صور الصفحة
PDF
[ocr errors]

Nos Cůnradus de Menßheim archipresbiter et Johannes Lucze camerarius, ceterique fratres omnes et singuli capituli superioris prepositure vallis Wimpinensis, Wormaciensis diocesis, recognoscimus et ad noticiam vniuersorum peruenire volumus per presentes, quod honesta et religiosa domina priorissa totusque conuentus cenobii Kircheim -, infra montem Stronberg situm, rectores ecclesie ville Frowenzimmern parte ex vna discordiauerint et litigauerint cum suis subditis et specialiter cum procuratoribus sanctorum ecclesie predicte parte ex altera, et sano consilio et premeditato animo concorditer simul venerint ad honorabilem dominum nostrum officialem Wimpinensem ad expergendum 2 de jure et collacione edituatus officii, quis inter partes predictas, quomodo quis et qua forma et quibus personis deberent conferre. Honorabilis vero dominus officialis prenominatus partes predictas litteratorie nobis, capituli confratribus, ad informandas eas de jure et consuetudine transmisit, et hoc cum voluntate et consensu parcium vtrarumque predictarum. Nos igitur sacros canones inspicientes, necnon tenore statutorum prouincialium et speciali consuetudine nostri capituli dicimus et canonice proferamus in hiis scriptis, quod rectores sepenominati et quilibet rector seu vicarius, vices rectoris gerens, habet de jure conferre officium edituatus, quia dominus ecclesie et subditorum in spiritualibus , tali tamen forma et modo, quod procuratores sanctorum, qui tunc sunt procuratores, nomine vniuersitatis sistant, exponant, seu preponant rectori seu vicario inuestito tres ydoneas et electas personas ad regendum iam dictum officium ecclesie predicte. De hiis. quoque personis rector seu vicarius, vt predictum est, vnum recipiat et recipere tenetur gratanter, sine quacumque contradictione, ita tamen, quod persona, sic electa, tenetur de jure promittere fidele seruicium rectori seu vicario, quod bona sanctorum fideliter custodiat, prestito juramento, si necesse fuerit et placuerit, quod oblaciones sacerdotum ne perdat, sanctis oleum et ceram non invtiliter consumat sine omni fraude et dolo. Cetera vero ornamenta ad diuinum cultum pertinencia, puta calices et libros, vestimenta et pannos altarium custodiat, ne perdantur, quoniam, si ex negligencia editui perduntur, tenetur sanctis ad restitucionem , lumiña vero incendat secundum instituciones procuratorum sanctorum sibi assignatas, et sic campanas pulsat suis horis secundum voluntatem plebanorum

et consuetudinem ville. Adicimus super omnia et pre omnibus sententia qua supra, quod ipsi et omnis rector seu vicarius quicunque secundum gesla sanctorum patrum ad diuini cultus augmentum, si quoquomodo potest, debet habere literatam personam. In suis eciam expensis cum omnibus fructibus , prouentibus, ad dictum officium pertinentibus, pleno ac exintegro, ita sane, quod rector seu vicarius quicumque talem caucionem procuratoribus sanctorum faciat secundum modum et formam ex toto , quemadmodum superius declaratum est , persone seculari facere. In cuius rei euidenciam sigillum nostri capituli est appensum. Anno domini millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto, feria 3tia post Johannis ewangeliste. Fol. 22.

1 Sørbf. für siro bad. – 2 D. i. experiendum.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

1 Maldoner, welcher früher Registrator bei der vorderösterreichischen Regierung zu Freiburg gewesen, hatte auch von andern Archiven folche ausführlice regeftenartige Verzeichnisse gefertigt, wovon mir eines über die Urkunden des Klosters St. Märgen, ein anderes über die des Stiftes Säđingen, und ein drittes über jene der Stadt Freiburg (welches ich aber näber nidt babe einsehen können) bekannt sind. Das ftiftbaselsche verband er mit einer geschichtlichen Einleitung, mit Chronikauszügen, kurzen Nachrichten über die baselschen Gotteshäuser u. f. w. und überschrieb die ganze Arbeit: Historia Basiliensis, das ist Beschreibung von dem uralten Bifum Basel, mit Beibringung einer reichen Folge der fürtrefflichsten urschriften u. f. w. I und II Theil, 1763.

2 Diese Copie ist überschrieben: „Antiqua jura, privilegia , donationes, acquisitiones Episcopatus et Ecclesiae Basiliensis, quae diversis temporibus tam ab Imperatoribus, quam s. s. Pontificibus partim data , partim confirmata fuerunt, hic simul conscripta, et ex antiquo Codice membraneo msc. anno 1719 descripta, Viennae , ex relictis Monumentis Domini de Wessenberg, canon. cathedral. Ecclesiae Basiliensis , qui Friburgi Brisgoiae subitanea morte occubuit in natali Christi domini anno 1715 vel 16. Ipsum Autographum vero iterum restitutum est Ecclesiae Basiliensi, ac simile Exemplar Bibliothecae Caesareae illatum. Nota: Codicem ipsum membraneum seu Autographum circa finem seculi XIII, tempore Rudolfi I Rom. Reg. conscriptum esse jussu fratris Hartungi, capellani Henrici episcopi, variis in locis patet. Zeitschrift, Iv.

14

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« السابقةمتابعة »