صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

225

230

235

240

245

433

Huc celer et socii Datus cunctusque popellus
Certatim coeunt, frangere claustra parant;
Ac velut accipiter pennis per nubila lapsus

Ungue rapit volucrem, notaque ad antra fugit;
At sociae crocitant, raucasque per aethera voces
Nequicquam recinunt, atque sequuntur avem;
Ipse sedens tutus, praedam stringitque feritque,
Versat et in partes quas sibi cumque placet;
Non aliter Mauri, vallo praedaque potiti,

Dati belli timent, spicula, sive minas.
Tum iuvenem muri quidam conpellat ab arce,
Voce cacinnosa dicta nefanda dabat:

"Date sagax, nostras modo quae res vexit ad arces
Te sociosque tuos dicito namque precor.
Si modo, quo resides, tali pro munere nobis

Dedere mavis equum, quo faleratus abis,
Nunc tibi mater eat sospes seu caetera praeda;
Sin autem, ante oculos funera matris habes."
Reddidit orsa sibi Datus non digna relatu:
"Funera matris age; nec mihi cura satis.

Nam quem poscis equum non unquam dedere dignor;
Inprobe, haud equidem ad tua frena decet."

Nec mora, crudelis matrem consistit in arce,
Et nato coram dilaceravit eam.

[blocks in formation]

Ille quidem frendens vestem conscindit, et atros
Disrumpit crines dilaceratque oculos.

Et sequitur verbis, iterumque iterumque profana
Cordoba voce vocat inlacrimatque diu:

227. crocitant: 'croak loudly.'-232. belli: note shortening. 234. cacinnosa: 'of loud laughter'; 2 (4). —235. vexit: 3E (6) (a). 236. namque: 1B (6); the loose use of namque has become a mannerism.—242. age: note lengthening. 433. Ille: the hero seeks to break through the lines to get help from Corduba.

"O Mauri celeres, quo nunc fiducia cessit?
Promite nunc vires nunc solitas, socii.
Unum, per si quid nostri iam cura remansit,
Deprecor; hoc uno munere laetus ero.
Ipse ego conspexi muro qua castra remittunt
Densa locum, constant raraque linteola;
Me potero insidias inlaesus ferre per illas;
Fors, socii, nota currere ad auxilia.
Vos tantum portas summo servate labore,
Haud timidi, fratres, huc ego dum redeam.
Nulla quidem fortuna arces vos linquere cogat,
Nec campis, hortor, pergere in arma foras."
Multa etiam mandata suis dans, cessit ab urbe,
Et latitans furtim praeterit agmen ovans.
Iamque tenebat iter per laeta silentia noctis;
Infelix nimium protinus hinnit equus.
Quo clamore movent custodes agmina castris
Vocis ad hinnitum moxque sequuntur eum.
Ille pavore viam linquens, vertitque cavallum,

Sese praecipitem in agmina densa dedit.
Conspicit invisas haud laeta fronte catervas,

440

445

450

455

Infelix nec habet quo eruat ingenio.

Mox capitur; merito vincitur, haud mora, loris,
Ducitur ad regis lintea tecta tremens.

460

Fama volans totam turbat terroribus urbem,
Et regem captum nuntiat ore suo.

Ingeminant luctum matresque patresque iuvencli,
Hoc puer exiguus, hocque puella gemit.

Nec minor in castris passim sonus aethera pulsat,
Laetitiaque fremit unanimi populus.

442. linteola: 'tents.'-444. Fors: sc. est eos. notā note quantity. - 455. cavallum: for caballum; 2 (2). —458. eruat: instead of erumpat. — 463. iuvencli: 'young men'; 2 (5); sc. et. 466. unanimi = constructio ad sensum.

465

470

Interea, nox atra cadens, Aurora reportat
Alma diem; Franci regia castra petunt.
Tum Caroli soboles pacato pectore fatur,

Atque suis famulis dicta benigna dedit.
"Zadun ad Hispanas cupiens properare catervas,
Auxilium poscens, armaque sive pares,

Captus adest nolens, vinctusque tenetur inermis
Ante fores, nostros non fugit ante oculos.

