صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Dieterich Kilse verzichtet gegen das Stift Salem auf das Lafernrecht zu Mimmenhausen, von 1222.

Vniuersis christi fidelibus hoc scriptum intuentibus Cvnradus diuina miseratione constantiensis episcopus salutem in uero salutari. Nouerit uniuersitas uestra, quod cum Diethericus Kilso ius instituendi tabernam in Mimmenhusen se habere crederet, item ius piscationis in flumine circa Buckensedel se habere cum fratribus de Salem contenderet, ad querelam eorundem fratrum peremtorie scitatus uenit in presentiam nostram de obiectis responsurus. Cumque ut moris est cum amicis suis in partem cederet, consilium capturus, admonitus a consiliariis suis, reuersus est in iudicium et ibi coram nobis in sollempni capitulo confessus est, se nichil iuris habere in prefata taberna, sicut nec in illa piscatura, sed ius illud recegnouit monasterio de Salem attinere. Acta sunt hec in publico capitulo, anno incarnationis dominice M. CC. XXII. v kal. Aprilis.

Vergleich des Stiftes Salem mit dem Ritter von Bernhausen über die Gerichtsbarkeit zu Stetten, von 1238.

Hainricus dei gracia constantiensis ecclesie episcopus, hanc paginam inspecturis geste rei noticiam. Cum diutina uerteretur contentio inter uenerabilem Eberhardum abbatem et conuentum de Salem ex parte una, et Růdegerum militem de Bernhusin ex altera, super quadam iurisdictione in predio de Stetin 2, in quo idem R. vicecomitem se fore dicebat et hoc ipsum ius de manu palatini de Tivwingin in feodo se habere asseruit, uidelicet ius exercendi iudicia uice palatini. Cum autem occasione huius dominatus sepedictus R. in faciendis exactionibus abusiuis nimis metas suas extenderet, et ea que nec ad ius palatini pertineret, usurparet, memoratus abbas et suus conuentus talibus se opposuerunt exactionibus. In iniuriis quidem, que uulgo vrauelin uocantur, sepefatus R. se iudicandi potestatem habere contendebat, sed hoc ipsum uocabulum, sicut abbati et fratribus suis uisum est, nimis ampliauit et

1 Buggensegel ligt zunächst bei Mimmenhausen, (unterhalb Salem) an der Ach. Die hinter dem Dorfe genannten Oertlichkeiten Killenberg, Killenweier und Killenholz könnten wol von der kilfischen Ritterfamilie ihre Benennung haben.

2 Salem war in mehreren Orten dieses Namens begütert; da nun das hier gemeinte ein gräflich tübingisches Lehen war, und die Vasallen von Bernhausen bei dem Dorfe dieses Namens im DA. Stuttgart ihre Burg hatten, so muß es Stetten auf den Fildern sein. Vgl. oben I, 380.

extendit, indebitas exactiones colonis predicti imponens predii. Causa igitur coram nobis aliquot annis uentilata, tandem per amicabilem composicionem de consensu utriusque partis lis est in hunc modum composita. Riggerus nichil iuris se uendicabit in predio prefati monasterii, quod Stetin dicitur, preter iudicium furti et temeritatis, que uulgariter vraueli nominatur, temeritatem uero utraque pars communi consensu sic est interpretata, ut nichil dicatur temeritas nisi sanguinis maliciosa effusio, uel etiam cum pugno aut ligno intentione ledendi percussio, gladii quoque siue cultelli iracunda euaginatio. Furtum quoque unanimiter interpretati sunt occultam pecunie, uel uestium, uel peccorum inuito domino subtractionem. Super hiis delictis Ruggerus iudicandi habebit potestatem, sed non in predio de Stetin, hoc enim ex condicto seruabit, quod in eodem predio ad iudicandum locum uel residenciam non habebit. Pena quoque temeritatis summam IV solidorum hallensis monete non excedet. Preter formam igitur pretaxatam sepedictus Riggerus in predio de Stetin nullam exercebit exactionem seu peticionem denariorum, pullorum, caseorum, auene uel uini, uel cuiuscumque nature, nec ad pabulandum uel fenandum equos suos uel hospitum suorum in sepedictum predium transmittet. Mediatores autem huius compositionis fuerunt Marquardus de Bernhusen, frater eiusdem Ruggeri, et Wolframmus et Ernestus de Bernhusin. Presentes autem fuerunt abbas de Salem, abbas de Zwifeltůn, magister Vlricus notarius noster, magister Fridericus, Baldebertus et Vlricus cellerarii de Salem, Cynradus de Wekkinstain, Cunradas de Biberach, Cůnradus de Veringin, Cunradus de Ehingin, et predicti tres mediatores aliique quam plures. Actum apud Salem, anno verbi incarnati M.CC.XXX.VIII. VI. id. Nouembris. Nos autem ad preces utriusque partis paginam hanc sigillo nostro roborauimus.

