صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

5

10

15

20

25

30

DIALOGUE BETWEEN WATER AND WINE

Cum tenerent omnia medium tumultum,

Post diversas epulas et post vinum multum,
Postquam voluptatibus ventris est indultum,
Me liquerunt socii vino iam sepultum.
At ego in spiritu non in carne gravi,

Raptus sum et tertium coelum penetravi,
Ubi sacratissima quaedam auscultavi,
Quae post in concilio fratrum reseravi.
Dum sederet equidem in excelsis Deus,
Et caepisset spiritus trepidare meus,
Ecce in iudicio Thetis et Lyaeus
Intrant, et alteruter actor est et reus.
Thetis in exordio multum gloriatur,

Dicens: "Mihi merito laus et honor datur,
Cum sim ex quo machina mundi firmabatur,
Et super me spiritus Dei ferebatur."

Bacchus ad haec incipit talia referre:

"Mos est prius vilia, cara post conferre;
Sic et Deus voluit te prius proferre,
Et me post, ut biberent peccatores terrae."
"Meum decus admodum Deus ampliavit,
Quando me de puteo potum postulavit;
De torrente siquidem, attestante David,
Bibit et propterea caput exaltavit."
"Cum in vite Dominus fructum dedit istum,
Uvae nil aquaticum fecit intermixtum ;

Ergo qui potaverint vinum aqua mixtum,

Sunt adversus Dominum vel adversus Christum." "Me contentus respuit Nazarenus vina,

Cum in me sit posita vitae medicina,

11. Thetis, as a sea-divinity, is here used by metonymy for 'water.'

Quod ex Euvangelica patet disciplina,
Cum sanaret angelus aegros in piscina."
"Tandem si te iugiter lambat Nazaraeus,
Quam tamen salutifer sit effectus meus
Patet, cum apostolus docet atque Deus,
Ut me propter stomachum bibat Timotheus."
"Medecinae Naaman liquerunt humanae,
Nec prodesse poterant cuti male sanae,
Sed voces propheticae non fuerunt vanae,
Postquam fuit septies lotus in Iordane."
"Caesus a latronibus Ierosolymita,

Visus a presbytero, visus a levita,
Incuratus forsitan extitisset ita,
Ni fuissent vulnera vino delinita.”
"Cum tu causa fueris intemperiei,
Ego sum apposita tuae rabiei;
Quia, sicut legitur, aquae non Lyaei
Impetus laetificat civitatem Dei."

"Tu tanquam vilissima funderis in planum,
Ego velut nobile mittor in arcanum ;
Te potat in montibus pecus rusticanum,
Sed meus laetificat potus cor humanum."
"Fructum temperaneum reddit excolenti
Lignum quod est proximum aquae defluenti;
Profert fructus segetis longe venienti,
Prodest aqua frigida viro sitienti."
"Satis contemtibilis et satis egena,

Si qua forte sumitur sine vino coena :
Non exterret homines paupertatis poena,
Cum me promptuaria sint eorum plena."
"Primam partem fidei ego reseravi,

41. Ierosolymita: 'Jerusalemite' (i.e. traveler from Jerusalem).

[blocks in formation]

-44. delinita: 2(1).—53. temperaneum: 'refreshing.'

lenti: 'the husbandman.' - 60. promptuaria: 'cellars.'

exco

[blocks in formation]

Quando Dei filium in Iordane lavi;
Et figuras veteris legis consummavi,
Cum de suo latere foras emanavi."
"Ad baptismi gratiam venit per me reus;
Per me multos homines iungit sibi Deus;
Nec fuit, ut legitur, aqua, sed lyaeus,

De quo dixit Dominus, 'Hic est sanguis meus.'
"Ego pulcritudinis, ego claritatis

Mater sum, et omnibus offero me gratis;
Ego pratis aufero pestem siccitatis,

Desuper cum intonat Deus maiestatis."

