صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

PAULUS DIGRESSES FROM HISTORY TO RELATE A

REMARKABLE TALE

Interea Authari rex legationem verbis pacificis ad Gunthramnum regem Francorum, patruum scilicet Childeperti regis, direxit. A quo legati idem iocunde suscepti, sed ad Childepertum, qui ei nepus ex fratre erat, directi sunt, ut per eius notum pax cum gente Langobardorum 5 firmaretur. Erat autem Gunthramnus iste, de quo diximus, rex pacificus et omni bonitate conspicuus. Cuius unum factum satis ammirabile libet nos huic nostrae historiae breviter inserere, praesertim cum hoc Francorum historia noverimus minime contineri. Is cum venatum 10 quodam tempore in silvam isset, et, ut adsolet fieri, hac illacque discurrentibus sociis, ipse cum uno fidelissimo tantum suo remansisset, gravissimo somno depressus, caput in genibus eiusdem fidelis sui reclinans, obdormivit. De cuius ore parvum animal in modum reptilis egressum, 15 tenuem rivulum, qui propter discurrebat, ut transire possit, satagere coepit. Tunc isdem in cuius gremio quiescebat spatham suam vagina exemptam super eundem rivulum posuit; super quam illud reptile, de quo diximus, ad partem aliam transmeavit. Quod cum non longe exinde 20 in quoddam foramen montis ingressum fuisset, et post aliquantum spatii regressum super eandem spatham praefatum rivulum transmeasset, rursum in os Gunthramni, de quo exierat, introivit.

Gunthramnus post haec de somno expergefactus, mirifi- 25 cam se visionem vidisse narravit. Retulit enim paruisse sibi in somnis quod fluvium quendam per pontem ferreum transisset et sub montem quoddam introisset, ubi multos auri pondus aspexisset. Is vero in cuius gremio caput

4. nepus: 2 (2). - 17. satagere: 'to run about.'-28. multos pondus: mediaeval syntax.

[ocr errors]
[graphic][ocr errors][subsumed][ocr errors][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed]

PAGE FROM AN OLD EDITION OF PAULUS DIACONUS, SHOWING VARIOUS NOTED PERSONS, SUCH AS BEDE, HILARY, ISIDORE, AND LEO X

tenuerat, cum dormisset, quid de eo viderat ei per ordinem retulit. Quid plura? Effosus est locus ille, et inaestimabiles thesauri, qui ibidem antiquitus positi fuerant, sunt reperti. De quo auro ipse rex postimodum cyborium solidum mirae magnitudinis et magni ponderis fecit, 5 multisque illud preciosissimis gemmis decoratum ad sepulchrum Domini Hierosolimam transmittere voluit. Sed cum minime potuisset, eodem supra corpus beati Marcelli martyris, quod in civitate Cavallono sepultum est, ubi sedes regni illius erat, poni fecit; et est ibi usque 10 in praesentem diem. Nec est usquam ullum opus ex auro effectum quod ei valeat conparari. Sed nos, his breviter quae relatu digna erant contactis, ad historiam revertamur. -Hist. Lang. III. 34.

PAULUS DISCUSSES HIS OWN GENEALOGY

Exigit vero nunc locus, postposita generali historia, pauca etiam privatim de mea, qui haec scribo, genealogia 15 retexere, et quia res ita postolat, paulo superius narrationis ordinem replicare. Eo denique tempore quo Langobardorum gens de Pannoniis ad Italiam venit Leupchis meus abavus ex eodem Langobardorum genere cum eis pariter adventavit. Qui postquam aliquod annos in Italia vixit, 20 diem claudens extremum, quinque ex se genitos filios adhuc parvulos reliquit; quos tempestas ista captivitatis, de qua nunc diximus, conprehendens, omnes ex castro Foroiulensi in Avarorum patriam exsoles deduxit. Qui cum per multos annos in eadem regione captivitatis miseriam 25 sustinuissent et iam ad virilem pervenissent aetatem, ceteris quattuor, quorum nomina non retinemus, in captivi

4. postimodum = postmodum.-8. eodem: for idem.-9. Cavallono: Chalon-sur-Saône, Gunthram's capital, founded by himself. 16. postolat postulat. 20. aliquod aliquot. 24. exsoles:

