صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

5

mensis Augustus est vocitatus. Cuius nono decimo imperii anno Lugdunum Galliarum conditam manifestissime repperimus; quae postea, inlustrata martirum sanguine, nobilissima nuncopatur. - I. 18.

ATTILA AND THE HUNS, INVADING GAUL, ARE CHECKED AT ORLEANS, AND DEFEATED NEAR CHÂLONS-SUR-MARNE (A.D. 451) BY AËTIUS

Attela vero Chunorum rex egrediens, cum multas Galliarum civitates obpraemeret, Aurilianis adgreditur eamque maximo arietum inpulsu nititur expugnare. Erat autem

ens.

eo tempore beatissimus Anianus in supradicta urbe episcopus, vir eximiae prudentiae ac laudabilis sanctitate, 10 cuius virtutum gesta nobiscum fideliter retenentur. Cumque inclusi populi suo pontefeci quid agerent adclamarent, ille fidus in Deo monet omnes in oratione prosterni et cum lacrimis praesentem semper in necessitatibus Domini auxilium inplorare. Denique his ut praeciperat deprae15 cantibus, ait sacerdos: "Aspicite de muro civitatis, si Dei miseratio iam succurrat." Suspicabatur enim per Dei misericordiam Aëtium advenire, ad quem et Arelate abierat prius suspectus futuri. Aspicientes autem de muro, neminem viderunt. Et ille: "Orate," inquit, "fideliter, 20 Dominus enim liberabit vos hodie!" Et cum aspexissent, neminem viderunt qui ferret auxilium. Ait eis tertio: "Si fideliter petitis, Dominus velociter adest." At ille cum fletu et heiulato magno Domini misericordiam inplorabant.

=

2. conditam agrees with the implied civitatem (urbem). — 3. martirum: 2 (1). 4. nuncopatur: 2 (1). - 5. Chunorum Hunnorum; 2 (3). — 6. Aurilianis: Orleans. Like most names of places, usually indeclinable. - 11. agerent: instead of sibi agendum 13. praesentem for praesens; 3C (1).

esset. - 12. fidus for fidens.

- 17. Arelate locative. - 22. ille

[ocr errors][merged small]

Exacta quoque oratione, tertio iuxta senis imperium aspicientes de muro, viderunt a longe quasi nebolam de terra consurgere. Quod renunciantes, ait sacerdos : "Domini auxilium est." Interea iam trementibus ab | impetum arietum muris iamque ruituris, ecce Aëtius venit 5 et Theodorus Gothorum rex ac Thursemodus, filius eius, cum exercitibus suis ad civitatem adcurrunt adversumque hostem eiciunt repelluntque. Itaque liberatam obtentu beati antestitis civitatem, Attelanem fugant. Qui Mauriacum campus adiens, se praecingit ad bellum. Quod 10 hii audientes, se contra eum viriliter praeparant.

Igitur Aëtius cum Gothis Francisque coniunctis adversus Attelanem confligit. At ille ad internicionem vastari suum cernens exercitum, fuga delabitur. Thedor vero Gothorum rex huic certamini subcubuit. Nam nullus 15 ambigat Chunorum exercitum obtentu memorati antestitis fuisse fugatum. Verum tamen Aëtius patricius cum Thursimodo victuriam obtenuit hostesque delevit.

Expletoque bello, ait Aëtius Thursimodo: "Festina velociter redire in patriam, ne insistenti germano patris 20 regno priveris." Haec ille audiens, cum velocitate discessit, quasi antecipaturus fratrem et prior patris cathedram adepturus. Simile et Francorum regem dolo fugavit. Illis autem recedentibus, Aëtius, spoliato campo, victor in patriam cum grande est reversus spolia. Attila 25 vero cum paucis reversus est, nec multo post Aquileia a Chunis capta, incensa atque diruta, Italia pervagata atque subversa est. Thursimodus, cui supra meminimus,

...

=

2. nebolam 2 (1). — 3. renunciantes: 3A (2). — 8. liberatam civitatem: 3A (2). — obtentu: 'persistence.'-9. Attelanem Attilam; 2 (9).-11. hii: 2 (10).-20. insistenti germano: Dat. of Agt. 22. antecipaturus: 'get the start of.'-23. Simile: adverb. -25. cum grande . spolia: 3A (1), 3C (1). - 28. cui . . . meminimus instead of quem memoratus sum.

Alanos bello edomuit, ipse deinceps post multas lites. et bella a fratribus obpraessus ac iugulatus interiit. — II. 7.

