صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

viderit, et haec, quae supra scripta sunt ab eo audierit et a beatis apostolis Petro et Andrea, et neque quidquam eorum, quae ipse sub nomine sancti Andreae vel sancti Petri vel ipsius Domini dixit se composuisse, et si quidquam mentitus erat, praesens incendium nunquam 5 transisset. Caetera quae ipse commisisset in Deum et in proximum dimitteret ei Deus, et pro his oraret episcopus, atque omnes alii sacerdotes, et populus qui ad hoc spectaculum convenerant. Post haec cum episcopus posuisset ei lanceam in manus, flexis genibus et facto 10 signo crucis, cum lancea viriliter et inperterritus incendium ingressus est atque spatio quodam in medio ignis demoratus est, et sic per Dei gratiam transivit. Sunt nonnulli adhuc, qui signum hoc ibi viderunt: quod antequam ingrederetur in ignem, quaedam avis desuper volans, 15 lustrato igne, se intus misit. Et hoc vidit Ebrardus sacerdos ille cuius superius mentionem fecimus, qui Hierosolymis postea pro Deo remansit, et Wilhelmus Boni filius, optimus miles et boni testimonii, patria Arelatensis, hoc ipsum se vidisse testatur.

20

Alius quidem miles est optimus, genere Niterensis, nomine Willelmus Malus puer, qui antequam Petrus ingrederetur in flammam, quemdam hominem indutum veste sacerdotali, nisi quod casulam habebat super caput replicatam, ingredi in ignem vidit; et cum videret quod non 25 egrederetur, existimans Petrum Bartholomaeum esse, lacrymari coepit, credens eum exstinctum esse in igne. Erat autem multitudino ibi hominum, nec poterant omnes omnia videre. Et alia multa nobis relata sunt et facta, quae nos metuentes legentibus fastidium, scribere nolui-30 mus, cum ad omnem causam tres idonei testes sufficiunt. Unum vero non praetereamus. Postquam enim Petrus per ignem transivit, licet adhuc multum exaestuaret in

24. casulam: 'hood.'

cendium, tamen populus ita avide titiones collegit, et carbones cum cinere, ut in brevi spatio nihil inde appareret. In fide etenim illorum, multas per haec virtutes operatus est postea Dominus.

5 Ut vero Petrus Bartholomaeus de igne egressus est, ita ut nec tunica eius combusta fuerit, nec etiam ille subtilissimus pannus de quo lancea Domini involuta erat signum alicuius laesionis habuisset, accepit eum populus, cum signasset eos cum lancea Domini et clamasset alta voce, 10" Deus, adiuva"; accepit, inquam, et traxit eum per terram, et conculcavit eum omnis illa multitudo populi, dum quisque volebat eum tangere, vel accipere de vestimento eius aliquid, et dum credebat eum esse quisquam apud alium. Itaque tria vulnera vel quatuor fecerunt ei 15 in cruribus, abscidentes de carne eius et spinam dorsi confringentes, crepuerunt eum. Expirasset autem ibi Petrus, sicut nos credimus, nisi Raimundus Pelez, nobilissimus miles et fortis, facto agmine sociorum irrupisset in agmen turbae turbatae et usque ad mortem pugnando liberasset 20 eum. Sed nos in sollicitudine et angustia modo positi, amplius de his scribere non possumus.

Cum vero detulisset Raimundus Pelez Petrum ad domum nostram, colligatis vulneribus eius, coepimus quaerere ab eo quare moram fecessit in igne. Ad haec 25 ipse respondit: "Occurrit mihi Dominus in medio igne; et apprehendens me per manum, dixit mihi: 'Quia dubitasti de inventione lanceae, cum beatus Andreas eam tibi ostendisset, non sic transibis illaesus, sed infernum non videbis.' Et hoc dicto dimisit me. Videte itaque, si 30 vultis, adustionem meam." Et erat aliqua adustio in cruribus, verum non multa; sed plagae erant magnae.

[ocr errors]

1. titiones: 'firebrands.' — 13. dum . . . quisquam: i.e. as long as there was anybody left who tried to explain the matter in this

way.

