صور الصفحة
PDF
[ocr errors]

1. Synodalurkunde des Erzbischofs Sigfrit III von Mainz. 1. April 1248.

Sie fteht bei Schannat et Harzheim concil. Germ. 3, 575. ohne Angabe der Quelle mit dem unrichtigen Jahre 1244. Eine gleichzeitige Abschrift enthält eine Hr. der ehemaligen Abtei St. Peter bei Freiburg, jeßt in der Hofbibliothek zu Karlsruhe, welche der Abt Philipp Jakob Steyrer gekauft hat. Diese HF. enthält das Nefrolog und Officium chori des Liebfrauenstifts zu Erfurt und muß zu Scannat's Zeit nicht mehr dort gewesen seyn, sonst hätte er sie wohl ohne Zweifel benußt; denn daß er sie nicht kannte, beweisen ihre abweichenden Lesarten von seinem Texte, die meistentheils besser sind und bier folgen :

Maguntine - arch. sacri imperii per Germaniam archicancellarius dilectis filiis – archipresbiteris, plebanis et vicariis per s. Marie et s. Severi Erfordensis, Jecheburgensis, Durlonensis archidiaconatus constitutis - Magunt. et dilectis filiis archidiaconis ac aliis ecclesiarum prelatis per Maguntinam civitatem et dyocesim constitutis salutem et apostolicam benedictionem - archiepiscope – Hassonum naciones tue dyocesis — quondam H. ~ audacia eor. - tanta in lib – incrassantur quod ausu – et cler. — corporum fehlt, die $1. hat eine Lüde, cruciatu — pecunia redim. — cum cler. – plurium loc. – negligi animarum – ducerentur spol. — vel ubi cler. tenerentur – obtineZeitschrift, IV.

117

rent – ut in ipsos vel terras eorum exc. v. suspensionis mandato nostro - super hoc — quoscunque fehlt – censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo – malefactorum – edomandam – captivaverint clericatum jam et ad beneficia sunt adm., ad personatus tamen et al. dign. ecclesiasticas – archiepiscope – III idus Febr. – anno quinto (also 11. Febr. 1248) - quatinus — si qua — et alios — et cleri - nostros judices - indulg. huiusm. — duximus – captivaverint -- ad personatus tamen et dign. - quatinus - quod omnes – ex nunc excom. sententie – eciam fllie -- earundem - quod simil. - Mo.cco. xlvino.

2. Statute des Provincial-Concils unter dem Erzbischof Wernher von Mainz.

1261.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small]

Ad manutenendam ecclesiarum immunitatem , ad conservandum ius cleria et honorem et ecclesiastice libertatis , necnon contra usurarios manifestoso ac indulgenciarum nimietate m a predecessoribus nostris diversis diversa emanaverunt pro tempore statuta de suorum dumtaxat d consilio prelatorum, et licet plura ex illis sint de verbo ad verbum per sedem apostolicam confirmata , ea tamen appropbatione sacrie consilii duximus innovanda, ut per hoc in noticiam sollempniorem deveniant ac eo libentius observenturf a singulis, quo communiori iudicio fuerunt approbata.

S. 1. Statuit itaques primum recolende memorie patruus noster - S. archiepiscopus, quod et dominus Innocenciusi confirmavit: cum indignum sit valde, illos in se vel in suis per ecclesiam promoveri, qui hono-ris clerij et ecclesiastice libertatis subversores existunt , hoc duximus statuendumk, ut nullus de filiis eorum, qui clericos captivaverint, vel ad hoc opem vel operam impenderint, autm in suis domiciliis detinuerint captivatos, ad ordines, beneficia aut etiam prelaturas et dignitates aliquatenus admittantur, immo ex delicto parentum ipso facto reddantur inhabiles ad huiusmodi consequenda; sub pena excommunicacionis iam late sentencie mandantes examinatoribus clericorum, capitulis, patronis et archidyaconis, ut nullum ex talibus ad ordinem" admittant, capitula nullum ex eis ad prebendas eligant, patroni nullum ex ipsis presentent, episcopio, archidiaconi tales non investiant ullo modo , alioquin capitula, patroni et canonici P ipso facto ius suum amittant et 9 ad loci epipiscopum devolvatur.

S. 2. Examinatores vero et archidiaconi aliquem ex talibus ad ordines et beneficia scienter admittentes ipso facto sentenciam excommunicacionis incurrant et alias per ordinarium gravissime' puniantur; quod et nos de filiabus premissorum sub pena simili duximus statuendum, videlicet quod filie ipsorum in claustris et cenobiis ordinis cuiuscunque nullatenus admittantur.

S. 3. Statuit et alia circa hec bone memorie G.+ archiepiscopus predecessor noster, que" sanctissimus pater noster Alexander de verbo ad verbum noscitur confirmassev sub hac forma.

