صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ANALECTA LITTERARIA,

I. C. VALERII CATULLI CARMINA SEX
PRIORA CUM COMMENTARIIS IAN.
BROUKHUSII ISAAC. VERBURGII ET
EDITORIS

II. M. TULLII CICERONIS ORATIONIS
PRO M. TULLIO QUAE EXSTANT
CUM COMMENTARIIS ET EXCURSIBUS
PH. EDUARDI HUSCHKII

III. COMMENTATIONES DE TIBULLO ET
PROPERTIO

IV. EPISTOLAE VIRORUM DOCTORUM
INEDITAE.

CURANTE

IMMAN. G. HUSCHKIO

PROFESSORE ELOQUENTIAE ET POESIS
IN ACADEMIA ROSTOCHIENSI,

LIPSIAE

IMPENSIS C. H. F. HARTMANNI

MDCCCXXVI.

VIRO

A2H8 1827 MAIN

NOBILISSIMO. EXCELLENTISSIMO

LEOPOLDO. HARTWIG. DE. PLESSEN

I. V. D.

MAGNI. DUCIS. MEGAPOLITANO. SUERINENSIS. A CONSILIIS. SANCTIORIBUS. ET. MINISTRO. ORDINUM. EQUESTRIUM. AUSTRIACI. ST. LEOPOLD. ET. DANICI DANEBROG. MAGNA. CRUCE. INSIGNITO. EIDEMQUE ORDINIS. AQUILAE. RUBRAE. BORUSS. PRIMAE CLASSIS. EQUITI

[blocks in formation]

1

Haud ita multos fore arbitramur, qui sciant, Ian. Broukhusium non modo propositum habuisse, ut Catullum tali fere commentario, quali primum Propertium deinde etiam Tibullum illustravit, instructum ederet, sed editionem ipsam inchoasse, inchoatam autem, prima plagula typis iam expressa, destituisse. Huius plagulae specimen unicum, quod exstat, sibi comparaverat Santenius, unde cum reliqua eius supellectile libraria migravit in Bibliothecam Regiam Berolinensem. Quid impulerit Broukhusium, ut consilium Catulli edendi abiiceret, hodie quidem decidi nequit. Non tamen a vero me aberraturum esse arbitror, si dicam, commentarii illius, quem partim typothetarum formulis expressum partim manu scriptum reliquit auctor, ieiunitatem effecisse, ut, re accuratius considerata ac perpensa, ab incepto desisteret. ab incepto desisteret. Sane notulae illae tam breves, ut una plagula sex fere caperet poetae carmina cum editoris commentario, meris propemodum constant Excerptis e scriptis eorum, qui vel in transcursu vel data opera Catullum illustrarunt, nec ullam habent commendationem a Codicum veterumque Editionum subsidiis, quibus ille etsi instructus fuisse videtur, tamen usus est perpaucis. Quem defectum quum ego quodam modo supplere possem, non dubitavi plagulam illam paene intermortuam quasi in vitam revocare, atque ita planum facere, quid de instituto illo Broukhusiano existimandum sit.

« السابقةمتابعة »