Sazungen zwischen dem Stifte Salem und der Stadt Ueberlingen über den Waidgang zu Birnau, von 1241.

Vniuersis christi fidelibus hanc paginam inspecturis siue audituris, Wernherus scultetus in Vberlingen et uniuersa eiusdem ciuitatis ciuium communitas, geste rei noticiam. Sciat uniuersitas uestra, sciat et nostra omnis posteritas, quod cum predium de Birnowe1 de manu illustrium uirorum de Bodemen, uidelicet Vlrici et fratris sui Cvnradi atque Ber

1 Auf der Höhe hinter Maurach, bei Nußdorf, eine starke Wegstunde von Weberlingen.

...

toldi de Stophiln, siue per emtionem, siue pro remedio animarum in ius et proprietatem monasterii de Salem legitime transisset, venerabilis abbas Bertoldus suusque conuentus . . . instantiam precum nostrarum, receptis Lxxv marcis argenti predium in Birnowe in usum pascuarum ciuitati nostre reliquit atque contradidit, adiunctis tamen quibusdam condicionibus, que in sequentibus subscripte sunt, a nobis et a successoribus nostris inuiolabiliter in omnem euentum monasterio de Salem conseruande. Igitur monastorium de Salem debet sepedictum predium de Birnowe ciuitati nostre, ecclesiam tamen cum sua dote monasterium sibi retinuit et spacium in monte congruum adiacens ecclesie pro ipsius emunitate. De agris uero seu pratis predio de Nuzdorf attinentibus nichil datum est ciuitati, sed idem agri pascendo a peccoribus ciuitatis ledi non debent. Item peccora ciuitatis pascendo non transgredientur amnem qui cingit predium de Birnowe versus orientem iuxta uiam que ducit Muron. Si pecus aliquod casu amnem transilierit, pastor sine culpa erit, si uero scienter et uolenter pecora trans amnem abegerit, duos solidos sculteto et duos dabit monasterio. Prata similiter de Nuzdorf a pecoribus ciuitatis non tangentur. Item Burgenses ciuitatis et omnes successores eorum illesa conseruabunt monasterio iura et graciam de non dandis talliis ab imperatoribus et regibus in ciuitatibus suis eidem monasterio ab antiquis retro annis concessa. Domum igitur unam in Vberlingen hahebit liberam ab omni exactionis genere. Si uero alia aliqua domus tradita fuerit monasterio pro uendendi induciis, liberam habebit eandem per diem et annum, si uero illo anno domus ipsa uendita non fuerit et ciues loci intuitu dei et monasterii supersedere noluerint, exactionem facient in domum illam, qualiter in aliam equiualentem fieri solet, non tamen maiorem quam census unius anni ualere potuerit. Similis erit racio uinearum, que ab hoc anno in reliquum monasterio forsitan tradentur, uidelicet que primo anno libere erunt, in sequentibus uero annis, si ciues carere noluerint, imponent uinee illi summam, que alii ninee eiusdem quantitatis imponi solet. Item ciues ciuitatis cessabunt ab impeticione, quam quandoque pro sua uoluntate habuerint super prato, quod uiuarium dicitur, et libere siue quiete relinquunt illud monasterio. Acta sunt hec in Vberlingen, anno uerbi incarnati M.CC.XLI. III. non. Maii, sub sculteto Wernhero, consiliariis autem ciuitatis Vlrico Ahusario, Hainrico de Bizzenhouen, Sifrido Mauro, Burcardo cogenomento Wiman, Hainrico de Alospach, Hainrico Similiario, Reinhardo Hæffelino, Egilolfo et Heinrico fratre suo de Nivferon, Heinrico filio senioris ministri, Hermanno aurifici, presente tota ciuitate. Ob firmius autem robur gestorum pagine huic appensum

est sigillum domini abbatis de Salem cum sigillo nostro. que par litterarum erit apud nos, reliquum uero in Salem.

Vnum quo

Vergleich zwischen dem Stifte Salem und dem Edlen von Markdorf über einige zum Gute Buckensedel gehörige Eigenleute, von 1254.