Alexander episcopus, servus servorum dei, dilectis filiis capitulo et clero civitatis et dyocesis Maguntinensis salutem et apostolicam benedictionem. Hiis , que ab ecclesiarum prelatis pro ipsarum utilitatibus et defensione libertatis ecclesiastice provide statuuntur , digne adjicimus apostolici muniminis firmitatem, ut intemerata consistant, cum nostro fuerint presidio conmunita. Significastis siquidem nobis, quod bone memorie G. archiepiscopus Maguntinus attendens, quod per statuta, que bone memorie S. Maguntinus archiepiscopus, predecessor suus, auctoritate apostolica ediderat contra illos, qui prelatos et clericos Maguntine civitatis et dyocesis ausu sacrilego capere ac detinere captivos contra ecclesiasticam libertatem presumebant, non fuerat sufficienter eorum maliciis obviatum, ac volens contra tante iniquitatis malum salubriter providere, diligenti meditatione prehabita de sui capituli necnon archidyaconorum aliorumque prelatorum eiusdem civitatis et dyocesis consilio et assensu statuit et ordinavit , ut in terminis archidiaconatus illius, ubi prelatum vel religiosum aliquem seu clericum in sacris ordinibus constitutum et pro clerico se gerentem capi seu detineri constiterit, eo ipso cessetur ab officiis divinorum. Statuit insuper et eciam ordinavit, ut in omnibus locis, in quibus clericorum captivatores et eorum complices, qui eis in huius modi ? maleficio consilium vel auxilium prestiterint, domicilium seu iurisdictionem de facto vel de iure obtinerent, in illis quoque locis, ubi tales receptaculum habuerunt infra easdem civitates et dyoceses, observetur strictissime interdictum, ita videlicet, ut corpora mortuorum ad sepulturam ecclesiasticam nullatenus admittantur, et si forte in ecclesiis vel cimiteriis per abusum laycalis potentie huiusmodi ? corpora tumulata fuerint, in eis prefatum interdictum, nisi prius eiectis exinde predictis corporibus, nullatenus relaxetur.

Alia coiam statuta salubria et honesta contra presumptores eosdem in favorem eiusdem libertatis ecclesiastice archiepiscopus edidit supradictus, prout in eisdem litteris confectis exinde plenius continetur.

Nos igitur vestris supplicationibus inclinati, quod super hoc ab eodem archiepiscopo proinde factum est, ratum et gratum habentes illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, tenorem litterarum ipsarum de verbo ad verbum presentibus inseri facientes, qui talis est ;

S. 4. In nomine domini amen. Gerhardus dei gracia sancte Maguntine sedis archiepiscopus etc. universis per Maguntinam dyocesim constitutis etc. Cum per istud statutum, quod domnus Sifridus, pie memorie predecessor noster, olim contra captivatores clericorum edidit, auctoritate sedis apostolice super hoc statuendo specialiter 2 sibi data, non sit adhuc sufficienter provisum, aliasque prelati et clerus nostre dyocesis a nonnullis perdicionis filiis multipliciter aggraventur contra ecclesiasticam libertatem, quia nova contra novos morbos oportet antidota preparari, multa deliberatione prehabita de consilio et assensu archidyaconorum , prelatorum et capituli nostri statuimus et jam nunc in quoslibet transgressores excommunicationis sentenciam promulgamus, ut non solum in terminis archidyaconatus illius, in quo prelatum vel religiosum aliquem seu clericum habentem sacros ordines et pro clerico se gerentem temere captivari, sed et in terminis archidyaconatus, in quo captivari 3 quempiam talium detineri constiterit, ipso facto cessetur ab officiis divinorum, ut sic tam nobiles quam magnates quam etiam 4 populares cum plebe contra malefactores huiusmodi ex divinorum carentia provocati consurgant ad liberationem illius, qui ausu sacrilego detinetur, auxilium prestituri.

S. 5. Specialiter autem in omnibus illis locis 5, in quibus captivatores et eorum conplices nostre dyocesis in maleficio ipsis consilium vel auxilium seu 6 iuvamen prestantes domicilium obtinent, et sive de facto sive de jure iurisdictionem exercent, aut ubi habent receptaculum, observetur districtissime interdictum, ita videlicet, quod corpora mortuorum ad sepulturam ecclesiasticam nullatenus admittantur, quin immo, si per violentiam laycalem in ecclesiis vel cimiteriis fuerint tumulata, ibi non relaxetur sentencia ? aliquo modo, nisi prius eiectis illis 8 corporibus sic per laycalem violenciam tumulatis.

S. 6. Durante etiam huiusmodi 1 interdicto sacerdotes aliud facere non presumant, nisi quod in diebus dominicis proposito suis plebibus verbo dei, pronunciatis quoque festivis diebus, qui in illa septimana occurruut ', eos aqua benedicta aspergant 10, nullum omnino dicant officium in aperto, semel in ebdomada absque signo campanarum clausis ostiis 11, cum suo tamen ministro, pro conficiendo viatico sub silentio missam dicant, prefatum interdictum iuxta modum et formam prescriptam reverenter et humiliter servaturi.

S. 7. Archidyaconi quoque et eorum officiales in aliis locis nostre dyocesis requisiti, predictos sacrilegos a 12 suis subditis excommunicatos denunciari faciant publice singulis diebus dominicis 13 et festivis, donec captivatus liber et indempnis cum satisfactione debita dimittatur,

« السابقةمتابعة »