صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

in Bechingen cum omni jure proprietatis et libertatis, hac sponsione, vt si quid eis in eadem curia contrarietatis emerserit, ipse domine studeant eisdem dominis finaliter defensare uel emendare. Ad cuius rei stabilitatem decreuimus, duo paria conscribi litterarum, vnum par cum sigillis prepositi et capituli de Adelberg iam dictis dominabus roboratum relinquentes, secundum vero par cum sigillo abbatisse memoratis dominis assignando. Acta sunt autem hec anno domini Mo. CC. XLV. indicione quinta. Testes autem huius rei sunt Cůnradus senior de Magenhain 3, dominus Erckengerus ibidem, dominus Wolff de Ohsenberc 4, dominus Anshelmus de Husen 5, dominus Nibelungus de Cymmern, Wernherus et Burckhardus ibidem, et alii quam plures. fol. 27.

1 Adelberg (auch Madelberg), Prämonstratenser Chorherrenstift, im O.A. Schorndorf, Conftanzer Sprengels. Stälin II, 732. Zeitschrift III, 439.2 ödingen bei Heilbronn. 3 Zeitschr. I, 122, 364 fig., II, 219, 231 fig., III, 198. K. Klunzinger, Gesch. d. Zaberg. I, 18 fig., 29 fig. Zeitschr. I, 123, 128, 226, 228, 230, 239, II, 232. Klunzinger a. a. D. 228 flg. 5 Haufen an der Zaber. Es war auch eine Befißung der reichen Dynaften von Magenheim und dieser Anselm v. Haufen wahrscheinlich auch ein Dienst- oder Lehenmann derselben. Vergl. auch lunginger a. a. D. II, 108.6 Klunginger III, 150.

[ocr errors]

6. Oct.

[ocr errors]

1246. Erkinger v. Magenheim übergibt aus Verehrung gegen die h. Jungfrau Maria und um feines, feiner Vorfahren und Kinder Seelenheil willen die Kirche in Zimmern, welche feine Voreltern geftiftet, mit aller Zugehör und allen Rechten dem Ciftercienfer Orben und feßt die Nonnen von Luterftein in diese Kirche ein, nachdem die vier Chorherren auf ihre, von Erkinger's Voreltern an derselben ge= ftifteten Pfründen verzichtet hatten, behält sich und seinen Erben das Recht der Stifter und Schirmer vor und bedingt, daß die Schenkung null und nichtig seyn solle und Kirche sammt Gütern und Rechten wieder seiner Familie anheim fallen sollen, wenn die Nonnen eine Ortsveränderung vornehmen würden.

C

b

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen. a Quoniam labilis est memoria hominum et ea, que in tempore fiunt, cum tempore labuntur, ideo, que digne geruntur, laudabili scripto necesse est commendari. Hinc est, quod ego Erkengerus dictus de Magenhain intuitu pietatis permotus ecclesiam in Cymmbern cum omnibus proprietatibus suis, tam in agris, vineis, pascuis, quam aliis attinenciis, cum iuribus suis libere et absolute, quam mei progenitores fundauerint, vt scitur ab omnibus, ob reuerenciam beate semper virginis Marie et salutem anime mee, nec non et progenitorum ac liberorum meorum tradidi ordini Cisterciensi

iure perpetuo possidendam, et sanctimoniales eiusdem ordinis, que in Luterstein morabantur, ibidem collocaui et nomine proprietatis assignaui, vt ibi secundum consuetudinem sui ordinis iugiter domino famulentur. Hanc autem ordinacionem siue donacionem ut perpetuis temporibus certa permaneat et inconuulsa, de consensu ac voluntate quatuor canonicorum 2, qui ibidem ordinati fuerant aliquanto tempore a meis progenitoribus, et eisdem beneficia sua resignantibus coram multis, fecimus et ratum habere volumus, hoc sane adiecto, vt jus fundacionis ac defensionis apud me et meos veros successores semper illesum permaneat. Preterea si predicte sanctimoniales predictum locum quacunque occasione mutaverint, nostra donacio irrita sit et inanis, et ecclesia predicta cum omni jure suo et bonis, que nunc possident et in valle, que dicitur Zaberkow d 3, decetero conparabunt, ad me et meos heredes libere reuertantur f. Vt autem hec omnia solida et inuariabilia perpetuo seruentur, presentem paginam conscribi fecimus et sigillo nostro et abbatis de Mulenbrunnen 4 communiri. Huius facti testes sunt dominus de Nibergh 5, Sifridus antiquus abbas i 6. Vlricus plebanus in Brackenhein, Hermannus et Cunradus, fratres ordinis predicatorum, Rudegerus de Ramesbach m 8, Nibelungus de Cymmbern", Drutwinus, Burckhardus, Wernherus, Marquardus de Grezzingen P9. Acta sunt hec mediante domino preposito Winpinensi 10 Dietro, anno incarnacionis domini Mo. CCo. xlvir, in octaua sancti Michahelis. fol. 20.

e

[ocr errors]

