صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

velocius fugati sunt.

Hoc Raymundus comes ex altera

parte assiliens, nondum sciebat, nec homines eius, donec Sarracenos per muri apicem ante eos prosilire viderunt. Quo viso, ad urbem laetissimi quantocius accurrerunt, et cum caeteris hostes nefarios fugare et occidere caeperunt.

5

Tum quidem alii Sarracenorum, tam Arabes quam Aethiopes, in arcem Davidicam fugiendo se intromiserunt; alii vero in templum Domini atque Salomonis se incluserunt. In quorum atriis templorum impetus in eos agebatur nimius; locus etiam nusquam erat quo gladiatores nostros 10 evadere possent. Supra Salomonis templum, quod fugiendo ascenderant, multi ex eis ad mortem sagittati sunt, et deorsum de tecto insanabiliter praecipitati; in quo etiam templo decem ferme millia decollati sunt. Quod si inibi essetis, pedes nostri usque ad bases cruore peremp-15 torum tingueremur. Quid narrabo? Nullus ex eis vitae est reservatus. Sed nec feminis nec parvulis pepercerunt. Mirabile quoddam videretis, cum scutigeri nostri atque pedites pauperiores, calliditate Sarracenorum comperta, ventres eorum iam occisorum findebant, ut de intestinis 20 Bysantios excerperent, quos vivi faucibus transglutiverant. Quapropter post dies aliquot acervo magno facto de cadaveribus, ea igni combusserunt, ut aes illud praedictum in cinere facto facilius reperirent.

Tancredus autem templum Domini cum festino cursu 25 ingressus, multa aurea et argentea (quod erat nefas rapiendum) lapides etiam pretiosos arripuit. Sed hoc postea emendans, eadem cuncta vel eis appretiata loco sacrosancto remandavit.

14. Quod si tingueremur: an anacoluthon; i.e. si fuissetis, vidissetis pedes tinctos. - 15. bases: cf. I. Kings, 7, 27 sqq.-21. Bysantios: bezants,' gold coins of the Eastern Roman Empire. transglutiverant: 'had gulped down.'-26. quod . . . rapiendum quae raptio. — 28. appretiata: 'purchased.'—29. remandavit: 'sent

=

Ensibus extractis currit gens nostra per urbem.
Nec cuiquam parcunt etiam miserere precanti.
Vulgus erat stratum veluti cum putrida motis

Poma cadunt ramis, agitataque ilice glandes.

5 Et post stragem tantam ingressi sunt domos, et ceperunt quaecumque in eis invenerunt, ita sane ut quicunque primus domum intrasset, sive pauper sive dives esset, nullatenus ab aliquo alio fieret illi iniuria, quin domum ipsam aut palatium, et quodcumque in ea reperisset, ac si 10 omnino propria, sibi assumeret et possideret. Hoc itaque ius tenendum invicem stabilierant. Unde multi inopes facti sunt locupletes.

Tunc autem ad sepulcrum Domini, et templum eius gloriosum euntes, clerici simul et laici exsultationis voce 15 altisona canticum novum Domino decantando, loca sacrosancta tam diu desiderata, cum oblationibus faciendis supplicationibusque humillimis, laetabundi omnes visitaverunt. O tempus tam desideratum! o tempus inter caetera tempora memorandum! o factum factis omnibus 20 anteferendum! Vere desideratum, quoniam ab omnibus fidei catholicae cultoribus interno mentis desiderio semper desideratum fuerat, ut locus in quo cunctarum creaturarum Creator recreationis salutiferae munus, Deus homo factus, humano generi pietate sua multiplici, nascendo, 25 moriendo, resurgendoque contulit a paganorum contagione inhabitantium quandoque mundatus, tandiu superstitione eorum contaminatus, a credentibus et confidentibus in se in modum dignitatis suae pristinum reformaretur. Et vere memoriale et iure memorandum, quia quaecunque 30 Dominus noster Iesus Christus, in terra homo cum homini

-

back.' 8. nullatenus: 'in no wise'; 1B (6). 11. tenendum: 17. laetabundi: 'joyous.' -26. mundatus: 'puri

for tenendi.

bus conversans, egit et docuit, et memoriam famosissimam revocata et reducta sunt. Et quod idem Dominus per hunc populum suum tam, ut opinor, dilectum alumnum familiaremque, et ad hoc negotium praeelectum, expleri voluit, usque in finem saeculi memoriale linguis tribuum 5 universarum personabit.

