صور الصفحة
PDF
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

1 2 40. - 30. Jul. - Berrein v. Efelsberg gründet und bewids met mit Zustimmung seiner Gattin Ugnes und ihrer Kinder zum Heil ihrer Seelen das Kloster Rechenshofen.

In nomine domini amen. Dignum est, vt ea, que de tempore in tempus desiderantur, esse valitura, aut testium subscripcione, vel scripti munimine fulciantur. Notum sit igitur, tam presenti etati quam successure posteritati, quod ego Belreinus de Eselsberg accedente consensu vxoris mee Agnetis, liberorum meorum, et eorum, quoruin interest, claustrum aput Rechenshofen ad laudem domini nostri Jhesu Christi et genitricis eius, gloriose perpetueque virginis Marie, diuina ordinante prouidencia inchoaui et possessiones et redditus subscriptos in Rechens

houen, omnes census meos, de quolibet manso sex solidos Hallenses et modium auene, pullum, et decimas omnes ibidem, quidquid eciam proprietatis attinet Ouenbuhel ?, item II prata iuxta claustrum, item siluam, que dicitur Hart 3 a strata, per quam itur in Eselsberg, vsque ad siluam domini Hermanni de Sachssenhein ", item curiam meam ibidem cum omnibus suis attinenciis, item scultetum Dietwinum et eius vxorem de Haslach 5 et eorum pueros et illorum successores pia deuocione confero cum omni jure et sine qualibet contradictione in dotein et remedium salutis animarum nostrarum claustro memorato. Hec igitur constitucio ne excursų temporis vel negligencia hominum in obliuionis interitum deuoluatur, set in perpetuum rata et inconuulsa seruetur, placuit illam venerabilis domni C. 6 Spirensis episcopi, domni abbatis 7 Mülbrunn, domni prepositi sancti Widonis °, decani sancte Trinitatis, qui presentes fuerunt, sigillis sollempniter conmuniri. Datum in Rechenzhouen die consecracionis altaris, anno domini Mo. CCó. xl. * 111. Kalen. Augusti, presente domno episcopo et hiis, quorum sigilla sunt apposita, et aliis, quorum nomina sunt subscripta: Hartmannus comes de Gruningen 10, Conradus de Sterenuels 11 et filii sui, Conradus de Lomeshein 12, Berchtoldus aduocatus de Wizenstein 13 et fratres sui Belreinus et Helfricus. Ego Belreinus quia proprio sigillo careo, sigillo Syfridi decani maioris ecclesie Spirensis vsus sum.

[ocr errors]
[ocr errors]

1255. – 4. Apr. — Heinrich II, Bischof von Speyer und Würzburg, kaiserlicher Hofkanzler, Wernher Dechant, und das Domkapitel, und Magifter Adel volcus, Propft des Dreifaltigkeitftifts zu Speyer, genehmigen und beftätigen die Schenkung des Eblen Bertold Bogts v. Weißenftein, welcher dem Frauenklofter Redens bofen alle seine Güter, Zinse nämlich und Weinberge, mit allem Andern, Leibeigene ausgenommen, sammt dem Patronatrechte der Kirche zu Haslach theils vers kauft, theils zu seinem Seelenheil vergabt hat, vorbehaltlich der Congrua für den Pfarrvikar und unbeschadet der Rechte des apoftolischen Stuhles, des Bischofs, der Domkirche und des Archidiakons.

H. - dei gratia Spirensis et Herbipolensis 2 electus 3, imperialis aule cancellarius 4, W. decanns 5, et capitulum maioris , et magister A. ? prepositus sancte Trinitatis ecclesiarum Spirensium, omnibus imperpetuum. Licet fauorem beniuolum et consensum impertiri debeamus cunctis rationi congruentibus atque iuri, tamen illis maxime operam adhibere tenemur efficacem, ut effectui mancipentur, per quos cultus diuini nominis augetur et animarum saluti consulitur et crebrius prouidetur. Sane ad noticiam presentis etatis et successure posteritatis venire cupientes, tenore presentium constare volumus cunctis presentium inspectoribus, quod nos oculos mentis subtilius, consideratione prehabita diligenti, figentes ad factum subsequens inuenimus, quod nobilis vir Bertoldus aduocatus de Wizenstein 8 vniuersa bona sua, census videlicet et vineas , cum aliis omnibus, hominibus dumtaxat exceptis, cum jurepatronatus ecclesie de Haselach 10, tum uenditionis tytulo, tum pro salutis sue remedio, cum pleno iure, sicut hactenus habuit pacifice et quiete, donauit libere et absolute religiosis dominabus . . priorisse et conuentui de Rechenshofen, Cisterciensis ordinis, Spirensis diocesis, ita ut prouentus dicte ecclesie proximo, cum eam uacare contigerit, totaliter

« السابقةمتابعة »