999

"Quantumcumque sapidus, quantum quoque carus,

Sine vino traditus, cibus est amarus;

Tuo gaudet poculo pauper et avarus,

Sed calix inebrians o quam sum praeclarus!"
"Ego flammas tempero solis in pruinis,

Potum do volucribus, opem molendinis,
Et mundum circueo fluctibus marinis,
Ubi sunt reptilia quorum non est finis."
"Ego de palmitibus in torcular ivi,

Et exinde vegetans ventrem introivi,
Vasculorum genera multa pertransivi,
Et in potatoribus requiem quaesivi."
"Ratio confunditur, oculi caecantur,
Hiis qui tuis potibus nimis immorantur;
Blande dum ingrederis, extra mordicantur,
Et velut a reguli morsu venenantur."
"Potus tuus pestifer, potus est mutatus,
Cum fuit ad nuptias Iesus invitatus.

[ocr errors]
[blocks in formation]

73. sapidus: 'relishing.'-78. molendinis: 'mills.'-81. torcular: 'wine-press.' -86. immorantur: 'linger over.' -87. mordicantur: are bitten.' -88. reguli: 'king-snake.'

"Ego sapientiae sum assimilata,

Cuius alma pectora fonte sum potata,
Qua quae semel fuerint corda foecundata,
Non affliget amplius sitis iterata."
"Sponsus sponsae numerans singula decora,
Ut amborum oscula coniugantur ora,
Vinum super alia bona potiora

Ponit quae sunt vilia sponsae meliora."
"Ad coelestis speciem ego Trinitatis

Una sum de testibus terrae commendatis,
Unde fons exprimitur per me charitatis,
In vitam exiliens sempiternitatis."

110

115

[blocks in formation]

DIALOGUE BETWEEN THE BODY AND THE SOUL

Noctis sub silentio tempore brumali,
Deditus quodammodo sompno spirituali,
Corpus carens video spiritu vitali,
De quo mihi visio fit sub forma tali.
Dormitando paululum, vigilando fessus,
Ecce quidam spiritus noviter egressus
De praedicto corpore, vitiis oppressus,

Qui carnis cum gemitu sic plangit excessus.

Iuxta corpus spiritus stetit et ploravit,

Et his verbis acriter carnem increpavit:
"O caro miserrima, quis te sic prostravit,
Quam mundus tam subito praediis ditavit?
Nonne tibi pridie mundus subdebatur?

Nonne te provincia tota verebatur?

Quo nunc est familia quae te sequebatur?
Cauda tua penitus iam nunc amputatur.

112. oscula coniugantur: 'meet in kisses.' - 114. Ponit: Sol.

Song 1, 2. - 118. In vitam exiliens: 2 (12); John 4, 14.

2. sompno: 2(6).

5

10

15

[blocks in formation]

Non es nunc in turribus de petris quadratis,
Sed nec in palatio magnae largitatis;
Nunc iaces in feretro parvae quantitatis,
Reponenda tumulo qui minimo est satis!
Quid valent palatia, pulcrae vel quid aedes?
Vix nunc tuus tumulus septem capit pedes.
Quemquam falso iudicans a modo non laedes.
Per te nobis misera est in inferno sedes.
Ego quae tam nobilis fueram creata,
Ad similitudinem Domini formata,
Et ab omni crimine baptismo mundata,
Iterum criminibus sic sum denigrata
Per te, caro misera, sumque reprobata.
Vere possum dicere, heu! quod fui nata!

[blocks in formation]

Ubi nunc sunt praedia quae tu congregasti?
Celsaque palatia, turres quas fundasti?
Gemmae, torques, anuli, quos digito portasti?
Et nummorum copia quam nimis amasti?

Quo sunt lectisternia maximi decoris?

Vestes mutatoriae varii coloris?
Species aromatum optimi saporis?
Vasa vel argentea nivei candoris?
Non sunt tibi volucres, nec caro ferina;
Non cignis nec gruibus redolet coquina;
Nec murenae nobiles, nec electa vina;
Es nunc esca vermium: haec est vis divina;
Talis peccatoribus imminet ruina !

Tua domus qualiter tibi modo placet?
Tibi nonne summitas super nasum iacet?
Excaecantur oculi, lingua tua tacet;

Nullum membrum superest quod nunc lucro vacet.

23. a modo: 1B (6). 48. aromatum: 'spices.'. mium :

worms.'

53. ver

« السابقةمتابعة »