صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

commoto exercitu, Pectavus diregit. Ibi tunc Alaricus commorabatur.

Sed quoniam pars hostium per territurium Toronicum transiebat, pro reverentia beati Martini dedit edictum ut nullus de regione illa aliud quam herbarum alimenta 5 aquamque praesumeret. Quidam autem de exercitu, invento cuiusque pauperis fenum, ait: "Nonne rex herba tantum praesumi mandavit, nihil aliud? Et hoc," inquit, "herba est. Non enim erimus transgressores praecepti eius, si eam praesumimus." Cumque vim faciens 10 pauperi faenum virtute, tullisset, factum pervenit ad regem. Quem dicto citius gladio peremptum, ait: "Et ubi erit spes victuriae, si beato Martino offendimus?" Satisque fuit exercitu nihil ulterius ab hac regione praesumere..

15

Ipse vero rex direxit nuntios ad beati basilecam, dicens: "Ite et forsitan aliquod victuriae auspicium ab aede sancta suscipites." Tunc datis muneribus, quod loco sancto exhiberent, ait: "Si tu, Domine, adiutor mihi es et gentem hanc incredulam semperque aemulam tibi meis 20 manibus tradere decrevisti, in ingressu basileci sancti Martini dignare propicius revelare, ut cognoscam quia propicius dignaberis esse famulo tuo," Iterantibus autem pueris et ad locum accedentibus iuxta imperium regis, dum sanctam ingrederentur basilecam, hanc antefanam 25 ex inprovisu primicerius qui erat inposuit: "Praecinxti me, Domine, virtutem ad bellum, supplantasti insurgentes in me subtus me et inimicorum meorum dedisti mihi dorsum

-

1. Pectavus: Poitiers; see note on Aurilianis, p. 28. - 3. territurium Toronicum: Touraine. 7. cuiusque instead of cuiusdam. fenum: instead of faeno. — herba: 2 (7). - 12. Quem. . . peremptum: 3A (2).-18. suscipites: for suscipies.-23. Iterantibus: 'proceeding.' - 25. antefanam: instead of antiphonam. - 26. primicerius: head singer.' — 28. subtus here a preposition.

et odientes me disperdidisti." Quod psallentium audientes, Domino gratias agentes et voto beato confessore promittentes, laeti nunciaverunt regi.

Porro ille cum ad fluvium Vincennam cum exercitu 5 advenisset, in quo loco eum transire deberet paenitus' ignorabat. Intumuerat enim ab inundatione pluviarum. Cumque illa nocte dominum dipraecatus fuisset, ut ei vadum quo transire possit dignaretur ostendere, mane facto cerva mirae magnitudinis ante eos nutu Dei flumine 10 ingreditur, illaque vadante, populos quo transire possit agnovit. Veniente autem regi apud Pectavus, dum in tenturiis commoraret, pharus ignea de basileca sancti Hilarii egressa, visa est ei tamquam super se advenire, scilicet ut lumine beati confessoris adiutus Hilarii liberius 15 hereticas acies, contra quas saepe isdem sacerdos pro fide conflixerat, debellaret. Contestatus est autem omni exercitui, ut neque ibi quidem aut in via aliquem expoliarent aut res cuiusquam deriperent. ****

Interea Chlodovechus rex cum Alarico regi Gothorum 20 in campo Vogladensi decimo ab urbe Pectava miliario convenit, et confligentibus his eminus, resistunt comminus illi. Cumque secundum consuitudinem Gothi terga vertissent, ipse rex Chlodovechus victuriam, Domino adiuvante, obtenuit. Habebat autem in adiutorium suum 25 filium Sigiberti Claudi, nomine Chlodericum. II. 37.

CLOVIS BY SCHEMING ADDS THE KINGDOM OF
SIGIBERT TO HIS OWN (c. 510)

Cum autem Chlodovechus rex apud Parisius moraretur, misit clam ad filium Sigiberti, dicens: "Ecce pater tuus

9. flumine: instead

1. psallentium: 'singing.' 2. confessore: Dat.; 2 (1). of flumen. 10. vadante: 'wading.' populos: 2 (1). — 11. regi: 2 (1). — 12. pharus: 'a guiding light.' - 20. Vogladensi: of Vouillé.'-25. Claudi: the Lame.'

"

senuit et pede debile claudicat. Si ille," inquit, "moreretur, recte tibi cum amicicía nostra regnum illius reddebatur." Qua ille cupiditate seductus, patrem molitur occidere. Cumque ille egressus de Colonia civitate, transacto Rheno, per Buconiam silvam ambulare dis-5 poneret, meridie in tenturia sua obdormiens, inmissis super eum filius percussoribus eum ibidem interfecit, tamquam regnum illius possessurus. Sed iudicio Dei in foveam quam patri hostiliter fodit incessit.

[ocr errors]

Misit igitur nuncius ad Chlodovechum regem de patris 10 obitu nunciantes atque dicentes: "Pater meus mortuus est, et ego thesauros cum regno eius penes me habeo. Dirigite vos ad me, ut ea quae tibi de thesauris illius placent bona volontate transmittam:" Et ille: "Gratias," inquit, "tuae volontate ago et rogo ut venientibus 15 nostris patefacias cuncta, ipse possessurus.' Quibus venientibus iste patri thesauros pandit. Qui dum diversa respicerent, ait: "In hanc arcellulam solitus erat pater meus numismata auri congerere." "Inmitte," inquiunt illi, "manum tuam usque ad fundum et cuncta reperias." 20 I Quod cum fecisset et esset valde declinus, unus elevata manu bipennem caerebrum eius inlisit, et sic quod in patrem egerat indignus incurrit.