475 Fac, Vilhelme, suos possit quo cernere muros,
Et iubeat nobis pandere claustra celer."
Nec mora, Zado manum sequitur religatus habenis,
Et procul expansam sustulit arte manum..can
Nam prius abscedens sociis praedixerat ipse :

480

"Seu fortuna nequam, prospera sive cadat, Nescio; si casu Francorum incurrero turmis, Vos tamen, ut dixi, castra tenete, precor." Tum manus ad muros tendens vocitabat amicos; "Pandite iam, socii, claustra vetata diu.". 485 Ingeniosus item digitos curvabat, et ungues Figebat palmis, haec simulanter agens, Hoc autem inditio signabat castra tenenda, Sed tamen invitus "pandite" voce vocat. Hoc vero agnoscens Vilhelmus concitus illum aroused. Percussit pugno, non simulanter agens; Dentibus infrendens versat sub pectore curas,

490

Miratur Maurum, sed magis ingenium.

[ocr errors]

467. nox atra cadens: 3A (2). — 471. Zadun: the Moorish chieftain of the city. 475. Fac: sc. ducatur. - 485. digitos curvabat: in token that the gates were really to be kept closed, in spite of what he said aloud. — 487. inditio: 2 (3).

[ocr errors][merged small]

Hrabanus Maurus, like his great predecessor, Alcuin, was devoted chiefly to teaching, especially at Fulda. Born at Mainz in 776, or thereabouts, he lived for eighty years, and had many famous pupils, such as Walafrid, Lupus, and Otfrid. In these rude hexameters the rules of quantity are often neglected. The text of his poems may be found in Traube's Poetae Latini Aevi Karolini, Vol. II.

A PRAYER

O deus aeterne, mundi sanctissime rector,

Te mea mens ambit, animaeque ac vivida virtus,
Laus, amor atque decus, cordis tu lumen honestum,
Membrorum gestum, tu oculorum reddis et usum,
Auribus auditum, manibus opus indis amatum.
Quicquid tellus habet, pontus atque aethera claudunt,
Et quicquid sentit, sapit, est, et vivit ubique,
Omnia nempe tua sapientia condita fulcit,
Vivificat, seruat, valido et regit omnia nutu.
Fac me, summe pius, toto te corde fateri,
Te sermone loqui, te discere dogmate recto,
Quaerere te manibus, pura te et mente precari.
Tu via, tu virtus, tu vita et ianua vitae,
Tu merces operis, tu factor, tu quoque doctor.

Da mihi nunc veniam misero, et mea crimina laxa;
Fac me velle bonum, scire actu, et rite probare,
Sicque tuum laetum tribuas tunc cernere vultum,
Perpetuo, et vera me gaudia carpere fructu.

5

10

15

WALAHFRIDI STRABI CARMINA

Walafrid Strabo was a pupil of Hrabanus Maurus, and himself taught at Reichenau. He belongs to the ninth-century group who produced so easily and held aloft the torch of learning in this period of the "first renaissance."

The text may be found in Traube's Poetae Latini Aevi Karolini, Vol. II.

155

160

165

170

ON HORTICULTURE

Denique vernali interdum conspergitur imbre
Parva seges, tenuesque fovet praeblanda vicissim
Luna comas; rursus si quando sicca negabant
Tempora roris opem, culturae impulsus amore,
Quippe siti metuens graciles torpescere fibras,
Flumina pura cadis inferre capacibus acri
Curavi studio, et propriis infundere palmis
Guttatim, ne forte ferocior impetus undas
Ingereret nimias, et semina iacta moveret.
Nec mora, germinibus vestitur tota tenellis
Areola et quamquam illius pars ista sub alto
Arescat tecto, pluviarum et muneris expers
Squaleat aerii, pars illa perennibus umbris
Diffugiat solem, paries cui celsior ignei

Sideris accessum lateris negat obice duri,

Non tamen ulla sibi fuerant quae credita pridem
Spe sine crementi pigro sub cespite clausit.
Quin potius quae sicca fere et translata subactis

163. Areola 'little garden.'-169. crementi: 'increase.'

« السابقةمتابعة »