Vniuersis christi fidelibus hanc paginam inspecturis, Eberhardus diuina permissione constantiensis episcopus rei geste noticiam cum salute. Mota questione inter dilectos in christo Eberhardum abbatem et conuentum de Salem ex una parte, et nobilem uirum Oswaldum de Marchdorf ex altera super quibusdam hominibus, uidelicet Adilhaide uxore Hainrici dicti Sångwin et filiis suis Hainrico et Dieterico Sångwin, et filiabus Livpurge, Adehaide, Hadiwige, Judenta, Willeburge, Richarde et Lucarde et omni posteritate sua, nec non super iure aduocatie quorundam hominum in Marchtorf et in Jnhart' residentium et pertinentium predio in Buggensedil, quod predium et eosdem homines cum omnibus suis pertinentiis, dictus abbas pro quibusdam summis argenti per suos predecessores iuste et racionabiliter diuersis temporibus comparata se suumque monasterium longo tempore asseruit possedisse pacifice et quiete, tandem in nos super hoc a partibus sub hac forma extitit compromissum, quod negocium ipsum deberemus mediante iusticia uel concordia terminare. Suscepto itaque super hoc arbitrio a partibus et uallato, fide prestita nomine iuramenti, auditis hinc inde propositis uisisque circumstantiis uniuersis, quibus ius prefati abbatis suique monasterii in premissis pingius apparebat, pro bono pacis taliter fuimus arbitrati, quod prescriptus Oswaldus nobilis, receptis XV marcis argenti liti cessit, abrenuntians pro se et suis heredibus uel successoribus uniuersis omni peticioni et iuri si quod habebat uel habere uidebatur in premissis omnibus et singulis possessionibus et personis, iuri aduocatie siue cuiuslibet seruitutis sibi uel suis successoribus debitis aut consuetis, casu aliquo contingente, ita quod abbas monasterii sepedicti de personis et rebus hominum iam dictorum siue in predictis villis Marchtorf et Jnhart siue extra fuerint residentes, sine omni contradictione possit et debeat ordinare, quod sibi suoque monasterio uidebitur expedire. Actum

1 Das ehemals salemische Dorf Einh art bei Ofterach. Da daffelbe gegen 6 Meilen von Markdorf oder Buckensegel entfernt ligt, so erfieht man hieraus, wie weit von einander entlegen im Mittelalter die Güter und Leute eines Prädiums oftmals waren. Vgl. oben I, 350.

in Constantia, anno domini M.CC.LIV. xv kal. Decembris, presentibus Cinrado preposito, Bertholdo decano ecclesie nostre, Walthero sancti Stephani et Livtoldo episcopalis Celle prepositis, magistro B. archidiacono constantiensi in Burgundia, Baldeberto de Annewillær, magistro H. de Bizzenhouen, ecclesie nostre canonicis, magistro Hermanno de Shafhusa, magistro Alberto de Phine, canonicis ecclesie sancti Stephani, Algoto nobili dicto Sunnenkalb, Ottone Bertholdo dapifero de Waltpurc, Walthero de Löbegge, Cunrado de Monlinhouen, Burcardo de Waltstaige et aliis quam pluribus probis uiris.

[ocr errors]

Richterlicher Entscheid des Streithandels zwischen dem Stifte SaIem und dem Ritter von Bodman über das Tafernrecht zu Mimmenhausen und die Fischenz in der dortigen Ach, von

1256.

Vniuersis christi fidelibus hanc paginam inspecturis Eberhardus diuina miseracione constantiensis episcopus rei geste notitiam cum salute. Mota questione inter reuerendum in christo Eberhardum abbatem et conuentum de Salem ex una et uirum discretum Vlricum militem de Bodemin ex parte altera super iure piscarie in flumine, quod wlgariter dicitur Ahe, per terminos uillarum Mimmenhvsin et Bugginsedil videlicet defluente, et super iure institutionis taberne in villa Mimminhusin, quod dictus. Vlricus miles iure et racione quondam uxoris sue, filie domini Kilsin militis, sibi vendicare contendebat. Nos auditis hinc inde propositis et racionibus parcium, uniuersis uisis etiam instrumentis, per que patebat plenius, quod predicta iura piscarie ac taberne per reuerendum in christo E. abbatem et conuentum de Salem in presentia pie memorie C. antecessoris nostri constantiensis episcopi, iuris ordine obseruato, euicta fuerant a prefato milite dicto Kilsin, prenominato E. abbati suoque conuentui de Salem eadem iura tam piscarie quam etiam taberne cum suis pertinentiis sentencialiter adiudicamus, prenotato Vlrico militi super prescriptis iuribus perpetuum silentium imponentes, vsi consilio sapientum. Hanc sepefato E. abbati suoque monasterio cedulam exinde conscriptam in horum euidentiam conferentes sigilli nostri munimine communitam. Acta sunt hec constanter in pomerio apud Scothos anno domini M.CC.LVI. Iv non. Maii, presentibus subnotatis, videlicet fratre Ridolfo priore fratrum predicatorum in Constantia, et fratre Wigando eiusdem ordinis, Baldebrehto canonico constantiensi, comitibus de Veringin seniore et iuniore, scilicet Wolfhardo et filio eius, Hainrico pincerna de Smalnegge, Hainrico de Ramisperc, Bertholdo de Vronho

« السابقةمتابعة »