صور الصفحة
PDF

defunctis, nisi in ordine celebraturi, sub pena trium denariorum corvorum.

37. Item ex post in evum 25 quilibet capellanus acceptans hîc aliquod beneficium tenetur et debet colligere primos fructus sui beneficii et eosdem fructus anno lapso procuratori presenciarum pro augmento censuum quottidiane 26 presentare ; et quamdiu id neglexerit, presenciis quottidianis et anniversariorum sine omni medio carebit; cuius tamen porcio, si eam deservierit , pariter ad depositum et augmentum censuum quottidiane reservetur.

38. Item negligens missam beate Marie virginis penam trium solidorum corvorum 27 exolvet, quos procurator in proximis ab eodem deserviendis retineat et ad augmentum presenciarum quottidiane reponat.

39. Item si quis cantans missam beate Marie virginis et crastino assistentiam scolaribus non fecerit, carebit portione misse cantate et assistencie et alias ad nutum deputatorum emendetur:

40. Item ut quisvis tam ebdomodarii quam ceteri ad comparendum satis tempestive excusacionem non habeant, volumus, ut deinceps compulsatio 28 matutinarum lapso quartale unius hore a primo pulsu fieri debet et non ante, et insuper matutine incipientur.

41. Item simili modo', prout jam notatum est, fiet in compulsatione et inceptione vesperorum extra quadragesimam; in quadragesima vero pulsus completorii et eiusdem inceptio pari modo continuent.

42. Et per circulum anni mentio jam facta de completorio in pulsu et inceptione primarum observetur, nisi tempore quadragesimali per predicationem aut aliis temporibus legitimis causis impediatur.

43. Item quod rector, capellani , magister civium et consules oppidi predicti, qui pro tempore fuerint, premissas ordinationes et statuta moderare, meliorare, augmentare et mutare valeant ex causis legitimis, prout rerum et temporum qualitatibus et circumstanciis pensatis qualibet vice eis salubrius visum fuerit et expedire.

44. Verum quia ordinationes et statuta huiusmodi subsistere aut roboris firmitatem habere nequeant, nisi illa vestre reverendissime paternitatis munimine admittantur, eandem vestram venerandam paternitatem humiliter implorantes petimus, ut illas et illa auctoritate vestra ordinaria perpetua subsistencia valituras approbare et confirmare dignemini, in quo, ut non diffidimus, rem omnipotenti deo acceptissimam cultuique divino ac nobis accomodatissimam efficietis, nos eo reddentes obnoxios, v. r. paternitatem tum assiduis nostris orationibus, tum ceteris divinis officiis altitonanti conmendatam iri 29, offerentes insuper et nos ad quevis r. paternitatis vestre beneplacita paratissimos.

In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum littere presentes inde facte meique Anthonii de Wittenhin rectoris proprio et capellanorum ecclesie sancti Stephani predicti communi nostrisque magistri civium et consulum oppidi Brisach communi secreto sigillis affixione 30 sunt munite. Datum et actum in oppido Brisach die tredecima mensis Octobris anno domini millesimo quingentesimo. indicione tercia.

Jodocus Schaib prothonotarius oppidi Brisach scripsit. 1 Die Austheilung der Präsenzgebühren. In einer Urk. von 1383 im Cop. Buch des Straßburger Münsters f. 39 heißt es ebenso: an die teilunge, der man spridet zü latine presencie. Der distributor wird in derselben Urk. genannt: der schaffener oder teiler der presencien. Distributiones cottidiane, que presentie vulgariter et communiter appellantur. Urkunde von 1382. ibid. fol. 58. 2 gewönlich superpellicium , das Chorbemd. Die Vor. schrift des weißen Anzuges beim Gottesdienste bestand schon bei den alten Chriften. Episcopus , presbyter , diaconus et reliquus ordo ecclesiasticus in administratione sacrificiorum candida veste procedunt. Hieron. contra Pelag. 1, 29. 3 die Chorregenten, rectores chori , Musikdirectoren , Kapellmeifter. Von dem Dirigenten des Chors muß man den rex chori oder kors kunig unterscheiden, der in Straßburger Urkunden im 14. und 15. Jahrh. genannt wird, denn dieser war capellanus prebende regalis, vulgariter rex chori nuncupatus', wie es in einer Urk. von 1416 beißt. Cop. Buch des Müns fters f. 69. 4 Isidoro. 5 0. 5. von einer Seite des Chors auf die andere laufe. 6 mit unbededtem Haupt, für discoopertus, weil man das Birett abzog. ? nämlich mulctæ, emendæ. 8 das Wort scheint hier überflüssig. 9 schriftlich. 10 diese find nicht mehr vorhanden. 11 zuvor , vorerst. 12 für nomen, nach teutscher Rection. 13 Chorstühle, franz. stalles. 14 reliquia, Sobf. 25 auf welder Seite. 16 für habiles. 17 künftighin. 18 d. b. puncs tire ; man batte eine Namenslifte, in welcher die Versäumnifse durd Punkte bei dem Namen bezeichnet wurden. Es war auch so in den Stiftern, z. B. in Konstanz. 19 der Frühmesser fou aus der Sakriftei geben zum Altar, um die Mefie zu lesen (ad celebrandum). 20 für hebdomadarii , welche wochenweis die Kirche besorgen. 21 halten. 22 deutlicher wäre inofficiantes, wenn sie die Tagzeiten nicht halten. 23 für observatum. 24 für majora vota. 25 von nun an in Zukunft. 26 nämlich distributionis. 27 drei Schilling Rappens pfenning. 28 das Glodengeläute, das Zeichen geben mit der Glode. 29 ire, Sobf. 30 affixone, Schof.

