صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

At ille: "Qui non dimicat,
Non cadit neque superat."
Ait, et nudus heremum
Inferiorem penetrat.
Septem dies gramineo
Vix ibi durat pabulo;
Octava fames imperat,
Ut ad sodalem redeat.
Qui sero, clausa ianua,
Tutus sedet in cellula,
Cum minor voce debili
Appellat: "Frater, aperi;
Iohannes opis indigus
Notis assistit foribus;
Nec spernat tua pietas,
Quem redigit necessitas."
Respondit ille deintus:
"Iohannes, factus angelus,
Miratur celi cardines;
Ultra non curat homines."

Foris Iohannes excubat
Malamque noctem tolerat,
Et preter voluntariam
Hanc agit penitentiam.
Facto mane recipitur
Satisque verbis uritur;
Sed intentus ad crustula
Fert patienter omnia.

Refocillatus Domino
Grates agit et socio;

45. Refocillatus: 'revived.'

[blocks in formation]

50

50

Dehinc rastellum brachiis
Temptat movere languidis.

Castigatus angustia

De levitate nimia,
Cum angelus non potuit,
Vir bonus esse didicit.

[blocks in formation]

THE PRIEST AND THE WOLF

Quibus ludus est animo
Et iocularis cantio,

Hoc advertant ridiculum;
Narrabo non ficticium.

Sacerdos iam ruricola

Etate sub decrepita
Vivebat amans pecudis;
Hic enim mos est rusticis.

Ad cuius tale studium
Omne pateret commodum,
Nisi foret tam proxima
Luporum altrix silvula.

Hi minuentes numerum
Per eius summam generum
Dant impares ex paribus
Et pares ex imparibus.

Qui dolens sibi fieri
Detrimentum peculii,

Quia diffidit viribus,

Vindictam querit artibus.

2.

1 sqq. Iambic dimeters much like the preceding stanzas. cantio: 'song.' 15. impares. . . imparibus: i.e. by taking one at a time the wolf makes the number alternately odd and even.

Fossam cavat non modicam
Intus ponens agniculam
Et, ne pateret hostibus,
Superne tegit frondibus.

Humano datum commodo
Nil maius est ingenio;
Lupus dum nocte circuit,
Spe prede captus incidit.

Accurrit mane presbiter,
Gaudet vicisse taliter.
Intus protento baculo
Lupi minatur oculo.

"Iam," inquit, "fera pessima,
Tibi rependam debita;
Aut hic frangetur baculus
Aut hic crepabit oculus."

Hoc dicto simul impulit,
Verbo sed factum defuit;
Nam lupus servans oculum
Morsu retentat baculum.

At ille miser vetulus,
Dum sese trahit firmius,
Ripa cedente corruit
Et lupo comes incidit.

Hinc stat lupus, hinc presbiter,
Timent sed dispariliter;
Nam ut fidenter arbitror
Lupus stabat securior.

22. agniculam: 'lambkin.'

45

[blocks in formation]
[blocks in formation]

60. psalterium: 'the psalms,' 'the psalter.' -76. a modo: 1B (6).

[blocks in formation]

1 sqq. An example of the accentual Sapphic stanza of mediaeval type.merorem = maerorem: 'dark shadows.' -7. garritu: 'chat- 9. frondis: Gen. with leta (laeta). 15. De sursum: 3D. -17. rugitus: 'rumbling.' — 18. Clangit: 'drums.' - fringultit: 'chirps.'

ter.'

[ocr errors]

20

20

« السابقةمتابعة »