CLOVIS, KING OF THE FRANKS, DEFEATS THE ALAMANNI AND ACCEPTS CHRISTIANITY, THE FAITH OF HIS QUEEN, CLOTILDA (A.D. 496)

Regina vero non cessabat praedicare, ut Deum verum cognosceret et idola neglegeret. Sed nullo modo ad haec 5 credenda poterat commoveri, donec tandem aliquando bellum contra Alamannos commoveretur, in quo conpulsus est confiteri necessitate, quod prius volontate negaverat. Factum est autem, ut, confligenti utroque exercitu vehementer, cederentur, atque exercitus Chlodo10 vechi valde ad internicionem ruere coepit. Quod ille videns, elevatis ad caelum oculis, conpunctus corde, commotus in lacrimis, ait: "Iesu Christe, quem Chrotchildis praedicat esse filium Dei vivi, qui dare auxilium laborantibus victuriamque in te sperantibus tribuere dignaris, tuae 15 opis gloriam devotus efflagito, ut, si mihi victuriam super hos hostes indulseris, et expertus fuero illam virtutem quam de te populos tuo nomine dicatus probasse praedicat, credam tibi et in nomine tuo baptizer. Invocavi enim deos meos, sed, ut experior, elongati sunt ab auxilio meo; 20 unde credo eos nullius esse potestatis praeditos, qui sibi oboedientibus non occurrunt. Te nunc invoco, tibi credere desidero, tantum ut eruar ab adversariis meis.' Cumque haec diceret, Alamanni terga vertentes in fugam labi coeperunt. Cumque regem suum cernerent inter25 emptum, Chlodovechi se diccionibus subdunt, dicentes:

2. obpraessus: 2 (8). interiit: A.D. 453.3. praedicare: 'preach,' 'pray'; 1A (4). 9. cederentur = caederentur. Chlodovechi Clovis; cf. Ludwig and Louis.- 12. lacrimis: 3A (1). – Chrotchildis Clotilda. - 17. dicatus 'are far removed.'- 25. diccionibus: 2 (11).

=

dicatos.

19. elongati sunt:

"Ne amplius, quaesomus, pereat populus, iam tui sumus." At ille, prohibito bello, cohortato populo, cum pace regressus narravit reginae qualiter per invocationem nomi

nis Christi victuriam meruit obtenere. Actum anno quinto 5 decimo regni sui.

[graphic]

et

Tunc regina arcessire clam sanctum Remigium Remensis urbis episcopum iubet, et dipraecans ut regi verbum salu- 10 tis insinuaret. Quem sacerdos arcessitum secretius coepit ei insinuare, ut Deum verum, factorem caeli ac terrae crederet, idola neglegeret, quae 15 neque sibi neque aliis prodesse possunt. At ille ait: "Libenter te, sanctissime pater, audiebam; sed restat unum, quod populus qui me sequitur non 20 patitur relinquere deos suos; sed vado et loquar eis iuxta verbum tuum." Conveniens autem cum suis, priusquam ille loqueretur, praecurrente 25 potentia Dei, omnis populus pariter adclamavit: "Mortales deos abigemus, pie rex, et Deum quem Remigius praedicat inmortalem sequi parati sumus.'

CLOVIS AND CLOTILDA

At entrance to Church of Notre Dame at Corbeil

Nunciantur haec antestite, qui gaudio magno repletus, iussit lavacrum praeparare. Velis depictis adumbrantur 30 plateae, ecclesiae curtinis albentibus adornantur, baptiste

[ocr errors]

3. qualiter: for quo modo. 8. Remensis: 'of Rheims.'-9. et: superfluous. — dipraecans: 2 (1).-16. sibi: for ei; 1C. —29. antestite: Dat.; 2 (1).-30. lavacrum: 'font.'-31. curtinis = corti

[ocr errors]

rium conponitur, balsama difunduntur, micant flagrantes odore cerei, totumque templum baptisterii divino respergitur ab odore, talemque sibi gratiam adstantibus Dominus ✓tribuit, ut aestimarent se paradysi odoribus collocari. 5 Rex ergo prior poposcit se a pontefeci baptizare. Procedit novus Constantinus ad lavacrum, deleturus leprae veteris morbum sordentesque maculas gestas antiquitus recenti latice deleturus. Cui ingresso ad baptismum sanctus Dei sic infert ore facundo: "Mitis depone colla, Sig10 amber; adora quod incendisti, incende quod adorasti.' Erat autem sanctus Remigius episcopus egregiae scientiae et rhethoricis adprimum inbutus studiis, sed et sanctitate ita praelatus, ut sancti Silvestri virtutibus aequaretur. Est enim nunc liber vitae eius, qui eum narrat mortuum 15 suscitasse. Igitur rex omnipotentem Deum in Trinitatem confessus, baptizatus in nomine Patri et Filii et Spiritus Sancti delibutusque sacro crismatae cum signaculo crucis Christi. De exercitu vero baptizati sunt amplius tria milia. II. 30, 31.

20

CLOVIS DEFEATS ALARIC II AND THE VISIGOTHS

AT VOUILLÉ (507 A.D.)

Igitur Chlodovechus rex ait suis: "Valde molestum fero, quod hii Arriani partem teneant Galliarum. Eamus cum Dei adiutorium, et superatis redigamus terram in dicione nostra." Cumque placuisset omnibus hic sermo,

[ocr errors]

=

sibi:

nis: 'curtains.' 3. ab odore: a superfluous preposition. 1C. 5. baptizare: Pass.; 2 (1). —6. leprae : 'leprosy.' - 14. liber vitae eius probably the 'Life' attributed to Fortunatus. - 15. in Trinitatem: 3A (1). - 17. crismatae chrismatis, 2 (4), 2 (9): 'unction.' 21. Arriani: an important schismatic element in the early church. Alaric II, as well as his more famous predecessor of the same name, was an Arian. -22. cum adiutorium: 3A (1). — superatis Dat. of Ref.

« السابقةمتابعة »