=

=

2 (2).

tatis angustia persistentibus, quintus eorum germanus nomine Lopichis, qui noster postea proavus extitit, inspirante sibi, ut credimus, misericordiae auctore, captivitatis iugum abicere statuit et ad Italiam, quo gentem 5 Langobardorum residere meminerat, tendere atque ad libertatis iura studuit reppedare. Qui cum adgressus fugam adripuisset, faretram tantum et arcum et aliquantulum cibi propter viaticum gerens, nesciretque omnino quo pergeret, ei lupus adveniens comes itineris et ductor 10 effectus est. Qui cum ante eum pergeret et frequenter post se respiceret et cum stante subsisteret atque cum pergente praeiret, intellexit sibi eum divinitus datum esse, ut ei iter, quod nesciebat, ostenderet. Cum per aliquod dies per montium solitudines hoc modo pergerent, panis 15 eidem viatori, quem exiguum habuerat, omnino defecit. Qui cum ieiunans iter carperet et iam fame tabefactus defecisset, tetendit arcum suum et eundem lupum, ut eum in cibum sumere possit, sagitta interficere voluit. Sed lupus idem ictum praecavens, sic ab eius visione elapsus 20 est. Ipse autem, recedente eodem lupo, nesciens quo pergeret, insuper famis penuria nimium debilis effectus, cum iam de vita desperaret, sese in terram proiciens obdormivit; viditque quendam virum in somnis talia sibi verba dicentem: "Surge! Quid dormis? Arripe viam 25 in hanc partem contra quam pedes tenes; illac etenim est Italia, ad quam tendis." Qui statim surgens in illam partem quam in somnis audierat pergere coepit; nec mora, ad habitaculum hominum pervenit. Erat enim Sclavorum habitatio in illis locis. Quem cum una mulier 30 iam vetula vidisset, statim intellexit eum fugitivum esse et famis penuria laborare. Ducta autem misericordia

[ocr errors]

3. misericordiae auctore: i.e. Deo. 6. reppedare repedare: 'return.' 16. ieiunans: 'fasting.' tabefactus: 'fainting.'

28. habitaculum: 'habitation,'

super eum, abscondit eum in domo sua et secreto paulatim ei victum ministravit, ne, si ei usque ad saturitatem alimoniam praeberet, eius vitam funditus extingueret. Denique sic conpetenter ei pastum praebuit, quousque ipse recuperatus vires accipere potuisset. Cumque eum 5 iam validum ad iter faciundum vidisset, datis ei cibariis, ad quam partem tendere deberet admonuit.

Qui post aliquod dies Italiam ingressus, ad domum in qua ortus fuerat pervenit; quae ita deserta erat, ut non solum tectum non haberet, sed etiam rubis et sentibus 10 plena esset. Quibus ille succisis intra eosdem parietes vastam hornum repperiens, in ea sua faretra suspendit. Qui postea, consanguineorum et amicorum suorum muneribus dotatus, et domum reaedificavit et uxorem duxit; sed nihil de rebus quas genitor suus habuerat, exclusus 15 iam ab his qui eas invaserant longa et diuturna possessione, conquirere potuit. Iste, ut iam superius praemisi, extitit meus proavus. Hic etenim genuit avum meum Arichis, Arichis vero patrem meum Warnefrit, Warnefrit autem ex Theudelinda coniuge genuit me Paulum meumque ger-20 manum Arichis, qui nostrum avum cognomine retulit. His paucis de propriae genealogiae serie delibatis, nunc generalis historiae revertamur ad tramitem.

Hist. Lang. IV. 37.

A TYRANNOUS DUKE AND HOW A JOKE WAS PLAYED

ON HIM

Denique cum die quadam solidos super mensam numeraret, unus ei tremisses de eadem mensa cecidit, quem 25 filius Aldonis adhuc puerulus de terra colligens eidem

12. hornum = ornum; 2 (4).—faretra: for pharetram; 2 (7). 24. solidos: sc. aureos; cf. the modern coin name, soldo. - numeraret: sc. Alahis. — 25. tremisses: for tremis, the coin of the value of a third of the aureus.

« السابقةمتابعة »