صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

copatum clerici meruerunt. Erat enim golae deditus, cuius deus venter fuit; nullumque sibi adserebat esse prudentiorem. Conficitque duos libros, quasi Sidulium meditatus, quorum versiculi debiles nullis pedibus sub5 sistere possunt; in quibus, dum non intellegebat, pro longis sillabis breves posuit et pro breves longas statuebat; et alia opuscula vel hymnos sive missas edidit, quae nulla ratione suscipi possunt.

Causas pauperum exosas habebat. Sacerdotes Domini 10 assidue blasphemabat nec aliunde magis, dum secretius esset, exercebat ridicola vel iocos quam de eclesiarum episcopis. Illum ferebat levem, alium superbum, illum habundantem, istum luxoriosum; illum adserebat elatum, hunc tumidum, nullum plus odio quam eclesias habens. 15 Agebat enim plerumque: "Ecce pauper remansit fiscus noster, ecce divitiae nostrae ad eclesias translatae; nulli paenitus nisi soli episcopi regnant; periit honor noster et translatus est ad episcopos civitatum." Haec agens, assiduae testamenta, quae in eclesias conscribta erant, 20 plerumque disrupit ipsasque patris sui preceptiones, putans quod non remaneret qui voluntatem eius servaret, saepe calcavit. Iam de libidini atque luxoria non potest repperi in cogitatione quod non perpetrasset in opere, novaque semper ad laedandum populum ingenia per25 quaeribat; nam, si quos hoc tempore culpabiles rep

perisset, oculos eis iubebat erui. Et in praeceptionibus quas ad iudices pro suis utilitatibus diregebat, haec addebat: "Si quis praecepta nostra contempserit, oculorum evulsione multetur."

[ocr errors]
[ocr errors]

2. sibi: 3A (1). — 4. nullis pedibus: the original "free verse"! 5. dum non intellegebat: 3E (6) (d). —6. pro breves: 3A (1). 7. missas: masses. - 9. exosas habebat: 3E (4) (c). cretius instead of secretior; 2 (9). — 13. habundantem: 2 (4). · 19. assiduae assidue. - 21. remaneret: 3E (5) (c). — 25. hoc

=

10. se

Nullum umquam purae dilexit, a nullo dilectus est; ideoque, cum spiritum exalasset, omnes eum reliquerunt. Mallulfus, autem, Silvanectensis episcopus, qui iam tertia die in tentorio residebat et ipsum videre non poterat, ut eum interemptum audivit, advenit; ablutumque vesti-5 mentis melioribus induit, noctem in hymnis deductam, in nave levavit et in basilica sancti Vincenti, quae est Parisius, šepelivit, Fredegundae regina, in eclesia derelicta. — VI. 46,

46./

BEGINNING OF A FEUD BETWEEN TWO FAMILIES OF TOURS Gravia tunc inter Toronicos cives bella civilia surrexerunt. Nam Sicharius, Iohannis quondam filius, dum ad 10 natalis Dominici solemnia apud Montalomagensem vicum cum Austrighysilo reliquosque pagensis celebraret, presbiter loci misit puerum ad aliquorum hominum invitacionem, ut ad domum eius bibendi gracia venire deberint. Veniente vero puero, unus ex his qui invitabantur, extracto 15 gladio, eum ferire non metuit. Qui statim cecidit et mortuos est. Quod cum Sicharius audisset, qui amicitias cum presbitero retinebat, quod scilicet puer eius fuerit interfectus, arrepta arma, ad eclesiam petit, Austrighyselum opperiens. Ille autem hec audiens, adprehenso armorum 20 aparatu, contra eum diregit. Mixtisque omnibus, cum se pars utraque conliderit, Sicharius inter clericus ereptus, ad villam suam effugit, relictis in domo presbiteri cum argento et vestimentis quatuor pueris sauciatis. Quo fugiente, Austrighiselus iterum inruens, interfectis pueris, 25 aurum argentumque cum reliquis rebus abstulit.

tempore: 'recently.'

1. purae pure. · 6. noctem .

ductam: 3A (2). — 7. levavit: 'carried.'

- Parisius: Locative.

de

12. reliquosque pagensis: 'the rest of the people in the district'; 3A (1).— 14. gracia: 2 (3). — 19. arrepta arma: 3A (2). — petit: intrans.-21. diregit: 2 (1). — 22. clericus: 2 (9).

Dehinc cum in iudicio civium convenissent, et preceptum esset ut Austrighiselus, qui homicida erat et, interfectis pueris, res sine audienciam diripuerat, censura legali condempnaretur. Inito placito, paucis infra diebus Sicha5 rius audiens quod res quas Austrighiselus deripuerat cum Aunone et filio adque eius fratre Eberulfo retinerentur, postposito placito, coniunctus Audino, mota sedicione, cum armatis viris inruit super eos nocte, elisumque hospicium, in quo dormiebant, patrem cum fratre et filio intere10 mit resque eorum cum pecoribus interfectisque servis abduxit.