Quod audiens Chlodovechus, quod scilicet interfectus esset Sigibertus vel filius eius, in eodem loco adveniens, 25 convocat omnem populum, dicens: "Audite quid contigerit. Dum ego," inquit, "per Scaldem fluvium navigarem, Chlodericus, filius parentis mei, patrem suum insequebatur, verbo ferens, quod ego eum interfecere vellim.

2. reddebatur: instead of redderetur. - 4. civitate: 1B (5). 6. tenturia sua: 3A (1). 10. nuncius = nuntios. - 17. patri: 2 (9). 18. arcellulam: 'little chest.'-25. vel: instead of et. 27. Scaldem: 'Scheldt.' 28. parentis: 'kinsman.' 29. vellim: for vellem.

[ocr errors]

Cumque ille per Bugoniam silvam fugiret, inmissis super eum latruncolis, morti tradidit et occidit. Ipsi quoque dum thesauros eius aperit, a nescio quo percussus interiit. Sed in his nequaquam conscius sum; nec enim possum 5 sanguinem parentum meorum effundere, quod fieri nefas est. Sed quia haec evenerunt, consilium vobis praebeo, si videtur acceptum; convertimini ad me, ut sub meam sitis defensionem." At ille ista audientes, plaudentes tam

parmis quam vocibus, eum clepeo evectum super se regem 10 constituunt. Regnumque Sigiberti acceptum cum thesauris, ipsos quoque suae dicioni adscivit. Prosternebat enim cotidie Deus hostes eius sub manu ipsius et augebat regnum eius, eo quod ambularet recto corde coram eo et faceret quae placita erant in oculis eius. — II. 40.

CHILPERIC'S LEGATES RETURN FROM THE EAST (581) 15 Interea legati Chilperici regis, qui ante triennium ad Tyberium imperatorem abierant, regressi sunt non sine grave damno atque labore. Nam cum Massiliensem portum propter regum discordias adire ausi non essent, Agathae urbem, quae in Gothorum regno sita est, adven20 erunt. Sed priusquam litus attingerent, naves acta vento, inpulsa terris in frusta minuitur. Legati vero cum pueris se in periculo cernentes, arreptis tabulis, vix ripae relati sunt, multis puerorum amissis; sed plurimi evaserunt. Res autem quas unda litoris invexerat, incolae rapuerunt; 25 ex quibus quod melius fuit recipientes, ad Chilpericum regem tulerunt. Multa tamen ex his Agatenses secum retenuerunt.

Tunc ego Novigentum villa ad occursum regis abieram;

=

2. Ipsi: for ipse.-8. ille illi. 9. clepeo 2 (1).—17. grave: 2 (9). 19. Agathae: Agde, west of Marseilles.

- 20. naves

=

navis.-22. ripae: 3A (4). — 24. litoris: instead of litoribus; 2 (9). - 25. melius: 2 (9).- fuit: 2 (9). — 28. villa: 2 (7).

ibique nobis rex missurium magnum, quod ex auro gemmisque fabrecaverat in quinquagenta librarum pondere, ostendit, dicens: "Ego haec ad exornandam atque nobilitandam Francorum gentem feci. Sed et plurima adhuc, si vita comes fuerit, faciam." Aureos etiam 5 singularum librarum pondere, quos imperator misit, ostendit, habentes ab una parte hiconam imperatoris pictam, et scribtum in circulo: TYBERII CONSTANTINI PERPETUI AUGUSTI; ab alia vero parte habentes quadrigam et ascensorem, contenentesque scrib- 10 tum: GLORIA ROMANORUM. Multa enim ornamenta, quae a legatis sunt exhibita, ostendit. — VI. 2.

DEATH OF KING CHILPERIC (584); HIS CHARACTER His itaque cum haec praeda pergentibus, Chilpericus, Nero nostri temporis et Herodis, ad villam Calensem, quae distat ab urbe Parisiaca quasi centum stadiis, ac- 15 cedit; ibique venationes exercit. Quadam vero die regressus de venatione iam subobscura nocte, dum de equo susciperetur, et una manu super scapulam pueri reteneret, adveniens quidam eum cultro percutit sub ascellam iteratuque ictu ventrem eius perforat; statimque profluente 20 copia sanguinis tam per os quam per aditum vulneris, iniquum fudit spiritum.

Quam vero malitiam gesserit superior lectio docet. Nam regiones plurimas saepius devastavit atque succendit; de quibus nihil doloris sed laetitia magis habebat, sicut 25 quondam Nero, cum inter incendia palatii tragoedas decantaret. Saepe homines pro facultatibus eorum iniuste punivit. In cuius tempore pauci quodammodo epis

1. missurium: 2 (1); 'dish.'- 5. vita comes fuerit: if I live.' -7. hiconam: instead of iconem; 2 (9); 'likeness.' - 10. ascensorem: charioteer.' 19. ascellam axillam: armpit.' - 25. laetitia: 2 (7)..

« السابقةمتابعة »