صور الصفحة
PDF
[merged small][ocr errors]

Suman thuruhskluog her, Suman thuruhstah her.

Her skancta cehanton Sinan fianton
Bitteres lîdes. Sô uuè hin hio thes libes !

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Ratpertus monachus, Notkeri quem in sequentiis miramur condiscipulus, fecit carmen barbaricum populo in laudem sancti Galli canendum, quod nos multo impares homini, ut tam dulcis melodia latine luderet, quam proxime

potuimus in latinum transtulimus.

1 Nunc incipiendum est mihi magnum gaudium.

Sanctiorem nullum quam sanctum umquam Gallum
Misit filium Hibernia, recepit patrem Sueuia.
Exultemus omnes, laudemus Christum pariles
Sanctos aduocantem et glorificantem.

[ocr errors]

Cursu pergunt recto cum agmine collecto.
Tria tranant maria, celeumant Christo gloria!
Columbanus, Gallus, Magnoaldus et Theodorus,
Chiliano socio, post functo sacerdotio.
Gallos peruagantur, Francis immorantur.

[merged small][ocr errors][merged small]

Tristes spernunt Franciam, contendunt et in Sueuiam.
Castro de Turegum adnauigant Tucconium.
Docent fidem gentem: Iouem linquunt ardentem.

4

Tucconio ingrato hinc excomunicato,
Uadunt in directum, examen ut collectum
Querunt aluearia, temptantes loca uaria:
Arbonam per lacum aduolitant Potamicum.
Colligit Uuillimarus illos Christo carus.

[ocr errors]

Pergit hinc Brigantiam grex gentes baptizantium.
Columbanus amplum hic Christo sacrat templum,
Docet paruum clerum cantare deum verum;
Latrones et duos occidunt fratres suos:
Fugit mox Italiam, terram procul aliam.

[ocr errors]

Gallus infirmatur, ab uia retardatur.
Cui mandat motus, quod restet, Columbanus,
Missas numquam celebret, se uiuum quoad sciret.
Repetit febricitans Arbonam, Christum supplicans
Egros alleuantem, faciat se ualentem.

Presbiter Christo carus dat lectum Vuillimarus.
Conualescens Gallus deserti fit mox auidus.
Dux fit Hiltibaldus: occurrit locus commodus.
Clamant damna demones, retentant Gallum uepres:
Diaconus accurrit: lapsans illum distulit.

8

Gallus forte psalmum in ore tenet almum:
“Requies hęc est mea per seculorum secula:
Semper hic habitabo, deum meum inuocabo.
Hiltibalt percare, iam noli me uetare:
Libet sic iacere, noli sustinere.'

[ocr errors]

Instat tandem triduo uir domini ieiunio:
Consecrando locum litabat uota precum.
Fit ambobus ardor, procumbit omnis arbor,
Regnat uis flammarum condensa per siluarum:
Infert ursus truncos igni passim aduectos.

10

Panem Gallus bestię mirandę dat modestie.
Mox ut hunc uorauit, in fugam festinauit,
lussa siluis cedere, hic nullum posthac ledere.
Diacon iacebat soporans et uidebat,
Qua uirtute Gallus pollet dei famulus.

Hinc de loco demones abegit et serpentes.
Ducis sanat filiam quam Satan uexat rabidam:
Exit ore toruus colore tamquam coruus.
Offert Gallo dona pro mente virgo sana:
Que dispersit sanctus dedit et pauperibus.

12 Optant illum populus pontificem et clerus.

Quis sacrandum proprium Johannem dat discipulum.
Hinc superno numine, in montis stans cacumine,
Spiritum abbatis locandum cum beatis
E conspectu terrę angelos uidet ferre.

Uotum mox inhibitum post patris litat obitum.
Gaudet pisce magno Petrose capto stagno.
Trabem breuiorem dat prece longiorem.
Pergit hinc ad castrum ob Michahelis festum,
Egit missas more: spiritus tonat ab ore.

14

Egrotat in castro electus deo nostro.
Post fletum, post gemitum defungens efflat spiritum.
Michahel fidelis locauit hunc in celis.
Accurrit episcopus, flens ad magistri corpus.
Caligas eius induit claudus et exiliit.

15 Corpus est nudatum, ut solet, ob lauatum,

Renes et sacratos mirantur uulneratos.
Capsam clausam pandunt, catenam et offendunt,
Cruore perfusum horrebant et cylicium.
Clamant 'o felicem suimet carnificem!'

16

Equis hinc indomitis grauatum corpus martyris
Pręsul imponebat, infrenes et laxabat.
Currunt in directum ad cellę patris tectum.

Sequitur cum clero Iohannes atque populo:
Kyrieleison clamant et defletum tumulant.

17

lohannes noli flere, magistrum crede uiuere.
Uiuit, inquam, Gallus, beatior iam nullus;
Uiuit per miracula, dans scutum ad obstacula,
Iudex inter dextros sessurus in sinistros
In tremendo examine. gloria tibi, domine!

XIII.
STÜCKE EINER PSALMENÜBERSETZUNG.

PSALM CXXXVIII.
Vuellet ir gihören Daviden den guoton,
den sinen touginon sin? er gruozte sînen trohtin

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ps. 138, 1. In finem; psalmus David. Domine probasti me et cognovisti me: 2. tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. 3. Intellexisti cogitationes meas de longe: semitam meam et funiculum meum investigasti. 4. Et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea. 5. Ecce, domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. tu formasti me et posuisti super me manum tuam. 6. Mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est et non potero ad eam. 7. Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam ? 8. Si ascendero in caelum, tu

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

illic es: si descendero in infernum, ades. 9. Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris: 10. etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua. 11. Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio mea in deliciis meis. 12. Quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur. sicut tenebrae eius, ita et lumen eius. 13. Quia tu possedisti renes meos, suscepisti me de utero matris meae. 14. Confitebor tibi, domine, quoniam terribiliter magnificatus es. mirabilia opera tua et anima mea cognoscet nimis. 15. Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto, et substantia mea in inferioribus terrae.

19. Si occideris, deus, peccatores: viri sanguinum declinate a me. 20. Quia dicitis in cogitatione “accipient in vanitate civitates suas'. 21. Nonne eos qui te oderunt, oderam et super inimicos tuos tabescebam? 22. Perfecto odio oderam jllos: inimici facti sunt mihi. 23. Proba

« السابقةمتابعة »