Quod nos audientes, vehimenter ex hoc molesti, adiuncto iudice, legacionem ad eos mittemus, ut in nostri presencia venientes, accepta racione, cum pace discenderent, ne 15 iurgium in amplius pulularet. Quibus venientibus coniunctisque civibus, ego aio: "Nolite, o viri, in sceleribus proficere, ne malum longius extendatur. Perdedimus enim eclesie filius; metuemus nunc, ne et alius in hac intencione careamus. Estote, queso, pacifici; et qui 20 malum gessit, stante caritate, conponat, ut sitis filii pacifici, qui digni sitis regno Dei, ipso Domino tribuente percipere. Sic enim ipsi ait: 'Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.' Ecce enim, etsi illi, qui noxe subditur, minor est facultas, argento eclesie redemitur; interim anima viri 25 non pereat." Et hec dicens, optuli argentum eclesie; sed pars Chramnesindi, qui mortem patris fratresque et patrui requerebat, accepere noluit.

His discedentibus, Sicharius iter, ut ad regem ambularet,

3. audienciam: instead of audientia; 3A (1). 4. placito : 'decree.' 13. mittemus = mittimus. 14. racione ratione; 2

(3).

[ocr errors]

=

[ocr errors]

-discenderent: instead of discederent. - 15. pulularet: 2 (11). 16. sceleribus: instead of scelera. 18. filius filios; 2 (1). alius for alios; 3A (1).-21. regno: instead of regnum. - 22. ipsi: fratrisque. - 27. noluit: i.e. Chramsind.

2 (1).

26. fratresque

=

preparat, et ob hoc Pectavum ad uxorem cernendam proficiscitur. Cumque servum ut exerceret opera commoneret, elevatamque virgam, ictibus verberaret, ille, extracto baltei gladio, dominum sauciare non metuit. Quod in terram ruente, currentes amici adprehensus servum 5 crudeliter cesum, truncatis manibus et pedibus; patibolo damnaverunt.

Interim sonus in Toronicum exiit Sicharium esse defunctum. Cum autem hec Chramnesindus audisset, commonitis parentibus et amicis, ad domum eius properat. 10 Qui expoliatis, interemptis nonnullis servorum, domus omnes tam Sicharii quam reliquorum qui participes huius ville erant incendio concremavit, abducens secum pecora vel quecumque moveri potuit. Tunc partes a iudice ad civitatem deducte, causas proprias prolucuntur; inven- 15 tumque est a iudicibus ut qui nollens accepere prius conposicionem domus incendiis tradedit medietatem precii quod ei fuerat iudicatum amitteret et hoc contra legis actum, ut tantum pacifici redderentur alia verio medietatem conposiciones Sicharius reddered. Tunc datum 20 ab eclesia argentum, que iudicaverunt accepta securitate conposuit, datis sibi partes invicem sacramentis, ut nullo umquam tempore contra alterum pars alia musitaret. Et sic altercacio terminum fecit. VII. 47.

3. elevatamque virgam: 3A

[ocr errors]

=

(2). - 4. baltei: instead of Dat. ·Quod: archaic form of quo. 5. adprehensus: instead of Acc. 8. sonus: 'rumor.' — 11. Qui expoliatis: instead of Quo exspoliato. - 14. partes... deducte: 3A (2). - 15. prolucuntur proloquuntur.-17. medietatem: 'half.' 19. alia: 2 (9).-verio : instead of vero. 20. conposiciones compositionis. - reddered: 2 (2). — datum . . . argentum: 3A (2).—21. iudicaverunt: instead of the Plup.-22. conposuit: instead of the Plur. - 23. musitaret: 2 (11).

=

THE BURNING OF PARIS (585)

Extetit igitur in his diebus aput urbem Parisiacam mulier, que dicerit incolis: "Fugite, O! ab urbe et scitote eam incendio concremandam." Que cum a multis inrideretur quod hec aut sorcium praesagio dicerit, aut qualiqua 5 somniasset, aut certe demonii meridiani hec instinctu proferret, respondit: "Nequaquam est ita ut dicitis, nam in veritate loquor, quia vidi per somnium ad basilica sancti Vincenti veniente virum inluminatum, tenente manum caereum et domus necutiantum ex ordine succendentem.” 10 Denique post terciam noctem quod hec mulier est effata, inchoante crepuscolo, quidam e civibus, accensu lumine, in prumptuario est ingressus, adsumptoque oleo hac jecide t ceteris que necessaria erant, abscessit, lumine secus cupella olei derelicto. Erat enim domus hec prima secus portam, 15 que ad mediam diem pandit egressum. Ex quo lumine adprehensa domus incendio concrematur, de qua et alia adpraehendi ceperunt. Tunc eruente igne super vinctus carceres, aparuit eis beatus Germanus, et cumminuens trabem atque catenis quibus vincti tenebantur, reserato 20 carceres osteo, vinctus habire permisit incolomis. Ille vero egressi, se ad basilicam sancti Vincenti, in qua sepulchrum habetur beati antestitis, contulerunt.

Igitur cum per totam civitatem, huc adque illuc flante vento, flamma feritur, totisque viribus regnaret incendium, 25 adpropinquare ad aliam portam coepit, in qua beati

4. qualiqua

antum =

=

negotiantium.

[ocr errors]

hac:

qualiqualia. - 8. veniente: 2 (7). - tenente: 2 (7). manum: instead of manu. 9. caereum 2 (1). — necuti- 10. quod: 3B. - 11. accensu: 2 (1). · 12. prumptuario: instead of promptuarium; 'storehouse.' for ac; 2 (4).— 13. cupella: 2 (7); 'little barrel.' — 14. secus: prep., 'beside.' - 15. mediam diem: the south.' - 17. vinctus : 'bounds.' -18. carceres: for Gen. - beatus Germanus: 'Saint Germain.' - 19. catenis: instead of Acc. - 24. feritur: for fertur.

« السابقةمتابعة »