Hugo dei et apostolice sedis gracia episcopus Constanciensis ad perpetuam rei memoriam. universis presencium inspectoribus noticiam subscriptorum cum salute in domino sempiterna. Pastoralis nobis iniuncte servitutis cura deposcit, ut honesta et laudabilia personarum nobis subjectarum statuta maturo libramine 1 digesta, per que divinus cultus adaugetur, salus animarum procuratur , paci et tranquillitati personarum divino obsequio mancipatarum consulitur, ac morum venustas et decor Zeitførift. iv.

18

earundem promoventur , ac futuris rancoribus et dispendiis occurritur, paterne confoveamus et, ut in evum perdurent, postre auctoritatis presidio corroboremus, prout in deo conspicimus salubrius expedire. Sane. itaque dilecti nobis in Christo Anthonius de Wittenhin rector et cappellani ecclesie sancti Stephani prothomartiris, necnon magister civium, consules et oppidani oppidi Brysach, nostre diocesis , nonnulla statuta salubria et honesta per eos maturo consilio edita et inter eos fideliter a singulis a, quos concernere noscuntur , perinde perpetuis temporibus servanda in litteris, presentibus per transfixum annexis , nobis exhibuerunt, sperantes, quod sub illorum diligenti custodia laus divina et animarum salus amplientur, disciplina ecclesiastica inter eos vigeat, ac status eorundem exponencium in melius dirigatur rerumque earum crescat incrementum; sed quia statuta huiusmodi et ordinaciones in eis contentas, nisi ordinaria nostra concurrat approbans auctoritas, formi dant in futurum deficere posse et non subsistere, ea propter officium nostrum humiliter implorantes petiverunt, illa pro eorum perpetua subsistencia auctoritate nostra approbari et stabiliri. Nos itaque statutis et ordinationibus huiusmodi ac aliis, in eisdem litteris contentis, visis, lectis et diligenter examinatis, quia et licita, honesta et racionabilia et in divini cultus et animarum salutis pacisque et unionis incrementum ac personarum predictarum decorem tendere conspeximus, idcirco peticioni huiusmodi, ut licite et racioni conformi 3, annuentes statuta eadem et singula alia inibi expressa rata habentes et grata ex certa scientia, auctoritate nostra ordinaria duximus approbanda et confirmanda, atque in dei nomine pro eorum perhenni subsistencia presentis scripti patrocinio communimus et confirmamus, volentes et decernentes, illa a singulorum singulis, quos concernunt, jugiter custodiri et observari et eis nunquam derogari debere, ac supplentes, quantum in nobis est, omnes defectus, si qui forte intervenerint in eisdem. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium premissorum litteras presentes inde fieri et litteris ordinacionum prelibatarum per transfixum annecti et sigilli nostri pontificalis jussimus et fecimus appensione communiri. Datum in aula nostra Constancie anno domini millesimo quingentesimo primo, die ultima mensis Septembris, indictione quarta.

Am untern Rande steht: No(tarius) Johannis Fabri, Johannes Hummel scpt. R(ecepi oder registrature) 1 & den. (d. i. die Gebühr per Ausfertigung).

Das Siegel ist abgefallen. 1 Liberamine, Sobf. 2 singulorum, Sobf. 3 conforme, Sobf.

Mone.

Urkunden über die Ortenau und das Elsaß

son 1241 bis 1321.

[ocr errors]

1. Vertrag des Grafen Friderich v. Leiningen mit dem Bischof Berhtolt I von

Straßburg über Rendhen bei Oberkird, Dagsburg, Girbaden und einige Dörfer im Breurdthal im Unterelsaß. Juni 1241.

