prima accepit ovantes; Et capita ante aras Phrygio velamur amictu; Praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite Iunoni Argivae iussos adolemus honores.
Haud mora: continuo perfectis ordine votis, Cornua velatarum obvertimus antennarum, Graiugenûmque domos suspectaque linquimus arva.
Hinc sinus Herculei, si vera est fama, Tarenti Cernitur. Attollit se diva Lacinia contra, Caulonisque arces, et navifragum Scylaceum. Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna, Et gemitum ingentem pelagi, pulsataque saxa Audimus longe, fractasque ad litora voces; Exsultantque vada, atque aestu miscentur arenae. Et pater Anchises: Nimirum haec illa Charybdis; Hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat. Eripite, o socii; pariterque insurgite remis. Haud minus ac iussi faciunt: primusque rudentem Contorsit laevas proram Palinurus ad undas. Laevam cuncta cohors remis ventisque petivit. Tollimur in caelum curvato gurgite, et îdem Subducta ad manes imos desidimus unda.
Ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere: Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra. Interea fessos ventus cum sole reliquit; Ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.
Portus ab accessu ventorum immotus, et ingens Ipse; sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis, Interdumque atram prorumpit ad aethera nubem, Turbine fumantem piceo et candente favilla; Attollitque globos flammarum, et sidera lambit: Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo. Fama est, Enceladi semiustum fulmine corpus
Vrgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam Impositam, ruptis flammam exspirare caminis; Et, fessum quoties mutet latus, intremere omnem Murmure Trinacriam, et caelum subtexere fumo. Noctem illam tecti silvis immania monstra Perferimus; nec, quae sonitum det caussa, videmus. Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus aethra Siderea polus; obscuro sed nubila caelo; Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.
Postera iamque dies primo surgebat Eoo, Humentemque aurora polo dimoverat umbram; Quum subito e silvis, macie confecta suprema, Ignoti nova forma viri, miserandaque, cultu Procedit, supplexque manus ad litora tendit. Respicimus. Dira illuvies, immissaque barba, Consertum tegumen spinis: at cetera Graius, Et quondam patriis ad Troiam missus in armis. Isque ubi Dardanios habitus et Troïa vidit Arma procul; paullum adspectu conterritus haesit, Continuitque gradum: mox sese ad litora praeceps Cum fletu precibusque tulit. Per sidera testor, Per Superos, atque hoc caeli spirabile lumen; Tollite me, Teucri: quascumque abducite terras. Hoc sat erit. Scio me Danais e classibus unum, Et bello Iliacos fateor petiisse penates. Pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri, Spargite me in fluctus, vastoque immergite ponto. Si pereo, hominum manibus periisse iuvabit.
« السابقةمتابعة » |