* Vergl. die Urkunde vom 26. Aug. 1325. Der dort in der Anmerkung * genannte Orig. Vidimus weicht außer u statt v, und ti ftatt ci, in Folgendem von obiger Abschrift in dem Copialbuche ab: a Amen (2 mal)

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

·

[ocr errors]

f reuertatur

batis h Nieber(g) i abbas Vlricus k Brackenhain

[ocr errors]
[blocks in formation]

[ocr errors][merged small]

r Millesimo ducentesimo quadragesimo sexto.

b Magenheim get.. ab

1 Conradus

[blocks in formation]

1 In der Aufzählung der Befißungen des Herzogs Konrad v. Rotenburg a. d. T., welche bei seinem Eheverlöbnisse mit Berengaria von Kaftilien (13. April 1188) widerlegt werden sollten, wird auch die Allode in Lutgersteigem genannt, und Stälin (II, 234) vermuthet in derselben den abgegangenen Ort Liuterstein, welcher in dem Urbar des Stifts Wimpfen von 1295, wovon das Original in Darmstadt liegt, neben Berwangen im bad. Amt Eppingen genannt wird. Im Copialbuche steht bei Luterstein am Rande von neuerer Hand: Zimmern ist ein Filial von Luterstein. Vergl. Klunainger G. d. 3. I, 302 Des Cyriakusstiftes zu Zimmern. 3 Das Zabergäu, von der Zaber benannt, ein Thal zwischen dem Strom- und Heuchelberge. Der Zabergäu aber umfaßte Orte der Wormser und Speyerer Ruralkapitel und Theile der jeßigen Oberämter Brackenheim und Besigheim. Stälin 1, 325, 547, 567. Berthold. 5 Reingebodo

[ocr errors]

øber Reinboldus Vergl. Stälin II, p. 596. Klunzinger G. d. 3. IV, 29. 6 Doch wohl von Maulbronn, und dann ein refignirter Abt. Vergl. Sattler B. d. H. W. II, 193. Stälin II, 716 7 Diese Mönche vom Prediger- oder Dominikanerorden gehörten wahrscheinlich dem Kloster Eßlingen an, welches damals schon (Stälin II, 737) beftand, oder vielleicht dem Dominikanerkloster in Pforzheim. 8 Bei Frauenzimmern war früher ein Dörfchen, welches Ramspach hieß, aber in der ersten Hälfte des 15. Jahrh. abgegangen ist. Vergl. Klunzinger G. d. 3. III, 126.93eitschr. I, 360. -10 Zeitschr. II, 123, 4.

[merged small][merged small][ocr errors]

1

[merged small][ocr errors][merged small]

- Vidimus des geistlichen Gerichtshofes in Worms über zwei Bullen Alerander's IV über Privilegien der Ciftercienser im Allgemeinen, welche durch diese Bullen überallhin in voller Kraft erhalten werden sollen.

Judices Wormacienses recognoscimus tenore presencium et publice profitemur, nos litteras infrascripti tenoris vidisse, legisse, de verboque ad verbum transcribi fecisse, vera bulla plumbea bullatas, non abolitas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas. tenor autem earundem sequitur in hec verba.

Alexander (IV) episcopus, seruus seruorum dei, venerabilibus fratribus, archiepiscopis et episcopis, et dilectis filiis, abbatibus, prioribus, decanis, archidiaconis, prepositis, archipresbiteris, ecclesiarum prelatis, ad quos littere iste peruenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii, abbas Cistercii eiusque coabbates et conuentus vniuersi Cisterciensis ordinis suam ad nos querimoniam destinarunt, quod licet eis a sede apostolica sit indultum, vt a forensibus conuentibus sint inmunes, nullique liceat in eos vel eorum monasteria, seu confratres inibi commorantes, excommunicacionis, suspensionis, aut interdicti contra id, quod ab origine observatum fuisse dinoscitur, sentencias promulgate fuerint 1, decernuntur per huiusmodi indulgenciam irrite ac inanes: vos tamen eorum quieti et libertatibus, de quo miramur, non modicum invidentes ac volentes infringere indulgenciam supradictam, in eos contra indultum huiusmodi predictas sentencias promulgatis, quos ut fatigetis laboribus et expensis, interdum ad forenses conuentus accedere, quandoque sententiarum nostrarum execuciones, quacumque sint auctoritate prolate, suscipere inuitos conpellitis pro vestre arbitrio voluntatis, quamquam ex generali, quod suscepisse dicimini, apostolice sedis mandato teneamini, eosdem in suis libertatibus et priuilegiis contra prauorum pressuras et molestias defensare; sicque fit, vt indulgencia, concessa eis, causa solacii et quietis sit ipsis, uobis, contra ipsam quasi conspirantibus, causa dispendii et laboris. Cum igitur, sicut in lege dicitur, parum sit, in

ciuitate ius esse, nisi qui illud teneatur, existat, dignumque ac conueniens videatur, vt indulgencie ac priuilegia, que deuotis et bene meritis indulgentur contra presumptorum audaciam, cum expedit, defendantur, vniuersitatem vestram rogamus, monemus, et hortamur attente per apostolica vobis scripta in virtute obediencie districte precipiendo mandantes, quatenus priuilegia et indulgencias ac libertates eisdem ab apostolica sede concessa et eorum consuetudines racionabiles et antiquas, firmas et illibatas eis decetero pro apostolice sedis et nostra reuerencia obseruantes ab eorum super premissis coactione ac molestia penitus quiescatis, ita quod ipsi concessa eis valeant tranquillitate gaudere, ac super hoc per sedem eandem non oporteat aliter prouideri. Datum Laterani, vII Idus Decembris, pontificatus nostri anno primo (7. Dec. 1255).

