VIRGILII MARONIS BVCOLICON LIBER. M. ECLOGA PRIMA. TITYRVS. MELIBOEVS, TITYRVS. T Nos patriae fines, et dulcia linquimus arva; Namque erit ille mihi semper deus; illius aram Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus. Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti. M.Non equidem invideo; miror magis: undique totis Vsque adeo turbatur agris. En ipse capellas Protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco: Hic inter densas corylos modo namque gemellos, Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit. Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset, De caelo tactas memini praedicere quercus. Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis. T. Vrbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus Pastores ovium teneros depellere fetus. Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Noram; sic parvis componere magna solebam. Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, Quantum lenta solent inter viburna cupressi. M.Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi? T. Libertas: quae sera tamen respexit inertem; Candidior postquam tondenti barba cadebat; *Respexit tamen, et longo post tempore venit, Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit. Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat, Nec spes libertatis erat, nec cura peculi. * Quamvis multa meis exiret victima septis, M.Mirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares: T. Quid facerem? neque servitio me exire licebat, Hic mihi responsum primus dedit ille petenti: Pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros. M.Fortunate senex! ergo tua rura manebunt! Et tibi magna satis: quamvis lapis omnia nudus, Limosoque palus obducat pascua iunco. Non insueta graves tentabunt pabula fetas; Nec mala vicini pecoris contagia laedent. Fortunate senex! hic inter flumina nota, Et fontes sacros, frigus captabis opacum. Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite saepes Hyblaeis apibus florem depasta salicti Saepe levi somnum suadebit inire susurro. Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras: Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes, Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo. T. Ante leves ergo pascentur in aethere cervi, Et freta destituent nudos in litore pisces: Ante, pererratis amborum finibus, exsul, Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim, Quam nostro illius labatur pectore vultus. M.At nos hinc alii sitientes ibimus Afros: Pars Scythiam, et rapidum Cretae veniemus Oaxem, |