Fridericus comes de Liningen omnibus presens scriptum inspecturis salutem in domino. Noyeriņt universi presentes et futuri, quod orta discordia inter venerabilem dominum nostrum B. Argentinensem episcopum et ecclesiam suam ex una parte et nos ex altera super feodo castri de Dagesburg ? et quibusdam villis eidem castro adiacentibus , et municione quadam in Girbaden 2 et vinea adiacenti, cum quibusdam villis vallis in Brusdal 3, et obligacione castri in Ringelstein 4 cum reditibus quinquaginta librarum pro Reinycheim facta, sic est mediantibus prudentibus viris, consiliariis nostris, utrinque amicabili composicione finaliter terminata : videlicet, quod nos omni accioni et iuri, quod habebamus in dicta municione de Girbaden et vinea adjacente et villis omnibus vallis de Brusdal memorate et obligacione predicti castri in Ringelstein et reditibus supradictarum quinquaginta librarum cum Reinycheim supradicto renunciavimus omnino et remisimus et presentibus renunciamus una cum fratre nostro Emechone. Supradictus vero dominus noster episcopus castrum de Dagesburg cum villulis ibidem adiacentibus , prout bone memorie Symundus frater noster in locis eisdem, dum vixit, ab ipso tenebat in feoda, item Durrenstein et Colredal 5 cum omnibus eorum attinenciis nobis F. et E. fratribus concessit in foodo. item dedit nobis F. xxx. et sexcentas marcas argenti, de quibus triginta et quadringentas marcas in pecunia nobis solvit, et nomine ducentarum marcarum villam in Geffede cum omnibus pertinençiis suis, excepto jure patronatus ecclesie ville predicte, nobis et iam dicto E. fratri nostro , sicut et supradicta , in feodum concessit, ita tamen, quod nostri heredes masculini tantum in eodem feodo ius habeant succedendi, frater vero noster tantum quoad suam personam, nisi nos Fr.

[ocr errors]

sine heredibus masculis decedere contingat, in quo casu solumodo heredes masculini fratris nostri E. sepedicti in feodo supra memorato succedent. et ex hiis omnibus nos. F. et E. et omnes nostri masculini heredes iuxta formam pretaxatam in eisdem feodis ipsius episcopi et ecclesie nec non suorum successorum contra omnem hominem homines legii in perpetuum esse tenebimur; ad quod ipse dominus episcopus et sui successores nobis versa vice secundum ius ipsorum eciam sunt obligati. omnia autem feoda supradicta cum omnibus eorum pertinenciis nos et nostri heredes vendere, infeodare, obligare, permutare, adoptare vel aliquo titulo alienacionis nisi consensu sepefati domini nostri episcopi plenius accedente vel suorum successorum distrahere nec possumus, nec valemus. Ut autem hec omnia firma et inconvulsa perseverent, presentem super hoc paginam venerabilis domini nostri C. Spirensis episcopi. B. prepositi Aquileygensis, nostro et 0. avunculi nostri de Eberstein sigillis fecimus sollempniter conmuniri. Acta sunt hec Argentine anno incarnacionis dom. M.cc.xl. 1. mense Junio.

Vom ersten Siegel ist noch der fißende Bischof erhalten, das zweite fehlt, das dritte zeigt Bruchstüde der Leininger Vögel , das vierte die Ebersteinische Rose. Die Umsdriften sind alle abgerieben. Die Urkunde steht bei Laguille hist. de l’Als. preuv. p. 38, aber mit Fehlern in den Namen, die ihren Gebrauc unsicher machen.

1 Ehemalige Grafschaft Dagsburg am oberen Breuschthal. ? die Trümmer von Girbaden liegen westlich von Rosheim im Walde von Girbaden. 3 das Breuschthal zwischen Molsheim und Saales. ^ Ruine Ringelstein bei Masmünster im Oberelsaß. 5 vielleicht Colroy im Breuschthal.

2. Verlegung des Stifts Honau nad Rheinau im Elsaß. 7. Sept. 1290.

Conradus (III) dei gracia episcopus Argentinensis universis presentium inspectoribus, specialiter autem dilectis sibi in Christo preposito, decano et capitulo ecclesie Honaugensis, Argentinensis dyocesis, salutem in eo, qui est omnium vera salus. Cura pastorali exigente, qua nos astricti sumus dei gratia, noctes insompnes ducimus, ut quietem nobis subiectis preparemus. cum in hoc finis noster resideat, precavere, ne gregem nobis commissum contingat a gravaminibus extrinsecis pregravari, hinc est, quod cum in ecclesia vestra Honaugensi, nobis non tantum jure dyocesano subiecta sed etiam in ea utamur iurisdictione seculari, occasione tamen utpote advocatus loci, iure tamen dominii preposito reservato, a vobis et a vestris successoribus deo omnipotenti et eius sanctis, specialiter autem beato Mychaeli eius archangelo, digne fuerit, ut presumimus, famulatum *, verum, quantum presumere possimus ex preteritis ad futura, omnipotenti deo et eius archangelo predicto mutatio

« السابقةمتابعة »