صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

sacerdotium; princeps provinciarum facta est sub tributo, civitas Dei. Cuius non liquefiat anima? cuius non tabescant praecordia, his ad animum recurrentibus ? Quis haec siccis oculis audire potest, fratres charissimi? 5 Templum Domini, de quo zelans Dominus vendentes eiecit et ementes, ne domus Patris eius fieret spelunca latronum, factum est sedes daemoniorum. Id ipsum enim et Mathathiam sacerdotem magnum sanctorum progenitorem Machabaeorum ad zelum accendit com10 mendabilem, sicut ipse testatur, dicens: 'Templum Domini quasi vir ignobilis, vasa gloriae eius abducta sunt captiva.' Civitas Regis regum omnium, quae aliis regulas intemeratae tradidit fidei, gentium superstitionibus cogitur invita deservire. Sanctae Resurrectionis ecclesia, requies 15 dormientis Domini, eorum sustinet imperia, faedatur spurcitiis, qui resurrectionis non habebunt participium, sed stipula ignis aeterni, perennibus deputabuntur incendiis. Loca venerabilia divinis deputata mysteriis, quae Dominum in carne susceperunt hospitem, signa viderunt, 20 senserunt beneficia, quorum omnium in se plena fide praetendunt argumenta, facta sunt gregum praesepia, stabula iumentorum. Laudabilis populus, cui benedixit Dominus exercituum, sub angariarum et sordidarum praestationum pondere gemit fatigatus; rapiuntur eorum filii, 25 matris Ecclesiae chara pignora, ut gentium immunditiis deserviant, et nomen Dei vivi abnegent vel ore blasphement sacrilego, compelluntur; aut impia detestantes imperia, caeduntur gladiis more bidentium, sanctis martyribus sociandi. Non est sacrilegis locorum differentia, 30 non est personarum respectus; in sanctuariis occiduntur sacerdotes et Levitae; coguntur virgines fornicari, 5. zelans zelus. - 16. spurcitiis: 'uncleanness.' — participium : 'participation.'-23. praestationum: 'payments.'-25. immunditiis: 'offscourings,'

=

aut per tormenta perire: nec matronis aetas maturior suffragatur.

"Vae nobis, qui in hanc tam periculosi temporis descendimus miseriam, quam in spiritu praevidens electus a Domino David rex fidelis deplorat dicens: 'Deus, vene-5 runt gentes in haereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum.' Et item: 'Populum tuum humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt. Utquid, Domine, irasceris in finem, accendetur velut ignis ira tua? Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine?' Verumne 10 est quod dicitur: 'Non obliviscetur misereri Deus, non continebit in ira sua misericordias suas? Recordare quid acciderit nobis; intuere, et vide opprobrium nostrum. Vae nobis, ut quid nati sumus videre corruptionem populi nostri et contritionem civitatis sanctae, et sedere, illic cum 15 dantur in manibus inimicorum sancta?'

"Vos igitur, delectissimi, armamini zelo Dei. Accingimini unusquisque gladio suo super femur suum potentissime. Accingimini, et estote filii Potentis. Melius est enim mori in bello, quam videre mala gentis nostrae et sanctorum. 20 Si quis zelum legis Dei habet, adiungat se nobis. Subveniamus fratribus nostris, 'Disrumpamus vincula eorum, et proiiciamus a nobis iugum ipsorum.' Egredimini, et Dominus erit vobiscum. Arma quae caede mutua illicite cruentastis, in hostes fidei et nominis Christiani convertite. 25 Furta, incendia, rapinas, homicidia, et caetera qualia qui agunt, regnum Dei non possidebunt; hoc Deo beneplacito redimite obsequio, ut delictorum, quibus Dominum ad iracundiam provocastis, celerem indulgentiam pro vobis obtineant haec pietatis opera, et deprecatio collata sanctorum. 30 "Monemus igitur et exhortamur in Domino, et in remissionem peccatorum iniungimus, ut fratribus nostris, et caelestis regni cohaeredibus (omnes enim sumus invicem

8. Utquid: 1B (6).— 14. quid nati sumus: 'were ever born at all.'

membra, 'haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi') qui Hierosolymis et in finibus eius habitant, afflictione et laboribus compatientes, infidelium insolentiam (qui sibi regna, principatus et potestates subiicere 5 contendunt) debita compescatis animadversione; et illis totis viribus occurratis, quibus est propositum nomen delere Christianum. Alioquin futurum est ut in proximo Ecclesia Dei iugum indebitae perferens servitutis, fidei sentiat dispendium, praevalente gentilium superstitione. 10 In quanta enim positi sint afflictione noverunt ex vobis nonnulli, qui haec quae loquimur oculata conspexerunt fide, et praesens illorum per manum Petri, viri venerabilis, qui praesens est, ad nos delata docet epistola.