Iulius effervens ter quina luce calebat;

Undecies centum numero si dempseris unum,
Dicebant annos Domini tunc esse peractos,
Cum nos Hierusalem, gens Gallica, cepimus urbem.
Ter quina Iulius splendebat luce micanti,
Urbem cum Franci capiunt virtute potenti,
Anno milleno centeno, quominus uno,

Virginis a partu, genuit quae cuncta regentem.

10

Idus erat Iulii, anno ab obitu Caroli Magni ducentesimo et 15 octuagesimo quinto, et morte Guillelmi Angliae regis primo anno duodecimo. Quippe Godefrido patriae mox principe facto, quem ob nobilitatis excellentiam, et militiae probitatem, atque patientiae modestiam, nec non et morum elegantiam, in urbe sancta regni principem omnis populus 20 Dominici exercitus ad illud conservandum atque regendum elegit. Tunc etiam locati sunt in ecclesia Dominici sepulcri canonici, atque in templo eiusdem ipsi servituri. Patriarcham autem tunc decreverunt nondum ibi fieri, donec a Romano papa quaesissent quem ipse laudaret 25 praefici.

Interea Turci et Arabes, nigri quoque Aethiopes quingenti fere, qui in arcem Davidicam se intromiserant, petie

1. memoriam. sc. an introductory ad. 7. Iulius: sc. mensis. 17. Quippe Godefrido, etc.: this Abl. Abs. serves as principal clause of the sentence.-21. Dominici: 'of our Lord.'

of eam. — 23. canonici: 'clergy.' appointment he would approve.'

- illud: instead

25. laudaret praefici: 'whose

runt a Raymundo comite, qui prope turrim illam hospitatus erat, ut pecunia eorum in arce ipsa retenta, vivos tantum eos abire permitteret. Hoc concessit, et hinc Ascalonem adierunt. Placuit tunc Deo quod inventa est particula 5 una crucis Dominicae in loco secreto, iam ab antiquo tempore a viris religiosis occultata, nunc autem a quodam homine Syro, Deo volente, revelata, quam cum patre suo inde conscio diligenter ibi et absconderat et conservarat. Quam quidem particulam in modum crucis reformatam, 10 aurea partim et argentea fabrica contectam, ad Dominicum sepulcrum, dehinc etiam ad templum, congratulanter psallendo, et gratias Deo agendo, qui per tot dies hunc thesaurum suum et nostrum sibi et nobis servaverat, omnes una in sublime propalatam detulerunt.

- Bk. I. Chap. 18.

1. hospitatus erat: 'lodged.' 14. propalatam: 'publicly exhibited.'

MATTHAEI PARISIENSIS CHRONICA

MAIORA

Matthew Paris was a monk at St. Albans from 1217 till 1259, the date of his death. Though probably born in England, his name has been thought to indicate that at least a part of his education was obtained in Paris. With the exception of one or two important missions to Norway, his life was largely spent in the

[graphic][merged small]

monastery, where the writing of history had long been a tradition. Matthew achieved the reputation of being the greatest of all the mediaeval English historians. He is generally regarded as fair, exact, and copious, at the same time that he is loyal, descriptive, and interesting. He is especially important for the trying and turbulent period of Henry III, with whom he was contemporaneous; but he also, building upon the basis of his predecessors,

« السابقةمتابعة »