صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

'Italicum genus auctorem habuit Pythagoram Samium, a quo et fertur ipsum philosophiae nomen exortum. Nam quum antea sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis vitae aliis praestare videbantur, 5 iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientiae, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur.' Hoc itaque loco quum dicitur: 'Qui modo quodam laudabilis vitae aliis praestare videbantur,' aperte monstratur 10 sapientes gentium, id est philosophos, ex laude vitae potius quam scientiae sic esse nominatos. Quam sobrie autem atque continenter ipsi vixerint non est nostrum modo exemplis colligere, ne Minervam ipsam videar docere. Si autem sic laici gentilesque vixerunt, nulla 15 scilicet professione religionis adstricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis officiis turpes praeferas voluptates, ne te praecipitem haec Charibdis absorbeat, ne obscenitatibus istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas? Qui si clerici prerogativam 20 non curas, philosophi saltem defende dignitatem. Si reverentia Dei contemnitur, amor saltem honestatis impudentiam temperet. Memento Socratem uxoratum fuisse, et quam foedo casu hanc philosophiae labem ipse primo luerit, ut deinceps caeteri exemplo eius cautiores 25 efficerentur. Quod nec ipse praeterit Hieronymus ita in primo Contra Iovinianum de ipso scribens Socrate: 'Quodam autem tempore quum infinita convicia ex superiore loco ingerenti Xanthippae restitisset aqua profusus immunda, nihil respondit amplius, quam capite 30 deterso: "Sciebam," inquit, "futurum ut ista tonitrua imber sequeretur.” '”

Addebat denique ipsa et quam periculosum mihi esset

13. Minervam . . . docere: for this proverb cf. Cic. Ac. I. 18. 22. uxoratum: 'married.'-32. ipsa: i.e. Héloïse.

eam reducere, et quam sibi carius existeret, mihique honestius amicam dici quam uxorem, ut me ei sola gratia conservaret, non vis aliqua vinculi nuptialis constringeret; tantoque nos ipsos ad tempus separatos gratiora de conventu nostro percipere gaudia, quanto rariora. Haec et 5 similia persuadens seu dissuadens, quum meam deflectere non posset stultitiam, nec me sustineret offendere, suspirans vehementer et lacrymans perorationem suam tali fine terminavit: "Unum," inquit, "ad ultimum restat, ut in perditione duorum minor non succedat dolor quam 10 praecessit amor." Nec in hoc ei, sicut universus agnovit mundus, prophetiae defuit spiritus. - Ep. I.

HELOÏSE VOICES HER SYMPATHY AND LOVE, AND

APPEALS FOR LETTERS

Missam ad amicum pro consolatione epistolam, dilectissime, vestram ad me forte quidam nuper attulit. Quam ex ipsa statim tituli fronte vestram esse considerans, tanto 15 ardentius eam coepi legere, quanto scriptorem ipsum charius amplector, ut cuius rem perdidi, verbis saltem tanquam eius quadam imagine recreer. Erant, memini, huius epistolae verba fere omnia felle et absinthio plena, quae scilicet nostrae conversionis miserabilem historiam, 20 et tuas, unice, cruces assiduas referebant. Complesti revera in epistola illa quod in exordio eius amico promisisti, ut videlicet in comparatione tuarum suas molestias nullas vel parvas reputaret. Ubi quidem expositis prius magistrorum tuorum in te persecutionibus, deinde in corpus 25 tuum summae proditionis iniuria, ad condiscipulorum quoque tuorum, Alberici videlicet Rhemensis et Lotulfi Lombardi execrabilem invidiam, et infestationem nimiam stylum contulisti. Quorum quidem suggestionibus quid.

1, existeret = esset. — 28. infestationem: 'bitter attack.'

L

de glorioso illo theologiae tuae opere, quid de te ipso quasi in carcere damnato actum sit non praetermisisti. Inde ad abbatis tui fratrumque falsorum machinationem accessisti, et detractiones illas tibi gravissimas duorum illorum 5 pseudoapostolorum a praedictis aemulis in te commotas, atque ad scandalum plerisque subortum de nomine Paracleti oratorio praeter consuetudinem imposito; denique ad intolerabilis illas et adhuc continuas in te persecutiones, crudelissimi scilicet illius exactoris, et pessimorum, quos 10 filios nominas, monachorum profectus, miserabilem historiam consummasti. Quae cum siccis oculis neminem vel legere vel audire posse aestimem, tanto dolores meos amplius renovarunt, quanto diligentius singula expresserunt et eo magis auxerunt, quo in te adhuc pericula 15 crescere retulisti; ut omnes pariter de vita tua desperare cogamur, et quotidie ultimos illos de nece tua rumores trepidantia nostra corda et palpitantia pectora expectent.