"Nos autem, de misericordia Domini et beatorum Petri 15 et Pauli apostolorum auctoritate confisi, fidelibus Christianis, qui contra eos arma susceperint et onus sibi huius peregrinationis assumpserint, iniunctas sibi pro suis delictis paenitentias relaxamus. Qui autem ibi in vera paenitentia decesserint, et peccatorum indulgentiam et fructum 20 aeternae mercedis se non dubitent habituros. Interim vero eos qui ardore fidei ad expugnandos illos laborem istum assumpserint, sub Ecclesiae defensione, et beatorum Petri et Pauli protectione, tanquam verae obedientiae filios recipimus; et ab universis inquietationibus, tam in 25 rebus quam in personis statuimus manere securos. Si vero quisquam molestare eos interim ausu temerario praesumpserit, per episcopum loci excommunicatione feriatur; et tandiu sententia ab omnibus observetur, donec et ablata reddantur, et de illatis damnis congrue 30 satisfiat. Episcopi vero et presbyteri, qui talibus fortiter non restiterint, officii suspensione multentur, donec misericordiam sedis apostolicae obtineant."—I. 15.

11. oculata fide: 'the eye of faith.'-18. paenitentias: 'penances.'-29. congrue congruenter.

=

SANCTI BERNARDI CLARAVALLENSIS

HYMNUS

Bernard of Clairvaux (1090-1153) was one of the greatest of mediaeval churchmen. Born at Fontaine, and destined by his mother for the church

[graphic]

with ambitious hopes of ecclesiastical eminence, Bernard himself leaned rather to ascetic piety, and against her will joined the incipient and still languishing order of Cistercian monks at the establishment of Citeaux. The advent of this young enthusiast with several of his young friends gave new life to the order, and when in a couple of years it was proposed to found another monastery of the Cistercians in a rough

ST. BERNARD IN HIS CELL

and uninviting valley, he became its abbot, though as yet but twenty-four years of age. The industry and character of the new group of monks so transformed the place that it was renamed Clara Vallis (Clairvaux), and the preaching and reputation of Bernard caused a great expansion of the Cistercian order. His fame grew so widely that pilgrims came from far and near to Clairvaux, and many sought his healing aid for disease. Through sheer goodness he became one of the most influential

ecclesiastics in Europe, travelled widely, settled disputes, and had a hand in making and unmaking popes.

His writings are voluminous, including letters, treatises of various kinds, sermons, and hymns. Several of the latter have been culled from a long poem addressed to different parts of the body of Christ on the cross. The one here chosen as an illustration was translated into German by Paul Gerhardt, and our familiar version, beginning, "O Sacred Head, now wounded," came from the German version by the hand of J. W. Alexander. The hymn may be found in the complete works of Bernard, e.g. in Migne's Patrologia, and in various collections of Latin hymns.

The ten-verse stanzas are accentual trochaic dimeters, with double end rhyme in pairs, except verses 5 and 10, which are iambic dimeters with double rhyme.

"O SACRED HEAD, NOW WOUNDED"

Salve, caput cruentatum,
Totum spinis coronatum,
Conquassatum, vulneratum,
Arundine sic verberatum,
5 Facie sputis illita.
Salve, cuius dulcis vultus,
Immutatus et incultus,
Immutavit suum florem,
Totus versus in pallorem,
10 Quem caeli tremit curia.

Omnis vigor atque viror
Hinc recessit, non admiror,
Mors apparet in aspectu,
Totus pendens in defectu,
15 Attritus aegra macie.

Sic affectus, sic despectus,
Propter me sic interfectus,
Peccatori tam indigno
Cum amoris intersigno
Appare clara facie.

20

25

In hac tua passione
Me agnosce, pastor bone,
Cuius sumpsi mel ex ore,
Haustum lactis ex dulcore
Prae omnibus deliciis.
Non me reum asperneris,
Nec indignum dedigneris,
Morte tibi iam vicina
Tuum caput hic acclina,
In meis pausa brachiis.

30

11. viror: 'freshness.' — 19. intersigno: 'proof.'-24. dulcore: 'sweetness.'

« السابقةمتابعة »