Post haec convocavimus omnes qui de lancea Domini dubitaverant, ut venirent et viderent faciem eius, et caput, et reliqua membra, et intelligerent, quod verum est, quidquid ipse dixerat de lancea et de aliis, cum pro testimonio eorum non extimuisset introire tale incendium. Viderunt 5 itaque multi, et videntes faciem eius atque totum corpus, glorificabant Deum dicentes: "Bene potest nos Dominus custodire inter gladios inimicorum nostrorum, qui hominem istum liberavit de tanto incendio flammarum. Certe non credebamus quod sagitta aliqua sic transire possit 10 illaesa per ignem, quomodo iste transivit."

[ocr errors][merged small]

FULCHERII CARNOTENSIS HISTORIA

HIEROSOLYMITANA

Fulcher (Foucher) of Chartres, a priest who accompanied Robert of Normandy to the east in the First Crusade, has left us one of the most useful documents dealing with this interesting period of history. As an eye-witness, he writes of what he personally experienced, and gives a vivid account of the moving scenes of these wars. The work consists of three books, and covers a period of some thirty years, beginning with the Council of Clermont in 1095, and including, of course, the stirring events of 1099, when the holy city was stormed under the leadership of the two Roberts, Tancred, Godfrey, and Bohemund.

Fulcher's Latin is sometimes diffuse, sometimes concise, sometimes on the verge of losing its identity as recognized Latin at all. His fondness for the relative pronoun and his lavish use of the gerund are noteworthy. But, though telling his narrative from the standpoint of a good churchman, he never allows the interest to lag.

The text may be found in Migne's Patrologia, Vol. CLV.

THE CRUSADERS CAPTURE JERUSALEM

Mora ibi per quatuor dies facta, cum basilicae Sancti Georgii episcopum praeposuissent, et in arcibus homines ad custodiendam urbem locavissent, Hierusalem iter suum praetenderunt. Ipso die usque ad castellum quod dicitur 5 Emmaus ambulaverunt. Nocte vero illa centum de militibus nostris calliditate moti, probitate prompti, conscendunt in equos, qui, albescente aurora, prope Hierusalem transeuntes usque Bethlehem properaverunt; de

quibus unus erat Tancredus, alterque Balduinus de Burgo. Quod cum Christiani, qui inibi conversabantur, comperissent, Graeci videlicet et Syri, Francos illuc advenisse, gavisi sunt gaudio magno valde. Ignorantes tamen primitus quae gens essent, rati sunt eos vel Turcos vel Arabes 5 esse. Sed cum aperte eos propius intuerentur, et eos Francos esse non dubitaverunt, statim gaudentes, crucibus assumptis et textis, obviam flendo, pie cantando processerunt eis: flendo, quoniam metuebant ne tantillum gentis a multitudine tanta paganorum, quos in patria sciebant 10 esse, facillime occiderentur; cantando, quoniam de illis congratulabantur quos diu desideraverant venturos, quosque Christianismum, a nefandis tandiu pessundatum, in resumptum honorem relevare sentiebant.

Facta autem statim in basilica beatae Mariae suppli- 15 catione ad Deum devota, cum locum ubi Christus fuit natus visitassent, dato Syris osculo pacis iocundo, ad urbem sanctam celeriter sunt regressi. Ecce subsequens exercitus noster civitati tunc appropinquavit, relicta Gabaon a sinistra parte, quae ab Hierusalem quinqua- 20 ginta distat stadiis. Cumque praecursores signa elevata civibus monstrassent, protinus contra eos interni hostes exierunt. Sed qui sic festini exierant, festinantius in urbem mox repulsi, recesserunt:

Septenas Iunii Idus dabat annus usus,
Lucis septenae iam Iunius igne calebat,
Hierusalem Franci cum vallant obsidione.

25

Est quidem civitas ipsa in montano loco sita, rivis, silvis, fontibusque carens, excepto fonte Siloe, ubi sufficienter aqua interdum habetur, interdum vero raro hauritur. 30

1. Balduinus de Burgo: Baldwin of Burg, who aided Tancred in the capture of Bethlehem, became his rival for power, later.

« السابقةمتابعة »