Per ipsum itaque, qui te sibi adhuc quoquo modo protegit, Christum obsecramus quatenus ancillulas ipsius et 20 tuas crebris litteris de his in quibus adhuc fluctuas naufragiis certificare digneris; ut nos saltem quae tibi solae remansimus, doloris vel gaudii participes habeas. Solent etenim dolenti nonnullam afferre consolationem qui condolent, et quodlibet onus pluribus impositum levius 25 sustinetur, sive defertur. Quod si paululum haec tempestas quieverit, tanto amplius maturandae sunt litterae, quanto sunt iucundiores futurae. De quibuscunque autem nobis scribas, non parvum nobis remedium conferes; hoc saltem uno quod te nostri memorem esse 30 monstrabis. Quam iucundae vero sint absentium litterae amicorum, ipse nos exemplo proprio Seneca docet, ad

6. scandalum: 'stumbling-block.' — Paracleti: the name of the oratory, near Nogent-sur-Seine, built for Abelard by his enthusiastic students. 19. ancillulas: Héloïse and her sister nuns.

amicum Lucilium quodam loco sic scribens: "Quod frequenter mihi scribis, gratias ago. Nam quo uno modo potes te mihi ostendis. Nunquam epistolam tuam accipio, quin protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et 5 desiderium absentiae falso atque inani solatio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae amici absentis veras notas afferunt?" Deo autem gratias, quod hoc saltem modo praesentiam tuam nobis reddere nulla invidia prohiberis, nulla difficultate praepediris, nulla, 10 obsecro, negligentia retarderis.

Scripsisti ad amicum prolixae consolationem epistolae, et pro adversitatibus quidem suis, sed de tuis. Quas videlicet tuas diligenter commemorans, quum eius intenderes consolationi, nostrae plurimum addidisti desola- 15 tioni, et dum eius mederi vulneribus cuperes, nova quaedam nobis vulnera doloris inflixisti, et priora auxisti. Sana, obsecro, ipse quae fecisti, qui quae alii fecerunt curare satagis. Morem quidem amico et socio gessisti, et tam amicitiae quam societatis debitum persolvisti; 20 sed maiore te debito nobis astrinxisti, quas non tam amicas quam amicissimas, non tam socias quam filias convenit nominari, vel si quod dulcius et sanctius vocabulum potest excogitari. Quanto autem debito te erga eas obligaveris, non argumentis, non testimoniis indiget, ut quasi dubium 25 comprobetur; et si omnes taceant, res ipsa clamat. Huius quippe loci tu post Deum solus es fundator, solus huius oratorii constructor, solus huius congregationis aedificator. Nihil hic super alienum aedificasti fundamentum.

Totum quod hic est, tua creatio est. Solitudo haec 30 feris tantum sive latronibus vacans, nullam hominum habitationem noverat, nullam domum habuerat. In ipsis cubilibus ferarum, in ipsis latibulis latronum, ubi nec

25. quasi dubium: sc. sit.

nominari Deus solet, divinum erexisti tabernaculum, et Spiritus sancti proprium dedicasti templum. Nihil ad hoc aedificandum ex regum vel principum opibus intulisti, quum plurima posses et maxima, ut quidquid fieret, tibi 5 soli posset ascribi. Clerici sive scholares huc certatim ad disciplinam tuam confluentes omnia ministrabant necessaria; et qui de beneficiis vivebant ecclesiasticis, nec oblationes facere noverant, sed suscipere, et qui manus ad suscipiendum non ad dandum habuerant, hic in oblationi10 bus faciendis prodigi atque importuni fiebant. Tua itaque, vere tua, haec est proprie in sancto proposito novella plantatio, cuius adhuc teneris maxime plantis frequens, ut proficiant, necessaria est irrigatio. Satis ex ipsa feminei sexus natura debilis est haec plantatio, et est 15 infirma, etiamsi non esset nova. Unde diligentiorem culturam exigit et frequentiorem, iuxta illud apostoli: "Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit." Plantaverat apostolus atque fundaverat in fide per praedicationis suae doctrinam Corinthios, quibus 20 scribebat. Rigaverat postmodum eos ipsius apostoli discipulus Apollo sacris exhortationibus, et sic eis incrementum virtutum divina largita est gratia. Vitis alienae vineam, quam non plantasti, in amaritudinem tibi conversam, admonitionibus saepe cassis, et sacris frustra 25 sermonibus excolis.

Quid tuae debeas attende, qui sic curam impendis alienae. Doces et admones rebelles, nec proficis. Frustra ante porcos divini eloquii margaritas spargis. Qui obstinatis tanta impendis, quid obedientibus debeas 30 considera. Qui tanta hostibus largiris, quid filiabus debeas meditare. Atque ut caeteras omittam, quanto erga me te obligaveris debito, pensa; ut quod devotis communiter debes feminis, unicae tuae devotius solvas. Quot autem et quantos tractatus in doctrina, vel exhortatione, seu

« السابقةمتابعة »