صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

batur sacrum, leonis atque draconis et desuper aquilae volantis insignitum effigie, quo ostentaret fortitudinis atque prudentiae et earum rerum efficatiam, et motu corporis animi constantiam declarans, ait: "Huc usque 5 inter optimos Saxones vixi, et ad hanc fere ultimam senectutem aetas me perduxit, et nunquam Saxones meos fugere vidi; et quomodo nunc cogor agere quod numquam didici? Certare scio, fugere ignoro nec valeo; si fata non sinunt ultra vivere, liceat saltem, quod michi dulcissimum 10 est, cum amicis occumbere. Exempli michi paternae virtutis sunt amicorum corpora circa nos prostrata, qui maluerunt mori quam vinci, impigras animas amittere quam coram inimicis loco cedere. Sed quid necesse habeo exhortationem protrahere tantisper de contemptu 15 mortis? Ecce ad securos ibimus, ad caedem tantum, non ad pugnam; nam de promissa pace ac nostro gravi vulnere nichil suspicantur adversi; hodierno quoque praelio fatigati, quemadmodum sunt sine metu, sine vigiliis et solita custodia manent. Irruamus igitur super improvisos et 20 somno sepultos; parum parum laboris est! Sequimini me ducem, et hoc canum caput meum vobis trado, si non evenerit quod dico."

Illius igitur optimis verbis erecti, quod supererat diei in reficiendis suis corporibus expendebant; deinde prima 25 vigilia noctis dato signo, qua solet sopor gravior occupare mortales, sumptis armis, praecedente duce, irruunt super muros, invenientesque sine vigiliis ac custodiis, ingressi sunt urbem cum clamore valido. Quo excitati adversarii, alii fuga salutem quaesierunt, alii per plateas et muros 30 urbis ut ebrii erraverunt, alii in Saxones, cives suos putantes, inciderunt. Illi vero omnes perfectae aetatis

3. earum: i.e. talium virtutum. - efficatiam: 'efficiency'; 2 (3). -9. michi: 2 (3). — 10. Exempli: for exempla; 2 (9).

morti tradiderunt, impuberes praedae servaverunt. Eratque nox illa plena clamoribus, caede atque rapina, nullusque locus in omni urbe quietus, donec aurora rutilans surgit, et incruentam declarat victoriam. Cumque penes regem, videlicet Irminfridum, summa victoria esset, 5 requisitus, cum uxore ac filiis ac raro comitatu evasisse repertus est.-I. 11.

SHREWD METHODS OF PETTY WARFARE

Sciens autem comitem Isilberthi versutum et callidum nimis, nomine Immonem, artibus illius melius arbitratus est pugnare quam armis. Ille vero, ut erat astutissimus, 10 meliori ac maiori se subdens, arma sumit contra ducem; quod ipse dux omnium laborum gravissime tulit, quia eum sibi adversum sustinere debuisset cuius consilio ac fidei hactenus se maxime credebat. Augebat quoque indignationem ducis grex porcorum ab Immone callide 15 captus. Nam subulci ducis cum contra portas urbis transirent, Immo porcellum pro porta agitari fecit, et omnem gregem porcorum apertis portis intra urbem recepit. Quam iniuriam dux ferre non valens, coacto exercitu, obsedit Immonem. Ille autem plurima apum examina 20 habuisse fertur, quae frangens proiecit contra equites. Apes autem aculeis equos stimulantes, in insaniam vertebant ita ut equites periclitari coepissent. Quo viso Immo prospiciens de muro, eruptionem cum sociis minitavit. Huiuscemodi igitur artibus saepius dux ab Immone 25 delusus, solvit obsidionem. Discedens vero fertur dixisse: “Immone mecum sentiente, omnes Lotharios facile captos tenui, modo ipsum solum cum omnibus Lothariis capere nequeo.” — II. 23.

[ocr errors]

4. incruentam: i.e. for the victorious Saxons. - penes: 'centered around.'-8. comitem: 'Count,' originally 'companion.'

A FIRE TEST CONVINCES THE DANES

Dani antiquitus erant Christiani, sed nichilominus idolis ritu gentili servientes. Contigit autem altercationem super cultura deorum fieri in quodam convivio rege praesente, Danis affirmantibus Christum quidem 5 esse deum, sed alios eo fore maiores deos, quippe qui potiora mortalibus signa et prodigia per se ostenderent. Contra haec clericus quidam, nunc vero religiosam vitam ducens, episcopus, nomine Poppa, unum verum Deum Patrem cum Filio unigenito Domino nostro Iesu Christo 10 et Spiritu Sancto, simulacra vero daemonia esse et non deos, testatus est. Haraldus autem rex, utpote qui velox traditur fore ad audiendum, tardus ad loquendum, interrogat si hanc fidem per semetipsum declarare velit. Ille incunctanter velle respondit. Rex vero custodire cleri15 cum usque in crastinum iubet.

Mane facto, ingentis ponderis ferrum igne succendi iubet, clericumque ob fidem catholicam candens ferrum portare iussit. Confessor Christi indubitanter ferrum rapit, tamdiuque deportat quo ipse rex decernit; manum 20 incolumen cunctis ostendit, fidem catholicam omnibus probabilem reddit. Ad haec rex conversus, Christum Deum solum colendum decrevit, idola respuenda subiectis gentibus imperat, Dei sacerdotibus et ministris honorem debitum deinde praestitit. Sed et haec virtutibus merito 25 patris tui adscribuntur, cuius industria in illis regionibus ecclesiae sacerdotumque ordines in tantum fulsere.

III. 65.

1. nichilominus: 2 (3).-5. fore esse. 19. quo: instead of quamdiu. — 25. tui: i.e. Matilda's. She was the daughter of Otto the Great, and to her Widukind dedicates his history.

RICHERI S. REMIGII MONACHI
HISTORIARUM LIBRI QUATUOR

Richer was a monk of St. Remy at Rheims, a student particularly of medicine, as well as of the more ordinary sciences of the day. Living in the latter years of the 10th century, he wrote a valuable history of the revolutionary events of his own time, and of the years leading up to them. He is our chief authority for the story of the coming of the Capets to the throne of France in 987, though his statements are not to be always trusted, and his manner of speech is often odd.

The text may be found in Migne's Patrologia, Vol. CXXXVIII.

VERDUN IN THE TENTH CENTURY

Virduni expugnatio. Quae civitas eo situ posita est, ut a fronte, planitie pervia meantibus accessum praebeat; a tergo inacessibilis sit. Ibi enim a summo in posteriora profundo hiatu circumquaque distenditur. Ab inferioribus vero ad summum rupibus praeruptis artatur. Quae 5 non solum scatens fontibus puteisque, incolis accommoda, sed et fluxio Mosa eam a praerupta parte abluente, nemorosa. Ubi ergo a fronte planitien praefert, pugnaturi machinas bellicas generis diversi aptavere. Nec minus qui in urbe erant ad resistendum sese expediebant. 10 Pugnatum est tandem octo ferme continuis diebus. At cives cum viderent nulla a suis extrinsecus suffragia mitti, nec iugis praeliis pondus se tolerare posse, consilio inito

4. circumquaque: 7. fluxio = fluvio.

all around.' 6. scatens: 3E (4) (a). — 12. suffragia

=

auxilia.

[graphic][ocr errors][merged small][ocr errors]
« السابقةمتابعة »