Alexander episcopus, seruus seruorum dei, dilectis filiis, abbati Cistercii et ceteris coabbatibus et conuentibus Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Sacre vestre religionis inducti meritis votis vestris libenter annuimus eaque vobis concedimus, per que materia sub motu 2 grauaminis status vestri tranquillitas procuretur, sane nobis exponere curauistis, quod ex speciali priuilegio sedis apostolice obtinetis, vt nulli omnino hominum liceat, in vos vel vestra monasteria, seu fratres inibi constitutos contra id, quod ab origine vestri ordinis noscitur institutum, excommunicacionis, suspensionis seu interdicti sentencias promulgare, felicis quoque memorie Honorius (m) papa predecessor noster, quieti vestre paterna volentes 3 diligencia prouidere, adiciendo de gracia pociori suis litteris vobis indulsit, vt non solum aliis, sed nec eciam dicte sedis legatis predictas, uel eciam deposicionis sentencias in vos uel predicta monasteria sine sedis eiusdem speciali mandato licitum sit proferre, quas si extunc proferri contingeret, decreuit irritas et inanes. Insuper omnino inhibuit, ne predicti legati procuraciones peccuniarias a vobis exigere uel extorquere presumant, sed cum ad domos vestri ordinis accesserint, sine carnium esu cibis regularibus sint contenti. Porro quia nos nuper omnia indulta, quibuscunque personis, siue ecclesiasticis prelatis et aliis regularibus et non regularibus, siue secularibus principibus et aliis minoribus, et quorumcunque locorum capitulis, collegiis, 'conuentibus et communionibus seu communitatibus a felicis recordacionis Innocencio (Iv) papa predecessore nostro vel nobis concessa, quod videlicet per delegatos, conseruatores, aut executores, a sede apostolica deputatos, seu per delegatos ab ipsis, vel per legatos sedis eiusdem, aut ordinarios seu delegatos eorum interdici, suspendi, uel excommunicari, quodque ipsis ingressus

ecclesie prohiberi, et quod terre sue interdicto ecclesiastico supponi non valeant, totaliter auctoritate apostolica duximus reuocanda ita, quod deinceps nullum robur nullumque vigorem obtineant, nec premissi per ea iuuare se valeant vlterius vel tueri, nisi principes ipsi, sint reges, vel vxores, aut filii, seu fratres regum, aut alii magnates sublimesque viri, qui antiquitus a predicta sede similem graciam habuerint. Vos metuentes, vobis per hoc preiudicium grauari apostolice super hoc prouisionis remedium inplorastis, nos itaque ad peticionem dilecti filii nostri, I. tituli sancti Laurencii in lucerm 5 presbiteri cardinalis, vestris precibus inclinati, quod per reuocacionem huiusmodi nullum libertatibus et inmunitatibus, vobis a prefata sede concessis, preiudicium in posterum generetur, auctoritate vobis presencium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se nouerit incursurum. Datum Anagnie xv Kal. Junii, pontificatus nostri anno quinto (1259, 18. Mai). In quorum omnium et singulorum testimonium et probacionem firmiorem sigillum curie nostre duximus presentibus apponendum. Datum anno domini Mo. CCCo. Ix°. feria 6 ta. ante festum beate Katherine virginis proxima. fol. 31 b.

1 Hier scheint etwas zu fehlen, wodurch zwei Säße in einander geschoben werden. Der Sinn ist: Niemand soll Ercommunication u. s. w. über die Cift. Klößter verhängen dürfen gegen ihre alten Rechte 2c.; wenn aber doch dergleichen Beschlüsse promulgirt werden sollten, so sollten sie durch diese Indulgenz null und nichtig seyn. Vielleicht : nulli liceat sentencias promulgare, si vero promulgate fuerint. 2 Lies submota. 3 Lies volens 4 vobis, Hf. 5 Schreibfehler. Vielleicht Lucera oder Nocera (delli Pagani) in der neapolitan. Proving Principato cit., mit einem Bisthum, welches unter dem Erzbischof von Salerno steht.

[ocr errors]

3. Mai.

1268. Pabst Clemens IV bestätigt und feftigt alle von seinen Vorfahren dem Frauenklofter 3 immern ertheilten Freiheiten und ebenso die demselben von Königen, Fürften oder Andern bewilligten Freiheiten und Befreiungen von weltlichen Abgaben.

Clemens * episcopus seruus seruorum dei dilectis in Christo filiabus ,. abbatisse et conuentui monasterii de Zymmern, Cisterciensis ordinis, Wormaciensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit racionis, vt id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Ea propter, dilecte in Christo filie, vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immu

« السابقةمتابعة »